De ordine canonicorum regularium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis">
—
⋯
Original / primary: 11386 Deorcar
21.1
CAPUT XXI. Quando sit orandum.
21.1
Et opera quidem nostra, ut dictum est, a mane et ante prandium intus disponimus talia, quae cum silentio ac quiete exerceri valeant, nec ad forinseca nos opera, nisi major id necessitas postulaverit, id temporis effundimus, scientes dictum ab Apostolo discipulo suo Timotheo: Exerce te ipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est, non solum habens promissionem vitae, quae nunc est, sed et futurae. Sed et papam Silvestrum ferias habere clericos ob eamdem constituisse causam non ignoramus.
21.2
Sed ne rustica quidem et servilia suo tempore aspernamur opera, scientes Apostolum suis manibus operatum, qui et praecepit, dicens: Si quis non operatur vel non laborat, non manducet. Unde ne otiositati apud nos locus relinquatur, seniores ac debiles et operari non valentes ad psallendum in silentio hortamur; juvenes quoque et fortiores operari valentes, si qui ab opere se abstrahunt, vel alios distollunt, regulari et maxime silentii ac jejuniorum districtione, ad operandum revocamus. Adolescentes etiam jungi sibi in opere vel confabulari, nisi sub testimonio seniorum, vetamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).