Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine canonicorum regularium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11386 Deorcar
24.1
CAPUT XXIV. De clericis extraneis recipiendis.
24.1
In istorum vero abjectiorum recompensationem sacerdotes vel clericos etiam extra coenobitalia claustra in procurationem ecclesiarum probabiliter conversantes, sub defensionis meae tutelam recipio, quos et Prosper episcopus, procuratoris mei Augustini pedissequus, sub defensionis nostrae patrocinium prior recepit, ita scribens:« Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipiat a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, qui omnia sua aut relinquit aut Ecclesiae rebus adjunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, ita ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat. Clerici quoque, quos pauperes aut voluntas aut nativitas fecit, cum perfectione virtutis vitae necessaria sive in domibus suis, sive in congregatione viventes accipiunt, quia ad ea accipienda non eos habendi cupiditas ducit, sed cogit vitae necessitas.» Haec Prosper. Qui ubi dicit, in domibus suis, intelligendum est non quas haereditario vel proprietatis jure, sed ecclesiastica justitia, seu beneficio possederint, sicut et de discipulo quem diligebat Jesus scriptum est, quod matrem Domini in sua accepit, qui tamen nihil proprietatis jure, sed de rerum communium distributione suam et a se procurandarum portionem communicandi affectu et usu possedit. Itaque ejusmodi non solum cupiditatis nervo liberi, sed et laude perfectionis omnia pro Christo relinquentium digni sunt, si tamen et alias criminibus et vitiis absolutam vitam ducentes, seque ministerio seu vacationi verbi mancipantes, aliorum interdictis officiis comministrando et communicando, auxilium non praebuerint, ne cum quibus eis est una communio, causa etiam communis sit. De talibus, ut idem ait Prosper, dicere videtur Apostolus: Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt, et qui altario deserviunt, cum altario participant. Qui nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum vellet intelligi, nunquam securus adjungeret:« Ita et Deus ordinavit, his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere; qui nihil habere proprium volunt, qui nec habent nec habere concupiscunt, non suorum sed communium rerum possessores.»
24.2
Sic juxta rationabile Prosperi et apostolicae doctrinae concordantem sermonem sacerdotes et clericos etiam extra coenobia probabiliter conversantes sub defensionis meae tutelam susceptos esse non injuriosum est.
24.3
Et hoc de quotidiano fratrum cursu, tanquam vita communi, in clero pro se loquente et in Domino gloriante perstringere curavi. Factus sum insipiens sed coactus ab his, qui de sua singulari sanctitate in immensum gloriantur, studentes, ut de ordine canonico ad monasticum vel unum faciant proselytum, quem cum fecerint, sine dubio filium gehennae perficient, habentem damnationem, quia primam fidem irritam fecit, qui etiam inobediens sanctae Romanae Ecclesiae convincitur per Urbanum II papam hoc praecipienti atque dicenti:

Intertext edge

Open linked passage

Note