De ordine canonicorum regularium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis">
—
⋯
Original / primary: 11386 Deorcar
25.1
CAPUT XXV. Ut nullus canonicus regularis monachus fiat.
25.1
Mandamus et mandantes utiliter interdicimus, ne quisquam canonicus regulariter professus, nisi, quod absit! publice lapsus fuerit, monachus efficiatur, quod si decreto nostro contraire praesumens facere tentaverit, ad ordinem canonicum praecipimus ut redeat, et deinde memoriale praesumptionis suae cucullam deferat, et ultimus in choro maneat.
25.2
Et quidem de hoc verbo apud quosdam contentio vel dubium est, utrum deferre vel deserere cucullam in praecepto sit. Nos vero de verbo non contendimus; id tamen indubitanter scimus, ipsum praecepti datorem Urbanum papam secundum, ac post ipsum alios Romanos pontifices ejusmodi praesumptoribus cucullam detraxisse.
25.3
His concinit Innocentius papa secundus, per epistolam, quam in defensionem ordinis nostri scripsit, in haec verba:« INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei venerabili CONRADO Saltzburgensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.»
25.4
« De dignitate et excellentia vitae canonicorum,» etc. Vide in Innocentio II, Patrologiae tom. CLXXIX, sub num. 565.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).