Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De ordine canonicorum regularium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis"> —
⋯
More
Original / primary: 11386 Deorcar
35.1
CAPUT XXXV. Allegorice exponitur.
35.1
Currunt et in quolibet viro simul intentio et actio, una pulchrior et amabilior, altera patientior et fecundior; una videndo vacans verbo, altera devota ministerio. Currunt simul; neque enim, quae intentio praecurrit ministerium verbi, ideo dignior judicanda est. Nam saepe in ministerio verbi arcana revelantur, quae ante ministerium, cum sola fuisset theoria, occulta latuerunt, quod est, Petrum introiisse priorem in monumentum, unde est illud: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Neque vero sicut pars Mariae parti Marthae a Domino praelata est, ita etiam de intentione et ministerio verbi aestimandum est, ut dignior ministerio, intentio sit; alioquin Petrus theorice in linteo vase ministerium salvandarum gentium cognoscens, dignior judicandus esset seipso, praedicante verbum vitae Cornelio; in quo magna esset absurditas, praesertim cum non aliud Petrus in ministerio actionis exsecutus sit, quam quod eum praecedens visio theorica perdocuit, quae nescio an signum actionis solum, an etiam efficiens causa talis actionis exstitit. Sic vero et Mariae audientis quies, Christi praedicantis officio dignior habenda videtur. Nec vero plurimum interest inter Marthae et Christi ministerium; Christi videlicet verbo vitae animam victuram in aeternum recreantis, et Marthae carnem morituram pane terreno sustentantis. Nam Martha ministrans sollicita est, quia turbatur erga plurima Christo ministrans, Maria in uno et circa unum, quod solum est necessarium, versatur. De hoc ministerio suo ipse ait: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. De hujus item ministerii dignitate Petrus ait: Non est aequum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis. De hoc et Lucas ait in Actibus apostolorum: Ministrantibus et jejunantibus apostolis, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Paulum et Barnabam in opus, etc.. Item ipse in principio Evangelii sui: Sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt verbi: visionem ministerio verbi tanquam Joannem Petro consocians.
35.2
Sed visio ministerii tempore rationem praecedit, et Joannes Petro citius currit, atque, ut minus dubites, intentionem seu visionem, quae prior est in Joanne, subsequens vero ministerium verbi in Petro significari, post resurrectionem Domini, dum simul piscarentur septem discipuli, apparente illis Jesu ac stante in littore discipulo illo, quem diligebat Jesus, prior Dominum agnoscens, dixit Petro: Dominus est. Simon ergo Petrus cum audisset, quod Dominus est, tunica succinxit se( erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt, trahentes rete piscium. Ecce discipulus, quem diligebat Jesus, prior ipsum agnoscens, nec tamen se in mare misit; sed qui posterior Petrus agnovit, mente constantior, ipse misit se in mare. Ut scias per Joannem agnoscendi studium ac theoriae munus, quod ordine prius est, significari. In Petro vero, ut jam dictum est, ministerium verbi exprimi, in quo saepe fluctus saeculi ferendi et calcandi sunt; insuper et mortis amaritudinem saepe subeunt, ut per martyrium veniant ad Jesum, aliis discipulis navigio claustri vel quietis venientibus, et rete piscium per orationis studium ac pii desiderii intentionem, quasi per quemdam funem, trahentibus.
35.3
Currunt tamen, tendunt ac festinant simul in terra et in mari Petrus et Joannes, intentio et actio, visio et verbi ministerium, sed dissimiliter, circa unum et ad unum, quod solum est necessarium, quod non aufertur a nobis. Nam sicut visio aeterna est, ita et ministerium verbi nos illustrantis erit aeternum, promittente nobis Domino; quoniam praecingens se, faciet nos discumbere, et transiens ministrabit nobis. Quod utique ministerium in illo quoque, quod cum septem discipulis celebratum est, convivio significatum est, quod Dominus Jesus post resurrectionem suam stans in littore, manens in aeternae sanctificationis quiete, ad prandium invitat, dicens: Venite, pueri. Ubi et accipiens panem, dat eis, et piscem similiter, ut aeternam quoque vitam verbi ministerium soli nunc Domino et sui convivii sociis angelis ac sanctis animabus commistim non deesse pie credere valeamus. Cognoscemus autem et nos, cum dictum ab illo audierimus: Venite, prandete; venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.
35.4
Currunt simul in Ecclesia etiam hi duo ordines monasticus et canonicus tanquam Joannes et Petrus ambo dilecti et ambo diligentes Deum, atque ut Ambrosius in epistola sua ad Vercellenses, ait: Unus in spelunca quiescens, alter in theatro decertans; unus mundum refugiens, alter mundum devincens; unus in pectore Jesu cum Joanne recubans, alter cum Petro mare mundi superambulans; unus theoriae assuetior, alter devotior ministerio; unus cum Joanne spectator mirabilium, alter factus cum Petro mundi spectaculum; unus corporalis exercitationis patientior, alter ad moralem institutionem habilior. Currant simul, nec tamen alter se alteri praeferat, licet eum in aliquantis videatur praecurrere. Etenim etsi in patientiae humiliatione et corporali exercitatione ordo monasticus ordinem nostrum praecurrit, non tamen etiam in dispensatione mysteriorum Dei prior est.

Intertext edge

Open linked passage

Note