De ordine canonicorum regularium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis">
—
⋯
Original / primary: 11386 Deorcar
38.1
CAPUT XXXVIII. De conversis laicis.
38.1
Adhuc vero etiam in nostris coenobiis hi duo ordines canonicorum scilicet et monachorum, Joannes et Petrus, simul currunt, dum apud nos ex laicali conversatione homines illiterati relictis omnibus jugum Christi suscepturi convertuntur, qui ad ordinem clericatus promoveri nec possunt nec volunt, sed probabiliter in omni perfectione monastica degunt, manibus suis operantes et carnem suam cum vitiis et concupiscentiis in habitu poenitentiali crucifigentes, qui etiam more monachorum veste, quae scapularis dicitur, in quibusdam claustris ad opera succingi consueverunt, ita ut, in quo quidam gloriari videntur, parum eis de sex alarum cherubim volatu pro hac parte similitudinis deesse putetur.
38.2
In omnibus his, hi duo, de quibus loquimur, ordines simul currunt, et juncto gressu combinati incedunt, sicut item de Petro et de Joanne legitur, ubi pariter juncti gressu, non alter alterum praecurrendo, sed juncti ambulando, incesserunt. Unde scriptum est: Et Joannes cum Petro ascendebat in templum ad horam orationis nonam, ubi et claudo illi gressus per eorum verba redditus est, qui exsiliens continuo et consolidatis basibus ejus et plantis ambulabat, et intravit cum illis in templum ambulans et exsiliens, et laudans Deum. Et revera, ubi sacerdotalis auctoritas, quae in Petro intelligitur et monastica sanctitas, quae per Joannem significatur, sive in una congregatione, sive in una persona juncta sunt, talis coambulatio sine dubio ad laudem et gloriam Dei proficiet, multisque imitatoribus erit in salutem. Amen.
38.3
Explicit tractatus de ordine canonicorum regularium reverendi in Christo patris ac domini, domini Anselmi Havelbergensis Ecclesiae episcopi, Eugenii tertii contemporanei.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).