De ordine canonicorum regularium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/anselmus-havelbergensis1126-1154" aria-label="More works by Anselmus Havelbergensis">
—
⋯
Original / primary: 11386 Deorcar
5.1
CAPUT V. Monachi in solitudine progeniti.
5.1
Nam dum persecutionis tempore solitudinem peteret, necessitate in voluntatem conversa, sic demum ordo monasticus progenitus invaluit. Ut autem se sacerdotis et confessoris filium agnoverit, cur itaque filius quantumcunque strenuus ac nobilis se super parentis verticem, virtutem, dignitatem et nobilitatem extollat? Aut quomodo unum omnes patrem invocamus Deum? Omnes autem nos fratres sumus, sumus nos duo, ego videlicet ordo canonicus ac monasticus, tanquam duo fratres uterini veri Jacob filii, de quibus idem patriarcha Jacob ad decem filios suos: Vos scitis, ait, quod duos filios genuerit mihi uxor mea. Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum, et adhuc usque non comparet. Si tuleritis etiam istum Benjamin, et aliquid ei in via contigerit adversi, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
5.2
Simus nos, inquam, duo ordines, tanquam isti duo patriarchae Jacob filii, fratres uterini ex una nobili matre Rachele ambo progeniti, visendae veritatis et sectandae pietatis ambo studiosi. Simque ego canonicus ordo, ut jam dictum est, major natu Joseph sacerdotalis dignitatis, et Ecclesiastici regiminis Domino accrescens; sit vero junior ordo monasticus Benjamin, qui a matre filius doloris a patre vero filius dextrae vocatus. Siquidem eum mater Ecclesia in dolore passionis suae, ut superius dictum est, ac mortis amorem solitudinis et necessitatem in voluntatem convertit. A patre autem in filium dextrae utpote aeternorum bonorum haeres dilectus deputatus est, Nam ego major horum filiorum Joseph, ordo videlicet canonicus a fratribus in Aegyptum venditus tempore persecutionis carceres sustinui, cum etiam ferrum multimodae passionis animam meam simul et carnem pertransivit, donec verbo meo usque ad praefinitam a Deo testificationem perveniente, mundus sub jugo fidei adductus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).