Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis-1117
Ennarrationes in Matthaeum
Matt 20.8
Choose a text More by Anselmus Laudunensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10726 Eninma
20.1
CAPUT XX.
20.1
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, etc. Ostendit parabolice, qui primi novissimi et novissimi primi. Paterfamilias iste Conditor noster est, qui regit quos condidit, et electos suos sic in hoc mundo possidet, quasi subjectos dominus in domo: qui habet vineam universalem, scilicet Ecclesiam, quae ab Abel justo, usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit quasi tot palmites misit. Hic Pater ad excolendam vineam suam tertia hora mane, sexta, nona, undecima, operarios conducit, quia a mundi hujus initio, usque in finem, ad erudiendam fidelium plebem, praedicatores mittere non destitit.
20.2
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, etc. Denarius imaginem regis habet, dictus denarius est ab hoc, quia pro decem nummis apud antiquos computabatur. Idcirco igitur unusquisque accedit ad cultum divini nominis, ut in Christo recipiat imaginem deitatis, quam in paradiso perdiderat livore serpentis, et quanto magis studuerit decalogum implere, tanto amplius reformatur ad imaginem ejus qui creavit eam.
20.3
Et egressus circa horam tertiam, etc. Prima hora fuit ab Adam usque ad Noe. Tertia vero ad Noe usque ad Abraham. In qua tertia vidit alios stantes in foro, quasi vendibiles, et a bono opere cessantes, et hoc est quod dicit otiosos, quos misit in vineam. Iterum fecit similiter circa horam sextam, quae est ab Abraham usque ad Moysen. Et circa horam nonam similiter, quae est a Moyse usque ad adventum Domini. Circa undecimam vero, quae est ab adventu Domini usque in finem mundi exiit ipse, id est, per seipsum apparuit, qui per prophetas et angelos prius innotuit, et invenit alios stantes gentiles populos, scilicet a bono opere torpentes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Qui enim transacto tam longo mundi tempore, pro vita sua laborare neglexerant, quasi tota die otiosi stabant, et pensandum quid isti responderint.
20.4
Quia nemo nos, etc. Nullus quippe ad eos patriarcha, nullus propheta venerat: quid est ergo dicere, quia nemo nos conduxit, nisi quia vitae vias nullus nobis demonstravit? Possumus etiam et easdem diversitates horarum ad unumquemque hominem per aetatis momenta distinguere. Mane quippe intellectus nostri pueritia est. Hora tertia est adolescentia, quia quasi sol jam in altum proficit, dum calor aetatis crescit. Sexta juventus est, cum plenitudo roboris solidatur. Nona senectus est, quando sol, id est, calor aetatis descendit. Undecima vero decrepita aetas, vel veterana vocatur. In his omnibus aliqui ad bonam vitam perducuntur. Qui vero usque ad aetatem ultimam Deo vivere neglexit, quasi usque ad undecimam otiosus stetit, unde illis bene dicitur. Quid hic statis tota die otiosi? etc. Saltem in ultimis resipiscite, et ad vias vitae jam non multum laboraturi venite. Et hoc est quod dicit: Ite et vos in vineam meam.
20.5
Cum sero factum esset, id est, cum finis uniusjusque, vel finis mundi, id est, ultima aetas mundi venisset, de quo fine dicit Joannes: Filioli, novissima hora est; et Apostolus: Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt.
20.6
Dicit dominus vineae procuratori suo, id est, dicit Pater Filio suo, cui omnia dedit in manus: Voca operarios ante tribunal et redde illis mercedem prout quisque gessit, incipiens a novissimis usque ad primos, id est, a tempore novissimorum. Tempus novissimorum est passio Christi, usque ad finem saeculi. Primi dicuntur omnes a principio mundi usque ad passionem Christi. Usque enim ad passionem praedicavit Christus Judaeis tantum, secundum hoc quod dicit: Non sum missus, etc. Accedens autem ad passionem Christus dixit: Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor. In passione etiam significavit secundam missionem cum ait: Nunc autem qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Duae enim fuerunt missiones apostolorum. Prima specialis ad Judaeos, quando dictum est eis: In viam gentium ne abieritis, in qua et sacculus et pera prohibita sunt. Secunda fuit communis, tam ad Judaeos quam ad gentiles, in qua et sacculus et pera concessa sunt, quae in multis verbis supradictis significavit. In his scilicet: qui habet succulum, tollat similiter et peram. Quasi dicat: Nunc, id est, in ista alia missione, qui habet sacculum, tollat eum, id est, portet eum. Quam missionem manifestius declaravit post passionem, dicens: Ite, praedicate Evangelium omni creaturae. Primum itaque tempus fuit, quandiu nisi solis Judaeis praedicare non licuit. Peracta vero obedientia quia ad praedicationem Christi Judaei noluerunt converti, dedit potestatem offerendi verbum Dei omnibus hominibus. Incipit ergo reddere retributionem in tempore novissimorum, dum latronem in passione salvavit, antiquos patres de inferno abstractos, in die ascensionis in coelum introduxit. Et sic completum est, quod et prius novissimis dare coepit, sicut latroni, et in tempore novissimorum, coepit solvere retributionem omnibus, quia usque ad tempus passionis, omnes ad inferos descendebant.
20.7
Cum venissent ergo, etc. Ipsa vita aeterna pariter erit omnibus aequalis, et unus denarius omnibus attributus. Ibi tamen sunt multae distinctiones, juxta illud: In domo Patris mei multae mansiones sunt. Itaque unus denarius et singuli denarii.
20.8
Venientes autem primi arbitrati sunt, etc. Quaeritur autem quomodo dicantur invidere, murmurare, cum in praemio suscipiendo nulla invidia, nulla erit murmuratio? Sed consuetudo est in divina pagina multos in collectione accipere, et quaedam verba quibusdam personis congruere, et quaedam aliis, non toti collectioni. Cum igitur primi dicantur murmurasse, et tamen mercedem recepisse, in aliis et in aliis personis intelligendum est. Judaei sunt illi qui murmurabant, et qui in initio Ecclesiae, fidelibus vocatis ex gentibus se praeponebant, dicentes se populum Dei esse ab initio, quem Deus dilexit et fovit, qui in caeremoniis legalibus pondus portavit et aestus. Dicebant etiam populum gentilem canes esse potius quam homines, indignum esse judicantes, ut qui idolis servierant, sibi comparabiles existerent. Sed Dominus, qui non venit vocare justos, sed humiles poenitentes, cui placet ex malis operibus humilis confessio, potius quam de bonis superba gloriatio, subdit: Amice, non facio tibi injuriam. Murmuratio ista fuit in Judaeis, et in mundo arbitrati sunt, quod plus essent accepturi in futuro. Et isti non acceperunt mercedem, sed perfecti qui non murmuraverunt. Legitur igitur sic in collectione: Primi, id est, Judaei, qui in primo tempore conversi sunt, arbitrari suni in quibusdam membris, quod plus essent accepturi in futuro quam gentiles. Acceperunt autem ipsi primi singulos denarios, in aliis personis, et ita accipientes in quibusdam personis murmurabant in aliis personis; haec est conquestio Judaeorum adversus Dominum:
20.9
Hi novissimi, id est gentiles, una hora fecerunt, id est laboraverunt. Nos autem Judaei laboravimus toto tempore, quod fuit sub lege. Et portavimus pondus diei et aestus, id est diu sub onere legis sudavimus, vel longiora carnis tentamenta sustinuimus, quibus Dominus respondebat per suos scilicet perfectiores: Amice, per fidem, et non amice per operationem, nonne ex denario diurno, id est vita aeterna, convenisti mecum? id est fidem meam recepisti? Sed quia incoepisti invidere et murmurare, ideo tolle quod tuum est, id est quod meruisti, scilicet damnationem, et vade, id est discede a me. Volo autem et huic novissimo, id est gentili populo, dare secundum meritum, sicut do tibi per meritum. Talis est mea voluntas.
20.10
Aut non licet mihi facere quod volo. Ego ago secundum bonitatem meae misericordiae; an oculus tuus nequam est, id est invidus, de hoc quod ego bonus sum? Sic ergo erunt primi novissimi, et novissimi primi, quasi dicat: Sicut vides Judaeos, qui primi videbantur, id est maximi, fieri novissimos, id est vilissimos per damnationem; et gentiles qui prius erant novissimi, id est damnabiles per idololatriam, fieri primos, id est per fidem exaltatos, sic accidet in multis aliis. Alii dicunt neminem murmurasse, sed in Dominum interposuisse, ut ostenderet neminem posse juste conqueri de sua operatione.
20.11
Multi enim. Primi fient novissimi, id est damnabiles. Nam non omnes vocati ad fidem salvabuntur. Et hoc est: Multi enim, etc.
20.12
Et ascendens Jesus, etc. Christus ascensurus Jerusalem ut pateretur, iterum intimando eis mortem praeparat eos ad tentationem, ne turbarentur cum viderent morientem. Nuntiat et resurrectionem ad eorum consolationem. Ascendimus dicit, secundum situm loci. Littera plana est.
20.13
Tunc accessit ad eum, etc. Quaeritur, unde filii Zebedaei habent opinionem regni? De hac causa, ut reor, quia audierant tertia die resurrecturum. Putabant ergo post resurrectionem in mundo regnaturum, et ideo cupidi honoris, desiderant apud eum primum locum tenere. Sed cum non audeant hoc per se postulare, per matrem postulant.
20.14
Qui dixit ei, etc. Non interrogat quasi nesciens quid velit, sed ut illa exponente, manifestam faceret irrationabilem esse petitionem. Petebant enim quasi irreligiosi et gloriae amatores, non habentes utilium postulationum discretionem. Et nota quod frequenter patitur Dominus discipulos suos, aliquid non recte aut dicere, aut agere, aut cogitare, ut ex illorum culpa inveniat occasiones docendi et exponendi regulam pietatis.
20.15
Ait illi, etc. Postulat mater filiorum Zebedaei, errore muliebri et affectu pietatis, nesciens quid peteret. Nec mirum si ista arguitur imperitiae, cum de Petro dicatur, quando facere vult tria tabernacula, nesciens quid diceret. Et notandum quia Matthaeus scribit matrem postulasse hoc pro filiis; Marcus ipsorum desiderium et consilium aperire volens legentibus, tacet de matre, et ipsos dicit potius postulare quod ipsorum rogatu noverat per matrem postulatum. Et nota hoc bonum quidem fuisse desiderium, sed inconsideratam petitionem. Ideo etsi impetrare non debebant, simplicitas petitionis eorum non tamen confundi merebatur, quia de amore Domini nascebatur. Propterea non voluntatem neque propositum eorum culpabat, sed solam ignorantiam eorum reprehendit dicens:
20.16
Nescitis quid petatis. Et notandum quia Domiminus utrique evangelistae satisfaciens, non matri, sed ipsis quorum erat petitio, respondit: Nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a Domino quam nondum merentur inquirunt. Eos quidem delectabat culmen honoris, sed prius debebant exercere viam laboris. Desiderabant sublimiter regnare cum Christo, sed prius erat pati humiliter pro Christo.
20.17
Potestis bibere calicem, etc. Quasi dicat: Quia ergo vultis mecum exaltari, potestis mecum per passionem humiliari? Nomine calicis passionem designat martyrii, qua et se ipsum, et illos decebat consummari. Non ignorabat quidem Dominus quia per passionem ejus poterant imitari, sed ideo dixit hoc illis, ut Domino interrogante, et eis respondentibus, omnes nos audiamus quia nemo potest cum Christo regnare, nisi passionem ejus fuerit imitatus.
20.18
Dicunt ei: Possumus. Non tantum confidentia cordis sui, quantum ignorantia passionis responderunt. Nescientibus enim desiderabile est bellum, sic inexpertis levis videtur esse tentatio passionis et mortis. Si enim Dominus potuit dicere: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, quanto magis non fuerint dicturi, quia possumus, si scirent qualis esset tentatio mortis? Magnum enim dolorem habet passio, tamen mors majorem habet timorem.
20.19
Ait illis: Calicem quidem meum bibetis, etc. Jacobus ab Herode truncatus est. Joannes in ferventis olei dolio missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrio. Sic et multi alii calicem Domini biberunt, licet persecutor sanguinem non fuderit. Quod autem subjungit:
20.20
Sedere autem non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, etc. Sic est intelligendum: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim acceptio personarum apud Deum, sed quicunque talem se praebuerit ut regno coelorum dignus sit, hic accipiet quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui regnum coelorum consequamini, quod triumphantibus et victoribus Pater meus paravit, vos accipietis. Vel aliter: Non est meum dare vobis, id est superbis, quod adhuc estis, sed aliis paratum est: ergo et vos, nolite esse superbi, sed estote alii, id est humiliamini, qui jam vultis exaltari, et tunc paratum est vobis
20.21
Et audientes decem, etc. Decem apostoli non indignantur mulieri, nec ad mulierem referunt audaciam petitionis, sed ad filios qui ignorantes mensuram suam, immodica capacitate vel cupiditate exarserant. Quemadmodum enim, ut Joannes ait, illi carnaliter petierunt, sic isti carnaliter contristati sunt. Si enim utique saperent, et intelligerent, nec isti tale quid peterent, nec illi de tali petitione dolerent. Isti ergo ambitiosi, illi invidiosi, utrique tamen nobis proferunt.
20.22
Jesus autem, etc. Jesus autem humilis magister et mitis, nec immoderatae cupiditatis duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris, sed tale ponit exemplum, quo doceat illum majorem esse qui minor fuerit, et illum dominum fieri, qui omnium servus erit. Frustra igitur, aut illi immoderata quaesierunt, aut isti dolent cum ad summum culmen non potentia, sed humilitate veniant. Quisquis ergo, ut ait, maximus divinitatis cupit maxima tenere fastigia, humilitatis sectetur ima. Et qui vult fratrem praevenire regnando, prius illum praeveniat obsequendo. Dicit itaque: Scitis quia principes gentium, etc. Quasi dicat. Vos more saecularium per praelationem vultis praevenire ad regni possessionem, sed non ita erit, quia potius pervenitur ad sublimitatem per humilitatem. Et hoc est quod sequitur:
20.23
Non ita erit inter vos, sed quicunque, etc. Sicut Filius hominis, etc. Proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, ad opera saltem erubescerent, dicens: Sicut Filius hominis non venit ministrari, id est temporaliter dominari, sed ministrare, non tantum praedicando, vel miraculis admonendo, sed animam quam pro nobis accepit impendendo, non pro omnibus, sed pro multis, id est pro his qui credere voluerunt. Et egredientibus illis. Lucas refert Dominum, cum appropinquasset Jericho, unum caecum illuminasse. Matthaeus vero perhibet Christum, cum de Jericho egrederetur, duos caecos illuminasse. Marcus vero unum, qua in re nemo existimet evangelistas contraria sibi scribere, sed Lucam supplesse illuminationem unius caeci in ingressu Jericho, quod Matthaeus praetermiserat. Quod autem Marcus narrat, unum illuminatum esse in ingressione Jericho, et Matthaeus duos, sic intelligendum est, quod unus eorum famosus erat, de quo Marcus facit mentionem, alter vero nullius nominis erat. Unde et Marcus illius nomen ponit, et nomen patris dicens ita: Filius Thimei, Barthimeus, caecus sedebat secus viam mendicans. Sed quaeritur si nobilis, quare mendicus? Sed ex aliqua magna felicitate dejectus, notissimae et famosissimae miseriae erat, propterea ipsum solum voluit memorare Marcus, cujus illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam illius nota calamitas fuit. Mystice autem Jericho luna interpretatur, et per eam nostrae mortalitatis defectus significatur. Appropinquans ergo Jericho, caeco lumen reddidit, quia ante passionem cum morti appropinquaret, Judaicum populum convertit. Bene Dominus prope mortem Judaicum populum convertisse dicitur, quia paucis annis ante passionem asserunt Evangelium eum praedicasse. De Jericho exiens duos illuminavit, quia post mortem et resurrectionem Evangelium Judaeis et gentibus praedicari fecit. Quod vero Marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, quarum caecitas notissima erat. Praeterea Marcus qui gentibus scribebat, merito unum commemorat, ut figura congrueret salutationi eorum quos ad fidem instituebat. Matthaeus vero qui Hebraeis scribebat Evangelium, quod in gentium quoque notitiam perventurum erat, recte dicit duos illuminatos, ut ad utrumque populum gratiam fidei pertinere doceret. Duo caeci sedebant secus viam, quia uterque populus qui caecus erat, non in via, sed secus viam sedebat, dum jam fidei Christianae per desiderium adhaerebat, et a Deo illuminari cupiebat.
20.24
Audierunt quia Jesus transiret. Transitus ille mysterium Incarnationis significat. Dum enim natus est, passus est, resurrexit, ascendit, tunc quasi transitum fecit. Hoc mysterium uterque populus audivit praedicatione apostolorum, et cum audisset, volens illuminari, per fidem clamavit:
20.25
Domine, fili David. Deum et hominem recognoscunt: cum dicunt, Domine, Deum; cum dicunt, fili David, hominem confitentur.
20.26
Turba autem, etc. Turba ista sunt carnalia desideria, quae bonum solent impedire affectum; vel etiam persecutores, qui ad fidem venire volentibus, minis vel blanditiis solent obsistere. At illi pulsando, orando, magis instant, donec strepitum turbae vincerent, dicentes:
20.27
Domine, miserere. Et stetit Jesus, etc. Transiens audit, stans illuminat, quia per humilitatem misertus est quando transiit, et per verbi aeternitatem quod nunquam movetur, lumen reddit.
20.28
Et ait illis: Quid vultis ut faciam vobis? Quid vellet caecus non ignorabat; sed peti vult hoc quid nos petere et se concedere praenoscit. Importune namque ad orationem nos admonet, et tamen dicit: Scit namque Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis eum: ad hoc ergo requirit ut petatur. Dicunt illi: Domine, ut aperiantur, etc. Caeci a Domino non aurum, sed lucem quaerunt. Parvipendentes extra lucem aliquid quaerere, quia, etsi habere caeci quidlibet possent, sine luce non possent videre quidquam. Imitemur ergo eos, non falsas divitias, non terrena dona, non fugitivos honores a Domino, sed lucem quaeramus: Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Quia suo lumine corda eorum illuminavit, et confestim viderunt, quia crediderunt et illuminati sunt, et secuti sunt eum, quia ad imitandum sese paraverunt. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note