Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 11.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
11.1
CAPUT IX.
11.1
VERS. 1.-- Et quintus angelus. Ordine narrationis et ordine temporis hic angelus dicitur esse quartus. Hic est enim damnatio eorum quos diabolus immittit ad praeparandas vias ante faciem Antichristi. Et vidi stellam. Id est flammam haereticorum de qua pauca dixerat, et quo fomite creverit, exponit. Stellam. Id est diabolum cadentem, et ne quis in locum ejus, id est in paradisum eat, laborantem. Et data est. Abyssus, id est tenebrosi. Puteus, id est profundiores haeretici, quia alios mergunt pravis sententiis. In hos clavem, id est potestatem accipere dicitur, quia tunc non sicut modo a Deo refrenabitur. Vel clavis illa sunt ipsi principes per quos haeretici operantur.
11.2
VERS. 2.-- Aperuit puteum abyssi. Haereses quae latebant in cordibus eorum proferri fecit. Fumus fornacis. Doctrina Antichristi recte dicitur fumus quoniam ipse Antichristus est fornax purgans bonos, et in cinerem redigens malos. Obscuratus est sol et aer. Et per hoc percussi sunt quidam illuminantes alios, et quidam illuminati ab eis.
11.3
VERS. 3.-- Exierunt locustae. Discipuli baereticorum locustis comparantur, quia neque volant in altum; sive, contemplationem per cognitionem, nec firmiter gradiuntur per bonam operationem: sed superbia saliunt, et in pejus recidunt, et sunt corrosores bonorum.
11.4
Sicut habent scorpiones. Scorpius blandus facie cauda pungit occulte; vel scorpioni comparat, quia sicut scorpius cauda, sic haeretici decipiunt per temporalia, quae debent post esse, sicut cauda posterior pars in animali. Vel ideo comparat quia quando scorpius pungit, non sentitur, postea diffundit venenum, sic decepti ab haereticis non sentiunt, tandem perimuntur.
11.5
VERS. 4.-- Praeceptum est illis ne laederent, etc. Quia dolos istorum refrenat Deus, licet ipsi non intelligant.
11.6
VERS. 5.-- Ne occiderent. Cum per dolos nequeunt haeretici in aliqua subvertere volunt, contra quos a Deo ordinatum est, ut etsi corpora occidant, animas tamen non decipiant. Mensibus quinque. Alia littera dicit mensibus sex, propter sex aetates quibus haec vita distinguitur. Ut cruciatus scorpii. Cum data sit potestas cruciandi, non aperte tormentant, sed apud saeculi principes accusant.
11.7
VERS. 6.-- Et fugiet mors ab eis. Quia cura gregis eos astringit labori.
11.8
VERS. 7.-- Similitudines locustarum, etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam coronae. Id est victoriae de praecipitatis et subversis acquisitae, non per veram sapientiam.
11.9
VERS. 8.-- Et habebant capillos. Id est mores lascivos et effeminatos, qui eis adhaerent, et ab eis ad deceptionem aliorum dependent. Vel capilli sunt homines minores, quos adherentes sibi decipiunt. Dentes leonum. Laniatum habent et fetorem.
11.10
VERS. 9.-- Loricas. Id est corda obstinata, quae sagita veritatis non penetrat. Vel sententias deceptionibus munitas, quas infringit veritas. Sicut vox curruum, etc. Diversi currus diversis viis et a diversis equis ad idem bellum rapiuntur, sic isti diversis haeresibus unanimiter Ecclesiam impugnant.
11.11
VERS. 10.-- Et habebant caudas. Postquam non valet ratio vel tumultus eorum, quaerunt auxilium principum, qui caudae dicuntur, quia ut astringant, terrent et blandiuntur. Vel caudae sunt dolosae sententiae, quibus coram blandiuntur et latenter pungunt.
11.12
VERS. 11.-- Et habebant super se regem. Ostenso quales in se sint, monstrat per quem haec possunt. Cui nomen Hebraice Abaddon. Quasi dicat: Ad hoc cavete vobis, Hebraei, Graeci et Latini, id est omnis Ecclesia. Posuit autem tres linguas, quia Christi Evangelium aliqua harum trium linguarum est scriptum et receptum.
11.13
VERS. 12.-- Vae unum abiit. Id est primum ordine narrationis et ordine temporis. Haec est enim declaratio et damnatio malorum quae erit tempore Antichristi.
11.14
VERS. 13.-- Ex quatuor cornibus. Per quatuor cornua intellige illa quatuor quae de Christo praedicantur, quae sunt nativitas, passio, resurrectio, et ascensio: circa quae alia sunt. Altaris aurei. Altare Christus, cornua altaris sunt praedicatores Christum sublevantes, et pro eo mori parati, sicut sanguis ponebatur in cornibus altaris. Vel altare est Ecclesia, in qua sunt cornua, id est defensores aliorum, qui omnes ad idem tendunt. Vel per quatuor cornua intelligere possumus dogmata evangelica quae docent detegi fraudes Antichristi. Vocem unam. Praecones praeteriti temporis praemonent illos qui erunt tempore Antichristi.
11.15
VERS. 14.-- Solve quatuor. Pro quatuor partibus mundi, vel quia quatuor de Christo praedicata impugnant. Qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. Euphrates fluvius circumiens Babylonem, id est principes mundani per quos diabolus, cum in ipsis esset, occulte operabatur. Dicens autem solve, hos jubet excommunicari, ut qui in eis erat quasi ligatus, per eos sibi traditos apertius operetur. Vel quatuor angeli sunt omnes immundi spiritus in quatuor partibus mundi regnantes, qui fuerunt refrenati in passione Christi.
11.16
VERS. 15.-- Soluti sunt, etc. Soluto diabolo multi praecipitantur, qui ad alios excaecandos moliuntur, In horam et diem. Per horam accipe medietatem anni; per diem, unum annum; per mensem, alium annum; et per annum, tertium: nam per tres annos et dimidium durabit persecutio Antichristi.
11.17
VERS. 16.-- Vicies millies. Sancti decem praeceptis legis perfecti, contra quos duplex numerus ponitur malorum, quia mali plures sunt bonis. Et audivi, etc. Quasi dicat: Bene pono sub certo numero, quia audivi, id est intellexi, quod plures essent mali quam boni.
11.18
VERS. 17.-- Et ita vidi. Id est sicut intellexeram quod ad destructionem aliorum equitabant, sic intellexit, quod per diabolum hoc faciebant, quem sicut equi portabant, vel equi intelligi possunt diaboli, super quos mali fundantur. Habebant loricas igneas. Id est muniebant eos sententiis de quibus sequitur aeterna poena, ubi est ignis et fetor et fumus. Vel habebant loricas igneas, id est aeternam poenam, quae nunquam dimittit quos accipit. Tanquam capita leonum. Superius in plaga locustarum vidit facies hominum, hic leonum: quia haeretici aliquid humanitatis ostendunt, ministri autem Antechristi, quod docebunt dictis et signis hoc etiam poenis cogent confiteri. Procedebat ignis. Causa aeternae poenae. Vel ignis, id est cupiditas; fumus, id est superbia; sulphur, id est fetor malorum operum. Fumus et sulphur. Caeci sunt et in tenebris positi, propter fetorem vitiorum et malorum operum.
11.19
VERS. 18.-- Occisa est tertia pars. Id est, omnes reprobi de Ecclesia, et similiter omnes Judaei vel pagani, qui nunquam fuerunt baptizati, nec ab Ecclesia separati.
11.20
VERS. 19.-- Similes serpentibus. Qui blandiuntur facie, et occulte immittunt venenum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).