Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 12.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
12.1
CAPUT X.
12.1
VERS. 1.-- Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De coelo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quae est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel praedicatio.
12.2
VERS. 2.-- Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim praedicando, partim quae de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores praedicatores super majores peccatores, minores super minores.
12.3
VERS. 3.-- Quemadmodum cum leo rugit. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.
12.4
VERS. 4.-- Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent praedicare ex praecedentium imitatione. Signa quae locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.
12.5
VERS. 5.-- Levavit manum suam ad coelum. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam praedicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suae salutis praedicationem subtrahi.
12.6
VERS. 6.-- Juravit, etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Et ea quae in illo. Cum dicis: Creavit ea quae in eo sunt, haeresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a daemone ut bufonem.
12.7
Tempus amplius non erit. Id est nulla varietas, sed aeterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter.
12.8
VERS. 7.-- Consummabitur mysterium. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius praedicatio, quamvis praedicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium praedicandi; alii autem idem praedicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus praedicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende praedicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit.
12.9
VERS. 8.-- Sicut evangelizavit. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione saeculi.
12.10
VERS. 9.-- Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quae erit tempore Antichristi, et inde etiam praedicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quae vidit interim praedicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et praedica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem praesentis Ecclesiae hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii praedicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quae est mollis et fragilis.
12.11
VERS. 10.-- Et abii. Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert.
12.12
Ad angelum. Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam.
12.13
VERS. 11.-- Et dixit mihi: Oportet, etc. Cum ego librum reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).