Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 14.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8977 Apbjo
14.1
CAPUT XII.
14.1
VERS. 1.-- Et signum. Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quae fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio praedicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quae de pugna Ecclesiae et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Luna sub pedibus. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. Et in capite ejus corona, etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia.
14.2
VERS. 2.-- Cruciatur ut pariat. Praedicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut praedicatio sit idonea.
14.3
VERS. 3.-- Draco magnus. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur.
14.4
Et cornua decem, etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant.
14.5
VERS. 4.-- Et cauda. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Stellarum. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Stetit ante mulierem. Quae patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Devoraret. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit.
14.6
VERS. 5.-- Et peperit. Carnali generatione, Christus de Abraham et David praecessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum.
14.7
VERS. 6.-- Diebus mille. Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia praedicatione Christi tribus annis et dimidio facta.
14.8
VERS. 7.-- Michael et angeli ejus praeliabantur. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo.
14.9
VERS. 8.-- Non valuerunt. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum.
14.10
VERS. 10.-- Et audivi vocem. Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Accusabat illos. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. Die ac nocte. In prosperis delectando, in adversis contristando.
14.11
VERS. 12.-- Descendit diabolus. De coelo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Sciens quod modicum tempus habet. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Et postquam vidit. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. Et datae sunt mulieri, etc. Quae etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.
14.12
VERS. 14.-- Aquilae. Illi dicuntur aquilae, qui per conversationem vitae coelum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. Per tempus, et tempora, etc. Si accipitur illius Ecclesiae status quae erit tempore Antichristi, dicetur aliter per tempus et tempora et dimidium, etc., pro praedicatione Heliae et Enoch; si generalis Ecclesiae tempus accipitur, dicitur per tempus, et tempora, et dimidium, etc., aliter pro praedicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi praedicatione pascitur Ecclesia quotidie.
14.13
VERS. 16.-- Et adjuvit terra mulierem. Id est Christus Ecclesiae suae dedit vires patiendi. Et aperuit, id est praeparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. Absorbuit, id est, omnes poenas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis.
14.14
VERS. 17.-- Iratus est draco in mulierem. Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quaerere.
14.15
VERS. 18.-- Et stetit. Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est, in fructuosos moram fecit, in quibus apparent signa vestigii.

Intertext edge

Open linked passage

Note