Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 16.2
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
16.1
CAPUT XIV.
16.1
VERS. 1.-- Et vidi: et ecce Agnus stabat. Ostensa gravissima persecutione, quam patietur Ecclesia ab Antichristo et ejus apostolis, nunc ostendit qualem habeat adjutorem, et qualem ipse habeat familiam, ut magis electos afflictos consoletur. Centum quadraginta, etc. Id est in virginitate perfectissimos, in fide trinitatis ex quatuor mundi partibus collectos.
16.2
VERS. 2.-- Tonitrui. Quia terret eos qui ad consortium suum venire suffugiunt. Citharaedorum. Quia ipsi ad hoc se instituerunt, ut extenderent sua corda devota super lignum crucis. Citharizantium. Quod ex officio habebant, opere implebant.
16.3
VERS. 3.-- Et cantabant. Id est de integritate animae et corporis exsultabunt: quod gaudium nunquam eis veterascet, sed semper est eis ut novum.
16.4
VERS. 4.-- Hi sunt qui cum mulieribus non sunt. Id est quos ad hoc ut essent virgines sanguis Christi elevavit. Ex hominibus primitiae, etc. Ut ex grege optimus equus, vel ex fructibus primitiae.
16.5
VERS. 6.-- Et vidi. Descripta impugnatione facta per duas bestias, suppositoque auxilio Agni et dignitate familiae ejus ostensa, subjungitur admonitio, ut ad hanc familiam accedant, et comminatio, ut ab alia declinent. Alterum angelum. Id est praedicatores qui sunt alteri a Christo, id est vicem ejus exsequentes. Per medium coeli. Per catholicam Ecclesiam, quam verbis et exemplis secum trahunt. Evangelium aeternum. Id est praedicationem aeternam promittentem, et sui observatores ad aeternitatem ducentem.
16.6
VERS. 7.-- Timete Dominum, etc. Bene operando, et bene de eo annuntiando, ut per vos gloriosus appareat. Quia venit. Quasi dicat: Non deficiatis, quia non longo tempore patiemini.
16.7
VERS. 8.-- Et alius angelus secutus est eum. Hoc dicit, quia praedicatores sibi invicem succedunt. Cecidit. Bis positum vocabulum cecidit, infinitatem significat, in quo omnimoda destructio intelligitur. Vino irae fornicationis. Id est vitiis, et praecipue idololatria, quae est dulcis potus peccantibus, quibus ipsi alios inquinant, et, ne recto tramite gradiantur, inebriant; unde debetur eis ira Dei. Purum vinum bibitur, dum flagellat Deus hic ad emendationem: turbidum, dum infertur aeterna damnatio.
16.8
VERS. 9.-- Et angelus tertius. Tres ponit pro fide Trinitatis, cum tria haec in eadem persona possint considerari.
16.9
VERS. 10.-- Quod mistum. Quasi dicat: Qui non corrrigitur vindicta ejus ad correctionem data, punietur aeterna poena. In calice. Calix est vindicta Dei, ubi desuper merum quod ad correctionem hic vindicat, subtus est faex, id est damnatio in ultimis. Bibent impii de vino, id est de faece: quod vinum quia vult ad comparationem meri ostendere turbidum, addit quod mistum est.
16.10
VERS. 11.-- Et fumus tormentorum. Quod quaedam de damnatione malorum numerat, non dicit pro damnatione describenda: sed tantum pro terrore inferendo illis quos deterret ab eorum consortio. Ascendet in saecula. Cum dicit: ascendet in saecula, notat aeternam poenam continuari. Nec habent requiem. Quasi: Non mirum si illi qui Antichristum adoraverunt tempore ipsius punientur, quia sui etiam praecedentes ministri eamdem poenam habebunt.
16.11
VERS. 12.-- Hic patientia, etc. Id est hic debent patienter pati sancti, ne veniant ad aeternam poenam.
16.12
VERS. 13.-- Opera. Id est mercedes operum quae sequuntur. Quasi: Dum in mundo erant, majores tribulationes ad majorem coronam ingruebant: unde adeo abjecti reputabantur, sed jam nihil patientur.
16.13
VERS. 14.-- Et vidi. Ostensa remuneratione bonorum, per quod invitabat ad consortium eorum, supponit damnationem impiorum, ut per terrorem ducat ad idem propositum. Similem Filio hominis. Quia non jam vere erat Filius hominis, qui immortalis.
16.14
VERS. 15.-- Angelus. Id est sancti, qui usque huc fuerant in fidelibus occulti, in claritate apparebunt judicaturi, orantes cum desiderio, ut Deus separationem faciat bonorum et malorum. Exivit de templo. Exire dicuntur sancti de templo, cum jam apparent non quales olim fuerant, sed quales in aeternum mansuri. Quia venit hora, etc. Quia jam est opportunum, cum completus sit numerus tuorum.
16.15
VERS. 18.-- Et alius angelus, etc. Cum sanctus Joannes ostendisset Deum potestatem judicandi habentem a sanctis implorari, et sic judicium fieri, ostendit eamdem potestatem sanctos habere, et Christum ut judicent imperare, et illos imperio obedire. Alius angelus, id est Christus, qui occultus et vilis fuerat, in fidelibus clarus apparuit, et veniens de altari, id est de loco secretiori, quod nunquam alii sancti, solus enim Christus est cognitus ab omnibus Deo consubstantialis. Mitte falcem. Per messem terrae et uvas vineae, eorumdem malorum damnatio intelligitur; sed tamen per vineam illos determinatius habemus qui majori studio mala operabantur, sicut vineae, ut fructificet major cura quam terrae adhibetur.
16.16
VERS. 19.-- Et misit in lacum, etc. Unde Propheta: Lacus ubi non erat aqua, id est refrigerium.
16.17
VERS. 20.-- Et exivit sanguis. Aeterna poena pro peccato sanguinis, non autem vinum quod est in cellario Dei ponitur. Usque ad frenos equorum, id est usque ad ipsos rectores iniquorum puniendos, scilicet diabolos. Per stadia. Omnes intellige ludis mundi, id est vitiis detentos, qui vel simpliciter in hoc sunt perfecti, quod per sex habemus; vel perfectiores, quod per centum; vel perfectissimi, quod per mille.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).