Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 17.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
17.1
CAPUT XV.
17.1
VERS. 1.-- Et vidi, etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his praecedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagae, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quae destructio maxime hortatur praesentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictae. Sed omissa prima, quae fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen. Et mirabile. Mirum est hominem habere tantam potestatem, ut alios possit damnare. Plagas septem, id est omnes, excaecationem et destructionem illorum qui tempore Antichristi erunt. Quoniam in illis. Vere plagas habebunt, quia iram Dei super iniquos exercebunt, et vere novissimas, quia in mundo post eas non inferet Deus alias.
17.2
VERS. 2.-- Tanquam mare vitreum mistum igne. Id est baptismum, ubi fidei puritas exigitur, et homines a vitiis mundantur. Habentes citharas, id est mortificantes carnem, quod Deus eis injunxit, vel quod prior ipse fecit.
17.3
VERS. 3.-- Canticum Moysi. Id est veterem legem, et est exsultatio bene intelligentibus, id est spiritualiter. Viae, id est institutiones Dei, per quas nos ad Deum, vel ipse ad nos venit, sunt justae, quia unicuique pro merito reddunt; et verae, quia perducunt quo promittunt.
17.4
VERS. 4.-- Judicia tua, etc. Quod quosdam eligis, quosdam reprobas, ut cognoscant fideles esse ex justitia.
17.5
VERS. 5.-- Et post haec. Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiae sunt revelata omnibus volentibus intrare, quae isti malo merito suo non possunt intelligere. Apertum est templum, id est revelata sunt mysteria Ecclesiae, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.
17.6
VERS. 6.-- Et exierunt. Et quia ita aperta erant, exibunt praedicatores et reprehendent male operantes.
17.7
VERS. 7.-- Et unum. Quia quod illi praedicabunt ex institutione priorum patrum habebunt, qui omnes unus dicuntur, quia unum docent. Iracundiae, id est irae: quia corrigunt, corripiunt, iram Dei peccantibus minantur, aliquando etiam excommunicant.
17.8
VERS. 18.-- Fumo a majestate, etc. Quamvis tunc omnia erunt ita aperta fidelibus, tamen ipsa erunt clausa obscura infidelibus. Introire, id est intelligere illud occultum Dei judicium, quare alios elegit, alios reprobat, donec in fine mundi aperte cognoscent sancti. Vel, introire interim in Ecclesiam, donec completa sit omnimoda damnatio malorum in judicio, quia postea constat non intraturos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).