Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 18.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
18.1
CAPUT XVI.
18.1
VERS. 2.-- Vulnus. Inobedientia est causa quare vulnus illud fiat.
18.2
VERS. 3.-- Et factus est sanguis. Id est damnatio ejus illata est pro sanguine quem effuderunt. Sanguis, id est, damnatio illa erit tanquam mortui, id est irrevocabilis; sicut enim mortuus non redit ad vitam, sic illa sententia damnationis non revocabitur. Omnis anima vivens. Omnes consentientes, qui vivere videntur, non quia aperte persequuntur, sed propter consensum damnabuntur.
18.3
VERS. 4.-- Super flumina, etc. Quia similiter isti damnabuntur pro sanguine quem fuderunt, vel corporaliter, vel spiritualiter.
18.4
VERS. 5.-- Audivi. Id est intellexi ipsos praedicatores qui hanc vindictam facient, non sibi sed Domino attribuentes et juste fieri confirmantes. Qui es et qui eras. Venturum non ponit, quia in proximo venturum intellexit.
18.5
VERS. 6.-- Et sanguinem eis dedisti bibere. Id est, aeternam poenam pro effusione sanguinis, in qua promerenda sunt delectati.
18.6
VERS. 7.-- Et audivi. Quod magistri dicunt, discipuli confirmant. Etiam, Domine Deus omnipotens, etc. Ex magna affectione convertunt sermonem ad Deum. Justa. Justum enim est ut qui sanguinem fudit bibat vindictam sanguinis.
18.7
VERS. 9.-- Et aestuaverunt. Vel afflicti afficient tortores aestu iracundiae, dum invenientur inseparabiles, et sic aestuaverunt invidia et ira. Neque egerunt. Interius poenitentes dolebant, extra confiteri non audebant.
18.8
VERS. 10.-- Super sedem bestiae. Hoc dicit, quia ii sunt tantum corpora, et non spiritus: super quos sedebit, quia corporalia et non spiritualia dabit, Commanducaverunt, etc. Mutua detractione se omnes reficientes.
18.9
VERS. 12.-- Praepararetur via. Quia, finito mundo, erit resurrectio fidelium, qui venient ab ortu solis, id est a Christo, quando incoeperit lucere, id est se manifestare.
18.10
VERS. 13.-- Vidi. Effusionem phialae super istos, et ipsos non corrigi, sed in majorem excaecationem praecipitari. Exire spiritus. Id est omnes impios qui pro nimia malitia dicendi sunt spiritus immundi; vel, ipsos daemones, quos in cordibus aliorum generant. Sicut enim fideles sua doctrina generant fidem Christi in cordibus aliorum, sic isti malitia diabolum. Ranarum. Ranae in luto morantur, et garrulae sunt, et aliis quietem auferunt: sic et isti.
18.11
VERS. 14.-- Procedunt, etc. Procedunt daemones, et congregabit diabolus, quia omnes unus.
18.12
VERS. 16.-- Et congregabit. Id est, facient illos habere fiduciam in Antichristo, qui est refugium omnibus volentibus furari sanctis fidem suam; vel ad quem gloriabuntur omnes mali diversarum sectarum.
18.13
VERS. 17.-- Et septimus angelus. Ostenso super quos angeli phialas suas effundant, supponit quid contingit ipsis malis per effusionem istam, scilicet quia hic quantum poterunt, repugnabunt, quasi ab ipsa infusione acceperint incrementum, sed tandem detrudentur in infernum.
18.14
VERS. 18.-- Et facta est civitas. Propter istam damnationem et propter peccata quae ipsi addunt, damnata est ipsa civitas, et divisa est poena unicuique pro merito, Judaeis scilicet et gentibus, et falsis Christianis. Civitates gentium ceciderunt, id est, omnes collectiones malorum in generatione prima manentium damnabuntur: carnali, non in secunda regeneratione spirituali.
18.15
VERS. 19.-- Venit in memoriam. Id est, recordatus est Deus singula peccata eorum quorum prius videbatur oblitus. Dare ei calicem. Ad hoc ut ipse Deus daret illis poenam mensuratam pro delectationibus quas habuerunt. Retribuit Deus malis pro meritis, id est quod meruerunt, sed non quantum meruerunt, ut in ipsa retributione ubi patet justitia, sit etiam misericordia. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Bonis etiam dat pro meritis et plus quam meruerunt, ut misericordia ibi justitiae praevaleat.
18.16
VERS. 20.-- Et omnis insula fugit. Et vidit quod omnes qui pro Deo afflicti in mundo et virtutibus eminentes respectu harum poenarum, in vita sua vitaverunt consortia impiorum, et ideo non sunt inventi in poenis eorum.
18.17
VERS. 21.-- Talentum. Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam.
18.18
Et blasphemaverunt. Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).