Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
1
PROLOGUS HIERONYMI.
1
Joannes apostolus et evangelista, a Christo electus atque dilectus, in tanto amore dilectionis uberior habitus est, ut in coena super pectus ejus recumberet, et ad crucem astanti soli matrem propriam commendasset, ut quem nubere volentem ad amplexum virginitatis asciverat, ipsi etiam custodiendam virginem tradidisset. Hic itaque cum propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi in Pathmos insulam sortiretur exsilium, illic ab eodem Apocalypsis praeostensa describitur, ut sicut in principio canonis, id est libri Geneseos, incorruptibile principium praenotatur, ita etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicens: Ego sum Alpha et Omega, initium et finis. Hic est Joannes, qui sciens supervenisse sibi diem egressionis de corpore, convocatis in Epheso discipulis, descendit in defossum sepulturae suae locum, orationeque completa, reddidit spiritum tam a dolore mortis factus extraneus, quam a corruptione carnis noscitur alienus. Cujus tamen Scripturae dispositio, vel libri ordinatio, ideo a nobis per singula non exponitur, ut nescientibus inquirendi desiderium collocetur et quaerentibus laboris fructus, et Deo magisterii doctrina servetur.
2
ARGUMENTUM.
2
Apocalypsis Joannis tot habet sacramenta quot verba. Parum dixi, et pro merito voluminis laus omnis inferior est. In verbis singulis multiplices latent intelligentiae.
3.1
CAPUT PRIMUM.
3.1
VERS. 1.-- Apocalypsis Jesu Christi. Praeparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quae oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et praemia danda. Brevis labor, festinata gloria.
3.2
VERS. 2.-- Qui testimonium perhibuit. Qui testatur esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi. Verbo Dei. Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater. In his quae vidit. In his quae corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia.
3.3
VERS. 3.-- Beatus. Christus dedit haec mihi, beatus autem quia me acceperit. Beatus, quia haec Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Qui legit. Id est, narrat aliis quae audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, audient, et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam aeternam possideant. Servat ea. Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata, et quaerit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et praemia vicina.
3.4
VERS. 4.-- Septem ecclesiis. Principaliter illis scribit ecclesiis Asiae, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universae Ecclesiae. Quia septem universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. In Asia. Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quaedam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiae cum septem episcopis. Gratia vobis. Praeparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Qui est et qui erat. Aeternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus. Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quae sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis haereses. Throni. Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.
3.5
VERS. 5.-- Testis fidelis. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Israel. Primogenitus mortuorum. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terrae. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.
3.6
VERS. 6.-- Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.
3.7
VERS. 7.-- Ecce venit, etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excaecatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Israel de Aegypto.
3.8
Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut laetentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.
3.9
VERS. 8.-- Ego sum. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel praemissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium. Ante quem nullus, vel e quo omnia coeperunt. Omega, finis. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.
3.10
VERS. 9.-- Ego Joannes. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quae valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester, etc., in Christo. In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis coelestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulae, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.
3.11
VERS. 10.-- In Dominica die. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem Sodomae vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Audivi post me vocem. Post se audivit, quia dum de praesentibus eductus in anteriora verae contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis praedictum est hoc, id enim intelligit.
3.12
VERS. 11.-- Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quae monuit communiter mittere ecclesiae Asiae, per quas intelligendae sunt omnes aliae Ecclesiae. Haec communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.
3.13
VERS. 12.-- Et conversus sum. Et quia audivi vocem, conversus sum, etc. Septem candelabra. Id est septem ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Aurea. Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longanimitatem extensa consummatur, et haec si habeat vocem in ore, et non in opere, candelabrum quidem est, sed non aureum.
3.14
VERS. 13.-- Similem Filio hominis. Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae. Podere. Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quae dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Praecinctum ad mamillas. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus praecinctum ad mamillas, quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.
3.15
VERS. 14.-- Capilli erant candidi. Id est sancti extenuati, et adhaerentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus. Tanquam lana. Sicut lana alba apta est ad quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas. Nix. Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura. Oculi. Id est dona Spiritus sancti: haec sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiae accipientis; haec illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina praecepta.
3.16
VERS. 15.-- Et pedes. Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod saepe incenditur, et meliorem accipit colorem. In camino ardenti. In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Id est, praedicatio ejus obtinet vim aquae, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi( qui comparantur aquae propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:
3.17
VERS. 16.-- Stellas. Stellae sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitae, qui etsi peccaverint, stellae vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quae per dexteram significantur. Et ex ore. Id est Dei inspiratione exivit praedicatio, quae utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut sol lucet in virtute. Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in aeternum.
3.18
VERS. 17.-- Cecidi. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.
3.19
VERS. 18.-- Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.
3.20
VERS. 19.-- Quae oportet fieri post haec. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.
3.21
VERS. 20.-- Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Haec prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.
4.1
CAPUT II.
4.1
VERS. 1.-- Et angelo. Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non praesumit ipse Joannes. Ephesi Ecclesiae. Ephesus secundum bene persistentium partem voluntas interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum( qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur consilium, id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Septem. Incipit singulares admonitiones, quae singulae et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiae. Non potes sustinere. Vi humanitatis. Vel, non potes sustinere quin emendes vel expellas.
4.2
VERS. 2.-- Tentasti eos qui se. Non tentantur nisi qui intus sunt in Ecclesia.
4.3
VERS. 3.-- Sustinuisti propter nomen meum. Hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum. Et non defecisti. Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium praevenisset.
4.4
VERS. 4.-- Sed habeo adversum te quod charitatem. Vel episcopus in persona sua, affectus taedio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat.
4.5
VERS. 5.-- Movebo candelabrum. Auferam virtutes et dona Spiritus sancti, per quae sunt constituta candelabra.
4.6
VERS. 6.-- Sed hoc habes bonum. Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum. Facta Nicolaitarum. Id est, communem usum mulierum, et comestionem idolothitorum.
4.7
VERS. 7.-- Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitae, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.
4.8
VERS. 8.-- Smyrnae. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha: etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Haec dicit primus. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Haec dicit primus. Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos.
4.9
VERS. 10.-- Aliquos ex vobis. Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut tentemini. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.
4.10
VERS. 11.-- A morte secunda. Prima mors animae est in peccatis, secunda in poenis: prima mors corporis, quando dissolvitur; secunda, quando damnabitur in judicio.
4.11
VERS. 12.-- Rhomphaeam. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.
4.12
VERS. 13.-- Non negasti fidem meam. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excaecatio.
4.13
VERS. 14.-- Balaam. Per Balaam intelligendi sunt haeretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est daemones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.
4.14
VERS. 15.-- Doctrinam Nicolaitarum. Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad poenitentiam invitet, quod non fecit.
4.15
VERS. 17.-- Manna. Per manna intellige aeternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit, etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio praestolantis. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis.
4.16
Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.
4.17
VERS. 19.-- Novi opera tua, etc. Filius dona Spiritus sancti habet, id est, dat cui vult, vel aufert. Ideo videant isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel intellige charitatem et fidem, ut sit ordo retrogradus; non enim prius est charitas quam fides. Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera.
4.18
VERS. 20.-- Fornicari. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam eam, etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.
4.19
VERS. 24.-- Non mittam. Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet.
5.1
CAPUT III.
5.1
VERS. 1.-- Et angelo Ecclesiae Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritae qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quaeris humanam laudem.
5.2
VERS. 2.-- Esto vigilans. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi caeteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale.
5.3
VERS. 3.-- In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianae qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et poenitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum.
5.4
VERS. 4.-- Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiae, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.
5.5
VERS. 5.-- Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis. De libro vitae. Liber vitae praescientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.
5.6
VERS. 7.-- Haec dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut coepisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quaeramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suae bonitatis habeat.
5.7
VERS. 8.-- Ecce dedi coram te. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem.
5.8
Ostium. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et caesi dixerunt: Non possumus quae vidimus non loqui.
5.9
VERS. 9.-- Judaeos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuae. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.
5.10
VERS. 10.-- Servasti verbum patientiae meae. Praeceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futurae, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judaeorum sunt decipiendi: quidam Eliae monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.
5.11
VERS. 11.-- Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.
5.12
VERS. 12.-- Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judaeorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novae. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De coelo. De conformitate coelestium creaturarum.
5.13
VERS. 14.-- Testis, eorum quae audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.
5.14
VERS. 15.-- Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.
5.15
VERS. 16.-- Incipiam te evomere. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. Ex ore meo. De ore evomitur qui in deteriora praecipitatur vel qui impoenitens moritur.
5.16
VERS. 17.-- Dives sum, scientiae divinae, vel saecularis.
5.17
VERS. 18.-- Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Praeceptum Domini illuminans oculos. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.
5.18
VERS. 20.-- Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per praedicatores voco.
5.19
VERS. 21.-- Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Haec de praelatis, et, per praelatos, de subditis.
5.20
Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriae et sessionis Christianorum.
6.1
CAPUT IV.
6.1
VERS. 1.-- Post haec vidi. In hac secunda visione agit de sedente in throno, et de ornatu ejus, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem de reparatione humani generis, et de solvente septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, nec pro eo pati formidemus. In coelo. Id est in Scriptura, quae est via ad vitam, vel Christus est ostium, cujus mysteria, ante clausa, modo sunt aperta his qui fide et opere sunt coelum. Tanquam tubae loquentis mecum. Non dissentientis a rationalitate mea, dando rationes has. Ostendam tibi. Dictis iis quae jam praeterierunt, dicit etiam ea quae adhuc oportet fieri, utpote in eodem statu quo coeperint, permansura. Vel, post correctionem oportet videre secreta per quae animentur in praelia. Vel, quae oportet fieri cito post haec, id est in ultimis fidelibus. Vel, post haec fui in spiritu.
6.2
VERS. 2.-- Statim fui. Non repugnavi, sed abjeci curam totius terrenitatis. Et ecce sedes. In quibus sedet Deus et judicat, et etiam subditos quorum quidam ita sunt apti, ut competenter Deus sedeat et requiescat in eis. Sedens. Christus supra dicebatur inter candelabra ambulans, nunc sedens, id est judicans merita singulorum, de quo digne facit hic memoriam, quos hortatus est ad pugnam.
6.3
VERS. 3.-- Qui sedebat. Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Similis erat aspectui. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Jaspidis et sardinis. Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Smaragdinae. Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quae comburuntur peccata.
6.4
VERS. 4.-- Viginti quatuor seniores. Duodecim prophetae, duodecim apostoli, quamvis plures utriusque ordinis. Circumamicti stolis albis. Peccata justorum teguntur, et ipsi albent virtutibus. Coronae. Id est victoria per sapientiam et charitatem etiam ad inimicos.
6.5
VERS. 5.-- De throno. Id est Ecclesia, id est aqua pluit fulgura, id est miracula quae terrent, et illuminant. Septem spiritus. Lampades sunt dona Spiritus sancti, quae accendunt et illuminant, parata omnibus illis qui sunt sedes Dei.
6.6
VERS. 6.-- In conspectu. Quia intelligunt sacramentum et rem sacramenti, nec recipiunt nisi quos idoneos viderint et cognoverint. Mare vitreum. Baptismus sinceritate fidei lucidus post quem tribulationis igne electa ducuntur ad firmitatem bonorum operum, sicut ex aqua durescit chrystallus. In medio. Planitiem quamdam apparuisse describit ad similitudinem magni judicis, qui habet plateam latam et spatiosam, ubi sedet et judicat judicia. Sedis. Nomine sedis intelligitur Jerusalem, vel sustentatores, ut homo, ut vitulus, ut leo, ut aquila. Quatuor. Propter officium quadrifariae praedicationis. Animalia. Haec bene repraesentant Christum, qui natus est, passus, resurgens, ascendens. Fideles quoque rationales et mansueti sunt, ut homo. Sine terrore terentes adversa; ut leo; sese mortificantes, ut vitulus; coelestia petentes, ut aquila. Plena oculis. Memores praeteritorum peccatorum, et caventes sibi in futurum, vel habentes cognitionem de his quae Deus fecit vel facturus est in fine mundi, vel placent Deo et hominibus.
6.7
VERS. 7.-- Leoni. Leo mortuus nascitur, die tertia voce Patris vivificatur. Sic et Christus die tertia resurrexit, et resurgere oportuit, quia mortuus fuit, et mori oportuit, quia homo, et mortuus resurgere voluit ac potuit, quia aquila, id est Deus.
6.8
VERS. 8.-- Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo praedicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetae; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus praedicatores accipiunt totius praedicationis fundamentum. Vel sex alae cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terrae illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.
6.9
VERS. 9.-- Et benedictionem, supernae remunerationis, vel in exaltatione, ut ei omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.
6.10
VERS. 10.-- Et adorabant. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.
6.11
VERS. 11.-- Creasti omnia. Ideo omnia ad te referenda, quia omnia a te habent initium. Invisibilia etiam vel angelos et animas, ut spirituales esse dicit, cum de impiis facit pios spiritualiter creatos. Propter voluntatem tuam. Et non de subito. Et quod factum est, in ipso vita erat. Erant. In mente, priusquam formarentur in opere. Creata sunt. Visibiliter exsistendo. Omnia ergo fuerunt ab aeterno secundum quod erant in mente divina, sed esse incoeperunt in tempore per creationem.
7.1
CAPUT V.
7.1
VERS. 1.-- Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quae sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter saepe promittit beatitudinem.
7.2
Signatum. Factae sunt scripturae prophetarum clausae, et obscurae, sed per Christum postea sunt apertae. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia( ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quae aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiae, quae fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit.
7.3
VERS. 2.-- Angelum. Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Praedicantem. Inquirentem, et aliis annuntiantem et prae nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. Aperire librum. Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere.
7.4
VERS. 4.-- Flebam multum. Hoc dicitur in persona priorum et antiquorum patrum, eo quod non intelligebant, vel dilatam reparationem dolebant, unde: Multi reges et prophetae voluerunt videre, etc.
7.5
VERS. 5.-- Et unus de senioribus. Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Vicit leo. Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judaeos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente.
7.6
VERS. 6.-- Et ecce in medio throni. Ecclesia, quae a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum aedificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes.
7.7
VERS. 8.-- Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordae: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quae tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur.
7.8
VERS. 9.-- Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguae in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Noe, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Graeci, Haebraei, Christiani.
7.9
VERS. 11.-- Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi,
7.10
Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos praedicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum.
7.11
VERS. 12.-- Sapientiam, et fortitudinem, etc. Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum.
7.12
VERS. 13.-- Benedictio. Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur, et gloria de virtutibus quas in baptismo accipimus, et potestas qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur.
7.13
VERS. 14.-- Et quatuor animalia. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum praebent. Ceciderunt in facies, etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.
8.1
CAPUT VI.
8.1
VERS. 1.-- Et vidi. Postquam Agnus quae de se praedicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per praedicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quae auxilia, vel quas coronas suis praeferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret. Quod aperuisset. Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut haec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiae dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, haereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio. Veni et vide. A mysterio transi, et completam vide veritatem vel justitiam.
8.2
VERS. 2.-- Ecce equus albus. Ecclesia in baptismo dealbata, vel maximi praedicatores, qui ubique Deum ferunt. Arcum. Christus habet Scripturam qua illuminat suos, et occidit inimicos.
8.3
VERS. 3.-- Et cum aperuisset sigillum secundum. Videns diabolus Ecclesiam institui ad locum supplendum, unde ipse ceciderat, eam subvertere nititur prius aperte. Equus rufus. Superiori contrarius, scilicet aperti persecutores et sanguinolenti.
8.4
VERS. 4.-- Sumeret pacem de terra, et ut indicem, etc. Id est concessum est a Deo, ut auferret omnem quietem animi ab his qui sunt terrenis dediti. Et datus est ei gladius magnus. Magna potestas interficiendi, quia non solum in minores, sed etiam in majores, ut in Petrum, saevire ausus est.
8.5
VERS. 5.-- Et ecce equus niger. Videns diabolus se per apertas persecutiones non profecisse. immittit haereticos, qui falsis rationibus contendant ut facilius decipiant.
8.6
Stateram. Quia dicunt se habere veram discretionem in Scripturis.
8.7
VERS. 6.-- Et audivi tanquam. Quia hic in pugna haereticorum, ubi est majus periculum, praetenditur auxilium. Bilibris. Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant laedere; et vos diaboli, ne laedatis istos, quia non proficietis, quia bilibris tritici, etc. Tritici. Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, praelo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes: oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes. Et vivum et oleum ne laeseritis. Id est istos qui sunt refecti vino, id est sanguine meo, et oleo, id est Spiritu sancto uncti. Vinum similiter emitur denario uno.
8.8
VERS. 8.-- Ecce equus pallidus. Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas haereses posse proficere, praemittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem. Nomen illi mors. Quia per eum mors accessit, vel ad litteram quia occidit quosdam in carne, quosdam in anima. Et infernus. Id est insatiabiles terrenis eum imitantur, et in inferno apponuntur. Super quatuor. Id est super omnes malos ubique morantes, vel super Judaeos et gentiles, haereticos et falsos Christianos.
8.9
VERS. 9.-- Et cum. Ostensis tribulationibus quae in praesenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur. Vidi subtus altare. Id est capiti suo humiliantes se, vel, sub, in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.
8.10
Altare. Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsae animae altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futurae, quia nondum nisi unam stolam acceperunt. Interfectorum propter verbum. Vel aperto martyrio, vel aliquibus anxietatibus
8.11
VERS. 10.-- Usquequo. Desiderant sancti majus gaudium et consortium sanctorum, et justitiae Dei consentiunt in damnatione impiorum.
8.12
Judicas et non vindicas sanguinem. Faciendo discretionem bonorum et malorum.
8.13
VERS. 11.-- Conservi eorum. Servi dicuntur causa ipsius Domini, fratres ex dilectione debent exspectare.
8.14
VERS. 12.-- Sol factus est niger. Id est illi in quibus lucet reputabuntur rei et peccatores claritatem suam se retinentes, vel quia quidam ad tenebras decident. Vel Christus sol verus, et modo clarus, Antichristi tempore erit obscurus, id est nullis miraculis coruscans. Tanquam saccus. Lux in sacco posita extra non lucet, fideles lucem praedicationis non effundent in isto magnae tribulationis die.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).