Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 21.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
21.1
CAPUT XIX.
21.1
VERS. 1.-- Post haec audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, coeli, per quod multo gravior intelligitur poena malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.
21.2
VERS. 4.-- Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit.
21.3
VERS. 5.-- Et vox, etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad praesentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me, intelliguntur nomine pusillorum.
21.4
VERS. 6.-- Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa laetitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam laetitiam ipsorum quam de salvatione sua( quam dicturus est) habebunt.
21.5
VERS. 7.-- Et uxor ejus, etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur.
21.6
VERS. 10.-- Et cecidi, etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. Vide ne feceris. In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari.
21.7
Testimonium enim, etc. Quidquid prophetae dixerunt, perhibet Christo testimonium.
21.8
VERS. 11.-- Et vidi coelum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.
21.9
VERS. 12.-- Sicut flamma lignis. Quia comburit vitia, et accendit, et illuminat. Haec omnia sine respectu alicujus dicta sunt, ut tantum notemus qualis sit et quanta possit.
21.10
VERS. 13.-- Verbum Dei. Id est: Ipse dixit, et facta sunt: per quem omnia Pater fecit, et per quem Pater mundo se annuntiavit.
21.11
VERS. 14.-- Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.
21.12
VERS. 15.-- Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.
21.13
VERS. 16.-- Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.
21.14
VERS. 17.-- Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de praesenti, quasi diceret: Ipsi tali adhaerere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas haereses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc coenam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.
21.15
VERS. 20.-- Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores poenas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.
21.16
VERS. 21.-- Et caeteri occisi sunt. Id est, sequaces eorum minori poena punientur, vel illi qui erunt caeteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves, id est omnes sancti, delectati sunt de poena illorum, et de profectu fratrum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).