Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 22.2
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
22.1
CAPUT XX.
22.1
VERS. 1.-- Et vidi angelum. Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et praeponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit. Abyssi. Abyssus tenebrosa vocantur corda impiorum; vel ipse diabolus, quos Dominus saevire permittit et refrenat quando vult.
22.2
VERS. 2.-- Apprehendit. Id est, peccasse ostendit dum se immunem a peccato ille diabolus occidit. Ligavit eum. Sciendum quod similiter in Abraham et aliis fidelibus diabolus fuit ligatus sicut in istis praesentibus; sed in illis ligavit spes futuri Christi, in istis ipse Christus adveniens ligavit.
22.3
VERS. 3.-- Et misit eum, etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis coepit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos. Signavit super illum, etc. Id est sigillum posuit, scilicet signum crucis, quod eum sic superat, ut a fidelibus repellat. Et post haec oportet, etc., ut recipiat potestatem quam habuit ante adventum Christi.
22.4
VERS. 4.-- Et vide sedes. Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores praelatis suis obedire paratos, et praelatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et caeteri prophetae descenderunt, quamvis justi fuerunt. Et animas decollatorum. Et vidi similiter animas eorum qui non adoraverunt. Et vixerunt. Et non dico vivent et regnabunt in futuro, sed etiam in hoc praesenti, scilicet ex quo interfecti sunt vixerunt et regnaverunt cum Christo.
22.5
VERS. 5.-- Caeteri vero mortuorum non vixerunt, id est, aeternas patientur poenas, et in hoc praesenti, quia statim moriuntur. Haec est resurrectio. Quod diabolus ita ligatus est, et quod a peccatis resurgunt homines, et quod ipsis mortuis statim animae fruuntur aeterna requie, est prima resurrectio et potissima. Prima. Ad differentiam illius quae erit simul in anima et corpore, haec dicitur prima.
22.6
Qui habet partem. Si omnes perfecti esse non possunt, nec in eadem claritate futuri sunt. Secunda mors, id est, damnatio aeterna, quae erit in corpore et in anima reproborum, non apprehendet electos, qui in nullo unquam augentur. Sed erunt sacerdotes, id est aeternas laudes offerentes Divinitati et humanitati.
22.7
VERS. 7.-- De carcere. Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle saeviat. Magog. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet.
22.8
Et circumierunt castra sanctorum, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello.
22.9
VERS. 10.-- Die ac nocte. Hoc dicit, respectu gloriae sanctorum, quae est dies, et poenarum suarum, quae est nox.
22.10
VERS. 11.-- Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem poenam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Saepe locutus de glorificatione sanctorum et de poenis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.
22.11
VERS. 12.-- Et libri aperti sunt. Libri, id est, divina praecepta quae qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiae singulorum, quae apertae omnibus erunt. Alius liber. Id est, Christus, qui tunc omnibus apparebit potens et suis dabit vitam. Vel, liber est praescientia Dei, quia tunc aperte scient mali se non praedestinatos ad vitam quam in mundo existentes sibi promittebant. Ex his quae scripta erant. Per comparationem sanctorum impii damnabuntur: legent enim ipsi impii in ipsis sanctis quae agere noluerunt.
22.12
VERS. 13.-- Et dedit mare mortuos. Vult aperte ostendere corpora mortuorum quantumcunque fuerint dissecta, in illo judicio vivificari, quod quidam non credunt.
22.13
VERS. 14.-- Haec est mors secunda. Quasi dicat: Cavete vobis a morte prima, quia ex illa prima sequitur haec secunda.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).