Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 23.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
23.1
CAPUT XXI.
23.1
VERS. 1.-- Et vidi. In hac septima visione agit de innovatione elementorum, glorificatione sanctorum, describens merita per quae sancti ita glorificati sunt. Coelum novum et terram novam. Immutatio aeris et terrae, dubitabilis non est quin per ignem fiat. Sed de aqua dubitatur, nam purgationem in seipsa habere creditur.
23.2
VERS. 2.-- Sicut sponsam ornatam. Sicut sponsus praemittit munera sponsae antequam eam ducat, sic Christus Ecclesiae fidem et virtutes et bona opera antequam eam suscipiat in gloria.
23.3
VERS. 3.-- Vocem magnam de throno. Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc praedixerunt. Ecce tabernaculum. Id est in evidenti est, quod in eadem gloria erit humanitas Christi in qua militavit, et homines eum imitati et ea sunt bene usi.
23.4
Et ipsi populus ejus. Id est, in nullo offendentes, quod non esse potest dum sunt in carne mortali.
23.5
VERS. 4.-- Et mors. Vere non erunt ibi lacrymae, quia non erit causa lacrymarum.
23.6
VERS. 5.-- Et dixit. Quasi dicat: Scribe quidquid ostensum est tibi de hac innovatione. Hoc pro utilitate praesentium factum est, quibus haec scribere jussus sum. Scribe: quia haec, etc. Jubens scribere, et aliis nuntiare, supponit exhortationem, ut omnes ad hanc innovationem laborent pertinere.
23.7
VERS. 6.-- Et dixit mihi. Posita auctoritate sanctorum de hac innovatione, ponit auctoritatem ipsius Dei. Factum est. Ne quaereret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum.
23.8
Alpha et omega. Quasi dicat: Hanc innovationem facere potero, quia ego omnia creavi, et in me omnia consummabuntur. Sitienti. Non dabo sitienti ad horam, sed perseveranti.
23.9
VERS. 7.-- Possidebit haec. Id est, meipsum, qui sum principium omnis beatitudinis.
23.10
VERS. 8.-- Timidis. Id est: illis qui timore poenarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit aeterna damnatio.
23.11
VERS. 9.-- Veni et ostendam. Descripta gloria quam habituri sunt sancti, dicit quo merito, vel quo auxilio sint accepturi.
23.12
VERS. 10.-- In montem magnum. Christus est mons, quia munimentum suorum magnum est, quia totum mundum replet, altus, quia insuperabilis. Ostendit mihi civitatem. Et super illum montem ostendit Ecclesiae fundamentum.
23.13
VERS. 11.-- Lumen. Ipsa Jerusalem coelestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.
23.14
VERS. 12.-- Murum. Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios. Portas duodecim. Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portae, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quae per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum. Nomina inscripta, etc. Id est, memoria sanctorum Patrum veteris legis est in apostolis, quia quod illi praedixerunt futurum, hi docent completum. Vel omnes gentes in fide apostolorum et dilectione eorum sunt positae. Unde: Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris.
23.15
VERS. 13.-- Ab oriente portae tres. Oriens, Judaei: a quibus sol justitiae ortus est, et in his portae tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidae gentes: quae post Judaeos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quae est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima aetate mundi quae per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.
23.16
VERS. 14.-- Murus. Id est, fides Christi qua munivit ipsam civitatem, habet duodecim patriarchas, per quos fundatur, quia illi primi hanc fidem tenuerunt, et in illis innituntur quicunque ad fidem accedunt. Et in ipsis duodecim. Quam fidem isti tenent, illi venturam intellexerunt, et praenuntiaverunt.
23.17
VERS. 15.-- Et qui loquebatur mecum. Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi aequales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo. Mensuram arundineam auream. Id est, divinam Scripturam Dei sapientia compositam, quae tangit et illustrat corda fidelium. Ut metiretur civitatem et portas ejus. Id est, secundum mensuram daret etiam minoribus intelligentiam ipsarum Scripturarum.
23.18
In quadro posita est. Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quae sunt aequalia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post haec est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur. Per stadia. Stadium est locus et cursus et mensura, et octo faciunt milliare, notat autem tendentes ad bravium.
23.19
Duodecim millia. Hi perfecti sunt in fide Trinitatis ex quatuor mundi partibus.
23.20
VERS. 17.-- Mensura hominis. Juxta litteram sanctus Joannes ostendit angelum apparuisse sibi in specie hominis, ut aperte denotet eum qui significabatur verum angelum, id est Filium Dei, et verum hominem fuisse.
23.21
VERS. 18.-- Et erat. Dixerat in hac civitate esse muros et portas et fundamenta, et ipsos inter se, alios majores, alios minores, hic exsequitur qualis sit murus et qualis ipsa civitas et fundamenta et portae. Structura muri ejus ex lapide jaspide. Id est, si aliquis sit ad hoc instructus ut sit defensor aliorum, hoc habet ex fide quam firmiter tenet et praedicat, quam Jaspis viridis significat, ut sit defensor aliorum. Aurum. Sapientiam denotat aurum; vitrum autem fidei puritatem, qua ore promittit quod corde credit.
23.22
VERS. 19.-- Jaspis. Viridis est hic lapis, et ideo virorem fidei immarcescentem significat. Vel jaspis est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans.
23.23
Sapphirus. Similis est sereno coelo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem; significat autem altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in coelis est, qui et a vero sole innovati ardentius aeterna quaerunt, et alios quaerere docent, dicentes: Nostra conversatio in coelis est. Chalcedoni, Colorem pallentis lucernae hic lapis habet: fulget, etc., usque ad peccatores et fragiles ad se trahunt sibique conjungunt.
23.24
Smaragdus. Quartus nimiae viriditatis super omnes herbas et frondes, adeo ut etiam, etc., usque ad quarta dicitur fides propter quatuor Evangelia.
23.25
VERS. 20.-- Sardonyx. Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur.
23.26
Sardius. Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeae terrae habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suae recordantur attendentes se filios Adae, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur.
23.27
Beryllus. Octavus est praedicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenae administrationis ad pallorem activae vitae redeuntes.
23.28
Topazius. Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et aetherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturae relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum praeferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis aethereus, quae ex attritu saeculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente coeli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus saeculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quae est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Aegypti, quae dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos.
23.29
Chrysoprasus. In India nascitur viridis aureaeque misturae. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem aeternae patriae charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quae non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et praemium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur.
23.30
Hyacinthus. Undecimus est hic lapis, cum aere mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, aetatibus, intellectibus se contemperantes.
23.31
Amethistus. Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violae et rosae quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat coelestis regni habitus, angelicae societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonae operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus coelestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quae est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.
23.32
VERS. 21.-- Et duodecim portae. Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illae portae, id est prophetae introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus. Per singulas, id est, per instructionem singulorum; sunt margaritae, id est, imitatores eorum, qui de quacunque parte mundi ad fidem Trinitatis vocentur, sunt splendidi virtutibus. Singulae portae, etc. Quasi dicat: Ad hoc ut essent portae, oportuit esse margaritas. Plateae civitatis aurum. Id est sapientia, vel claritate pleni, mundi a criminali macula. Vitrum per lucidum. Id est nullas sordes in se celantes. Vel quia possunt mali in operibus nequitiam suam, velut in speculo, cognoscere.
23.33
VERS. 23.-- Non eget sole. Hic sancti egent ad servitium sole et luna, ibi non: Deus enim plene illuminabit eos. Vel, non eget sole, neque luna, id est majoribus vel minoribus praedicatoribus.
23.34
VERS. 24.-- Et ambulabunt. Tanta erit lux in futuro, quod usque ad finem mundi, ambulabunt gentes, id est promovebuntur de bono in melius. In lumine. In spe hujus luminis, vel per lumen, vel per lucem, vel per radios cognitionis ejus. Reges terrae. Id est illi majores qui regunt terrenitatem suam et aliorum.
23.35
VERS. 25.-- Et portae. In praesenti aliquando subtrahitur praedicatio, ne fures intrent et conculcent dum nox est, id est locus insidiarum: sed quia ibi dies perpetua, omnis timor auferetur.
23.36
VERS. 26.-- Afferent. Ad similitudinem victorum qui spolia in suas urbes ferunt.
23.37
VERS. 27.-- Non intrabit in eam. Dicta honestate civitatis, ne quisquam falsus frater ad aliquem horum graduum pertingere praesumeret, determinat qui sunt intraturi, qui non.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).