Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 3.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
3.1
CAPUT PRIMUM.
3.1
VERS. 1.-- Apocalypsis Jesu Christi. Praeparat auditores, redditque eos benevolos et attentos, sicut et ibi: Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia. Quam dedit. Secundum humanitatem Christus accipit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto hypostatice, et a Spiritu sancto. Quae oportet fieri. Quasi dicat: Inevitabile est quin fiant, et utile est ut fiant. Oportet ut servi patiantur tribulationes cito. Cito. Dicit cito, ut seipsos parent, ne sit grave pati. Cito finiendi sunt labores, et praemia danda. Brevis labor, festinata gloria.
3.2
VERS. 2.-- Qui testimonium perhibuit. Qui testatur esse vera verba ipsius Christi habita tam de Verbo, id est Divinitate, quam de humanitate Jesu Christi. Verbo Dei. Filius vocatur Verbum Dei, quia per eum manifestatus est in mundo Pater. In his quae vidit. In his quae corporaliter vidit, ut passum et mortuum, sola mente, ut fuisse cum Patre ante omnia.
3.3
VERS. 3.-- Beatus. Christus dedit haec mihi, beatus autem quia me acceperit. Beatus, quia haec Apocalypsis est Jesu Christi, etc. Qui legit. Id est, narrat aliis quae audivit: quia plures ab uno legente possunt audire; vel, audient, et in hoc notat auditores, quia plures. Illi soli beati qui audiunt ut mente recondant; et mente recondunt, ut opere compleant; et opere implent, ut vitam aeternam possideant. Servat ea. Non enim auditores legis, sed factores justi sunt. Servat ea, qui fidem Christi et Ecclesiae non violat, et timet minata, et quaerit promissa. Vere beatus est iste, quia nec longa mora laboris, et praemia vicina.
3.4
VERS. 4.-- Septem ecclesiis. Principaliter illis scribit ecclesiis Asiae, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universae Ecclesiae. Quia septem universitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur. In Asia. Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quaedam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiae cum septem episcopis. Gratia vobis. Praeparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo. Qui est et qui erat. Aeternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis. Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus. Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quae sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis haereses. Throni. Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.
3.5
VERS. 5.-- Testis fidelis. Dicit hoc propter desperantes de morte Christi ut illi qui dixerunt: Nos putabamus quod ipse esset redempturus Israel. Primogenitus mortuorum. Quasi dicat: Vos non terreat, quia surrexit, et est impassibilis. Vel est primus mortificantium se, quia peccatum non fecit. Princeps regum terrae. Princeps terrenarum potestatum, potens eas removere, et ad utilitatem suorum vel sanctorum permittens impios servire.
3.6
VERS. 6.-- Et fecit nos Deo nostro regnum. Id est potentes vitiis resistere, et sacerdotes, id est pro nobis et pro fratribus nosmetipsos Deo offerentes.
3.7
VERS. 7.-- Ecce venit, etc. Et vere debetis eum glorificare, quia ipse est qui venturus est ad remunerandum. Cum nubibus, id est cum sanctis: quia nubes fuerunt compluendo aliis doctrinam, et miracula faciendo; vel, sicut in nube ascendit, ita in nube veniet, per quam Dei clementiam intelligimus, qua bonis est refrigerium et illuminatio, malis vero terror et excaecatio. Quod et significatum est per nubem qua educti sunt filii Israel de Aegypto.
3.8
Et videbit eum. Alia translatio habet: Videbit omnis terra talem. Quasi dicat: Talem videbunt qualem impii venturum esse non credebant. Omnis oculus. Boni ut laetentur, mali ut confundantur, videbunt. Plangent. Seu collident super eum impotentes ejus imperio resistere, ad similitudinem lapidis et fictilium. Vel plangent se, id est dolebunt respicientes eos qui fundati sunt super eum, quia non tantum dolebunt de ipso tormento, quam quod repellentur a tali consortio.
3.9
VERS. 8.-- Ego sum. Vere veniet, quia ipse promittit se venturum. Vel praemissa salutatione reddit attentos, quasi dicat: Ne a me hoc dictum, sed ab ipso Christo credatis. Alpha, principium. Ante quem nullus, vel e quo omnia coeperunt. Omega, finis. Post quem nullus, vel in quo omnia terminabuntur.
3.10
VERS. 9.-- Ego Joannes. Finita salutatione, progreditur ad narrationem, imponendo quatuor, personam, locum, causam ipsius loci, tempus, quae valent ad commendationem ipsius revelationis. Ego Joannes. Quasi dicat: Scio quia tribulamini, sed exemplo Christi patienter sufferatis, ut sitis participes regni ipsius. Frater vester, etc., in Christo. In fidei unitate, et propter illam fidem tribulatus fui, sicut et alii, per quod ad regnum pervenire patienter sustinui, habendo Christum in omnibus exemplum. Pathmos. Id est fretum, scilicet tribulatio, in qua magis coelestia a fidelibus aperiuntur. Ecclesia comparatur insulae, quia sicut insula marinis procellis illiditur, ita Ecclesia persecutionibus marinorum, id est mundanorum, affligitur. Propter verbum Dei. Id est, propter testimonium divinitati et humanitati exhibitum.
3.11
VERS. 10.-- In Dominica die. Solet rerum qualitas ex tempore notari, ut Abraham in fervorem fidei, angelum in meridie vidit; Loth in perditionem Sodomae vespere; Adam post meridiem audivit vocem Domini; Salomon, non reservaturus, sapientiam nocte suscepit. Audivi post me vocem. Post se audivit, quia dum de praesentibus eductus in anteriora verae contemplationis se extenderet, etiam alios respicere admonitus est; vel: post se audit, quia a lege et prophetis praedictum est hoc, id enim intelligit.
3.12
VERS. 11.-- Quod vides, scribe. Communis admonitio fit Joanni, quae monuit communiter mittere ecclesiae Asiae, per quas intelligendae sunt omnes aliae Ecclesiae. Haec communis admonitio fit usque ibi: Et Angelo Ephesi, etc. Sive simul et uno intuitu, sive per tempora diversa hanc visionem vidit Joannes, angelus utrumlibet ei conferre potuit. Epheso. Ephesas voluntas mea interpretatur, vel lapsus profundus, vel consilium.
3.13
VERS. 12.-- Et conversus sum. Et quia audivi vocem, conversus sum, etc. Septem candelabra. Id est septem ecclesias ardentes et illuminatas sapientia divini Verbi. Aurea. Sicut aurum per ignem probatum, percussionibus extensum candelabrum efficitur, sic Ecclesia tribulationibus purgata, tentationum ictibus in longanimitatem extensa consummatur, et haec si habeat vocem in ore, et non in opere, candelabrum quidem est, sed non aureum.
3.14
VERS. 13.-- Similem Filio hominis. Id est angelum in persona Christi, qui jam non dicitur Filius hominis, sed similis, quia jam non moritur. Vel Filio hominis similis, quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati, apparuit Christus, in quo sunt omnia necessaria ad regimen Ecclesiae. Podere. Id est sacerdotali veste, id est carne in qua se obtulit, et quotidie offert, repraesentans se Deo Patri. Vel, poderis est Ecclesia, qua vestitur Deus ut tunica, quae dicitur talaris, quia usque ad finem mundi duratura est Ecclesia. Praecinctum ad mamillas. Daniel cinctum renes vidit in Veteri Testamento, quia ibi carnalia constringuntur; hic legimus praecinctum ad mamillas, quia in Novo Testamento, etiam cogitationes judicantur.
3.15
VERS. 14.-- Capilli erant candidi. Id est sancti extenuati, et adhaerentes ipsi capiti. Vel cogitationes ejus. Tanquam lana. Sicut lana alba apta est ad quoscunque colores accipiendos, sic sancti ad tribulationes sufferendas. Nix. Nix candor est immortalitatis, quia candidior omni creatura. Oculi. Id est dona Spiritus sancti: haec sunt Christi velut habentis et dantis, sicut Ecclesiae accipientis; haec illuminant et faciunt ardere. Vel oculi sunt ipsi spirituales in Ecclesia, vel divina praecepta.
3.16
VERS. 15.-- Et pedes. Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod saepe incenditur, et meliorem accipit colorem. In camino ardenti. In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura. Et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Id est, praedicatio ejus obtinet vim aquae, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi( qui comparantur aquae propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur:
3.17
VERS. 16.-- Stellas. Stellae sunt episcopi, qui debent aliis lucere verbo et exemplo vitae, qui etsi peccaverint, stellae vocantur, secundum quod instituti sunt: quos habet in dextera, id est in potioribus donis, quae per dexteram significantur. Et ex ore. Id est Dei inspiratione exivit praedicatio, quae utrumque secat, in Veteri quidem Testamento carnalia opera, in Novo autem concupiscentias; unde de hoc gladio, qui est verbum Dei, scriptum est: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Sicut sol lucet in virtute. Id est in meridie sine nubibus. Vel, sicut ipse Christus in resurrectione; vel, quando fixus erit in aeternum.
3.18
VERS. 17.-- Cecidi. Id est, projeci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum fidelium. Tanquam mortuus. Mortuus mundo, vivus Deo, et nil terrenitatis cupiens. Dexteram suam. Scilicet sanctum Spiritum confortantem, id est auxilium suum. Noli timere. Pati pro me tribulationes et mortem, quia ego qui non indigebam propter me, cum sim primus et novissimus, fui mortuus et vivus.
3.19
VERS. 18.-- Sum vivens. Et ideo non terreamini, quia manifeste surrexi, nec amplius moriar. Et habeo. Et ideo non patiar vos tentari supra quam potestis ferre, quia habeo potestatem super diabolum et super membra ejus. Mortis et inferni. Diabolus est mors, quia causa est peccati, id est mortis; ministri ejus sunt infernus, in quibus habet locum.
3.20
VERS. 19.-- Quae oportet fieri post haec. In ultimis fidelibus, per quorum exemplum isti multum debent animari.
3.21
VERS. 20.-- Sacramentum. Scilicet mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur. Haec prima visio est de correptione Ecclesiarum. Angelus allegoriam in parte aperit, ut doceat ubique debere requiri.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).