Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Apocalypsis B. Joannis
Joan 5.2
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8977 Apbjo
5.1
CAPUT III.
5.1
VERS. 1.-- Et angelo Ecclesiae Sardis. Sardis principium pulchritudinis interpretatur, et per hoc is significatur qui primum nihil vel parum virtutis habet, deinde fit turpis per vitia; vel intelliguntur hypocritae qui extra pulchri, intus deformes. Scio opera tua. Et scio quod in omnibus operibus tuis quaeris humanam laudem.
5.2
VERS. 2.-- Esto vigilans. Ideo vigila, quia licet sis mente immotus, vel in mente laudabilis, non es tamen perfectus, nisi caeteros excites, et non est satis Christum confiteri, nisi etiam opera feceris. Non enim invenio opera tua plena. Dum es sine charitate, vel pro laude, vel quia committis criminale.
5.3
VERS. 3.-- In mente ergo habe. Id est, recordare qualiter fidem Christi in baptismate perceperis: ubi promisisti renuntiaturum te diabolo et omnibus pompis ejus. Recordare etiam quod a doctoribus fidei Christianae qualiter te vivere oportet audivisti: et serva quod audisti, et poenitentiam age, eo quod a bonis operibus tandiu torpuisti. Audieris a sanctis Patribus, quia, qui in uno offendit, omnium reus est; unde, charitatem autem non habeam, nihil sum.
5.4
VERS. 4.-- Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiae, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.
5.5
VERS. 5.-- Non delebo. Delet reprobos, secundum illud: Induravit Dominus cor Pharaonis. De libro vitae. Liber vitae praescientia Dei est, in qua omnia continentur. Confitebor nomen ejus, dicens: Venite, benedicti Patris mei. Vel hic, Dedistis mihi manducare et bibere.
5.6
VERS. 7.-- Haec dicit. Quasi dicat: Labora de conversione fratrum sicut coepisti: quia in eo quod promisi, quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, sum verax in promissis, unde scire potestis quod multos congregabo vobis sicut desideratis. Claudit. Ut quaeramus, aperit, ut inveniamus, ut inquisitor fructum accipiat sudoris sui, et largitor gratias suae bonitatis habeat.
5.7
VERS. 8.-- Ecce dedi coram te. Merito dedi, quia aperte non poteras habere per te, quia modicam habes virtutem.
5.8
Ostium. Per ostium, quod dicitur ab obstando, intelliguntur corda hominum prius dura. Vel intelligere potes Scripturas obscuras. Vel Christum, qui est verum ostium ad vitam, unde discipuli prohibiti loqui et caesi dixerunt: Non possumus quae vidimus non loqui.
5.9
VERS. 9.-- Judaeos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuae. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.
5.10
VERS. 10.-- Servasti verbum patientiae meae. Praeceptum de patientia quod in me ostendi, orans pro persecutoribus. Ab hora tentationis, vel generalis persecutionis in Christianos statim post Neronem futurae, vel ultimo tempore Antichristi. Tentare habitantes in terra. Sicut in sequentibus sexto saepius ordine, sic et hic in sexto angelo novissima designatur persecutio, in qua quidam Judaeorum sunt decipiendi: quidam Eliae monitis legem spiritualiter impleturi, hostem credunt victuri.
5.11
VERS. 11.-- Ecce venio cito. Quasi dicat: Tentatio vero veniet, sed ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.
5.12
VERS. 12.-- Columnam in templo. Firmum in se et sustentantem alios verbo et exemplo. Non egredietur. Cum sit Deo certus numerus suorum, si quis labitur, alius misericordia ejus subinducitur, sicut per superbiam Judaeorum gentilitas subintravit. Filius junior, id est gentilium populus, exierat, sed morte vituli saginati, id est cruore Christi, reconciliatus non exibit amplius. Novae. Ubi nihil vetustatis, sed plena visio pacis. De coelo. De conformitate coelestium creaturarum.
5.13
VERS. 14.-- Testis, eorum quae audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.
5.14
VERS. 15.-- Neque frigidus es, neque calidus, quia neque omnino fidem ignoras, neque aperte negas acceptam. Utinam frigidus. Non optat eum frigidum simpliciter, sed talem de quo major spes habeatur.
5.15
VERS. 16.-- Incipiam te evomere. Rem mirabilem dicturus, quod tepidi excommunicandi essent, quia ab hominibus boni credebantur, dicit se veracem in omnibus, ut in hoc sibi credatur, et si illi resipiscere voluerint, promittit conservationem, quia dedit primam fidem. Ex ore meo. De ore evomitur qui in deteriora praecipitatur vel qui impoenitens moritur.
5.16
VERS. 17.-- Dives sum, scientiae divinae, vel saecularis.
5.17
VERS. 18.-- Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum. Quia talia opera non perducent ad salutem. Non appareat confusio. Melius est hic erubescere coram paucis, quam in futuro coram omnibus. Collyrio. Oculi, ut videamus, inunguntur, cum ad cognoscendum veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Praeceptum Domini illuminans oculos. Vel inunge dono Spiritus sancti mentem quam terrena concluserant.
5.18
VERS. 20.-- Ecce ego sto ad ostium et pulso. Si quis audierit, etc. Exspecto, vel inspiro, vel per praedicatores voco.
5.19
VERS. 21.-- Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Haec de praelatis, et, per praelatos, de subditis.
5.20
Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriae et sessionis Christianorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).