Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Epistola ad Hebraeos
Hebr 12.21
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
—
8993 Epadhe2
12.1
CAPUT XI.
12.1
VERS. 1.-- Est autem fides. Hic est laus et commendatio fidei, cujus descriptionem ponit. In qua tria notat, scilicet: quid efficiat in nobis, quod fundamentum est omnium bonorum, et quod et de non apparentibus est. De qua in Epistola ad Romanos plenius dictum est: Fides est substantia sperandarum rerum, id est, causa quae res sperandas faciet quandoque subsistere in nobis; quod est dicere: faciet nos consequi futura bona. Et proprie dicitur fides substantia, quia sperandis substat, et facit ea esse in credentibus in alia vita. Et est fundamentum omnium bonorum quod nemo mutare potest, et sine quo non est bona aedificatio; vel, speranda jam facit esse in corde credentis. Argumentum, id est certitudo rerum quae non apparent, et si quis de ea dubitet, probatio, ubi adhuc probatur futura resurrectio; quia ita crediderunt patriarchae, apostoli, alii sancti. Fides est causa sperandorum, quia causa justitiae per quam sunt speranda. Et hoc est: In hac testimonium, justitiae, quod propter fidem Deus testatus est justos eos esse. Senes: Hoc dicit, non quod aetate senes, sed antecessores horum, et sic constat fidem non esse novam, sed tenendam, cum antiqui eam tenuerint.
12.2
VERS. 3.-- Fide intelligimus. Exemplis utitur ad commendationem fidei, ad ostendendum quod de non apparentibus sit fides.
12.3
VERS. 4.-- Fide plurimam. Quod patres antiqui per fidem sint consecuti testimonium justitiae ostendit, ponens aliud exemplum ad commendationem justitiae. Defunctus adhuc loquitur. Id est, materia est nobis loquendi, ut de ejus fide exemplum demus. Non enim mors exstinxit famam fidei. Ex fide et patientia praecedentium consolatur istos. Abel adhuc loquitur, quia alios suo exemplo admonet ut justi sint. Interemit eum quidem mors, sed non cum eo interemit gloriam ejus et memoriam.
12.4
Neque Henoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt, nec tamen, etc., usque ad priusquam propter peccatum inde exire meruisset.
12.5
VERS. 6.-- Quia est. Esse proprie Deo convenit: quia immutabiliter est.
12.6
VERS. 7.-- Fide Noe, etc. Et justitiae, etc. Id est, fuit justus ex fide, sicut patres sui, nisi enim justus esset, hoc ei Deus non praecepisset.
12.7
VERS. 8.-- Fide qui vivit. Hic ad patres Judaeorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit, Deo dicenti sibi:« Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldaeorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.
12.8
VERS. 11.-- Quoniam fidelem. Prius risit, etsi ex gaudio, non tamen plena fide: sed post, verbis angeli, in fide solidata est. Riserat etiam Abraham, quando ei promissus est filius, sed risus ille admirationis fuit et gaudii, non dubitationis.
12.9
VERS. 12.-- Ab uno. Utero, vel Abraham emortuo. Emortuum dicit ad opus concipiendi Sarae uterum, quantum ad virum seniorem; vel dicit ipsum Abraham ad opus generandi emortuum, quantum scilicet ad seniorem feminam. Tanquam sidera. Hoc dicit quantum ad bonos, id est qui luce virtutum et multitudine comparantur sideribus. Et sicut arena. Hoc dicit quantum ad malos, id est qui instabilitate et numero comparantur arenae. Mare est ipsa gentilitas: ora, ritus ejus; cui propinqui facti sunt aliqui Judaei, non tamen in gentilitate.
12.10
VERS. 13.-- Et salutantes. Utitur verbo translato a navigantibus, qui longe prospiciunt desideratas civitates, quas antequam ingrediantur, salutatione praeveniunt. Ex metaphora ergo navigantium dicit, Et salutantes; id est gaudentes et desiderantes eas, sicut faciunt nautae longe visis civitatibus. Et ideo confitebantur quod essent ipsi peregrini, qui in aliena patria nihil habent. Hospites. Hi de patria non sunt, et isti confitebantur se non esse de mundo, neque aliquid se habere in mundo, ideoque hoc confitebantur. Qui autem hoc dicunt, dant intelligi quod aliam patriam quaerunt, quod ipsi significare volebant. Et ne putaret quis quod illam appeterent de qua exierant, subditur: Et si quidem, etc.
12.11
VERS. 17.-- Cum tentaretur. Non tentavit Deus Abraham quasi qui fidem ejus ignoraret, sed ut ipse Abraham et mundus fidei ejus veritatem et firmitatem cognosceret.
12.12
VERS. 19.-- Et in parabolam. Fide obtulit Abraham non solum in re, sed etiam in significatione. Intellexit enim Christum significari, cujus deitas non moritur; sed aries haerens cornibus inter vepres, id est caro laborans inter Judaeos in cornibus crucis, potuit Deo offerri spinis Judaicis ante coronata.
12.13
VERS. 20.-- Isaac. Fidem hic habuit, non solum quod benedictus esset melior, sed etiam credidit quod Christianus populus supplantaret benedictionem Judaeis factam et promissam.
12.14
VERS. 21.-- Adoravit fastigium, etc. Forte tulerat a filio virgam, quando ei fidem filius jurabat et dum eum teneret, post verba jurantis, mox adoravit Deum. Non enim padebat eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei futurae praesignabatur, et regni Christi futuri in gentibus.
12.15
VERS. 22.-- De ossibus suis mandavit. Adjurans filios Israel, ut asportarent ea in terram promissionis, et reconderent ea in sepulcro patrum suorum, scilicet in spelunca duplici, in qua sepulti sunt Abraham, et Isaac, et Jacob, et caeteri et patres, ubi et Adam et Eva quiescebant. Quod ideo voluerunt, quia in ea terra praeviderunt nasciturum Christum, ut cum eo resurgerent.
12.16
VERS. 26.-- Improperium Christi. Hoc dixit, vel quod Moyses pateretur pro Christo, vel quod significabat improperia Christi futura: vel, quod Moyses sustinuit a fratribus suis quos liberare volebat, sicut Christus a suis quos redimere venerat. Illi dixerunt Christo: Daemonium habes. Et isti Moysi: Vis nos interficere, sicut interfecisti Aegyptium Quod tamen patienter sustinuit, sicut et Christus.
12.17
VERS. 27.-- Non veritus. Quod prius fugerat in terram Madian, non fuit metus, sed fides; eo quod credebat a Deo liberari. Noluit ibi manere, ne esset causa jactantiae, si in apertum periculum se praecipitaret, et tentaret Deum, quod diabolicum est. Sancti enim, quandiu habent quid faciant, non debent tentare Deum, ut et Dominus locum dedit Judaeis, qui et suis praecepit: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.
12.18
VERS. 28.-- Fide celebravit Pascha. Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo.
12.19
VERS. 29.-- Transierunt mare Rubrum, etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Aegyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.
12.20
VERS. 30.-- Circuitu dierum septem completo a Levitis arcam Dei portantibus, et aeneis tubis clangentibus.
12.21
VERS. 31.-- Excipiens exploratores cum pace, etc. Quasi: Ita et vos debetis duo Testamenta per apostolos tanquam exploratores a Christo missos credendo excipere, et ita cum infidelibus non peribitis.
12.22
VERS. 32.-- De Gedeon. Ipse, accepto signo velleris a Domino, ivit contra Madianitas cum trecentis viris, eosque noctu expugnavit. Samson. Hic, ut legitur in libro Judicum, afflixit vehementer Philisthaeos. Jephte. Hic, cum iret ad pugnam contra hostes, vovit Domino quod, si triumphum de hostibus assequeretur, rediens, quod primo occurreret, offerret Deo: occurritque ei filia, quam immolavit.
12.23
VERS. 33.-- Qui per fidem. Etsi recusat dicere quae fecerint singuli, dicit tamen quae quidam operati sunt fide. Repromissiones. Dicit Apostolus repromissiones et non promissiones, quia promissiones multae sunt factae David, ut Abrahae. Sapienter historiarum commemorationem vitat, ne sermonem suum protelet, breviter quaedam tangens. Nec enim omnino tacuit, nec dicens molestus effectus est, fugit densitatem et longitudinem, ne fatiget auditorem.
12.24
VERS. 35.-- Alii autem distenti, etc. In illis Patribus Veteris Testamenti, quamvis rara, fuerunt tamen exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, quorum sanguinem dicit Dominus ab eis exigendum, qui in patrum suorum( a quibus illi occisi sunt) iniquitate persisterent. Et in Novo Testamento, non defuerunt temporali felicitate pollentes, in quo misericordiam Dei experimur.
12.25
VERS. 38.-- Quibus dignus non erat mundus. Id est, quorum conversatione non erat mundus dignus, ideoque ne viles habeantur pro toleratis tribulationibus: vel, adeo viles erant hominibus, ut putarentur non esse digni stare vel habitare inter eos. Et tam illi quam priores, non acceperunt statim promissam vitam usque ad Christum. Cur non subditur:
12.26
VERS. 40.-- Deo pro nobis melius aliquid providente. Prout naturam nostram assumeret, et gloriosius nobiscum exsultaret. Si illi tenuerunt fidem, qui nos tandiu exspectaverunt requiem, multo magis teneamus, qui statim a morte accipimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).