Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Epistola canonica B. Jacobi
Jaco 5.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8998 Epcabja
5.1
CAPUT IV.
5.1
VERS. 1.-- Unde bella, etc. Prohibuerat zelum et contentionem, unde etiam latius disputat, addens alia vitia quae inde sequuntur: ex contentione concupiscentia, ex concupiscentiis bella et lites. Qui enim cupit praeferri, vel temporalibus abundare, odit, invidet, occidit.
5.2
VERS. 2.-- Propter quod. Propter haec, scilicet quod Deum digne postulatis; si enim illum pia intercessione postularetis etiam temporalia ad usum necessaria, et non solum sempiterna daret.
5.3
VERS. 4.-- Adulteri, nescitis, etc. Dixerat supra de apertis inimicis Dei, etc., usque ad et per hoc inimici Dei constituimini.
5.4
VERS. 5.-- An putatis? etc. Non debetis litigare: nam spiritus, qui in vobis est, non concupiscit ad invidiam, sed potius facit concordes, et hoc dicit Scriptura: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis. Vel: spiritus concupiscit ad, id est contra invidiam, id est hoc desiderat, ut invidia tollatur; vel, cupit ut invideatis mundo, nec ametis eum; vel, spiritus cujuslibet hominis cupit temporalia ad invidiam, quia invidet aliis quod non habet.
5.5
VERS. 6.-- Majorem autem dat gratiam. Spiritus gratiae non facit invidere, imo dat gratiam, id est gratuita dona, majora quam sunt divitiae saeculi. Propter quod, id est ut sciamus, dat, et quibus non det, dicit Scriptura: Superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, etc. Malos omnes punit Deus, sed superbis specialiter resistere dicitur, quia majori poena plectuntur, qui Deo subdi poenitendo negligunt Sed humilibus dat gratiam, qui in suorum plagis vitiorum manibus veri medici se subdunt.
5.6
VERS. 11.-- Detrahit legi, judicat legem. Quae detractionem prohibuit. Quasi dicat, lex non fecit. Vel, qui detrahit fratri legem facienti, detrahit et judicat legem quare talia jussa dederit, quae injurias fratrum jubet oblivisci.
5.7
VERS. 13.-- Tu autem. Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo praecellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis. Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitae, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suae potestatis aestimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt.
5.8
VERS. 15.-- Quae est enim vita vestra? etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in praesenti: quam tamen in futuro mors aeterna sequetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note