Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Evangelium secundum Joannem
Joan 14.26
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8999 Evsejo2
14.1
CAPUT XIII.
14.1
VERS. 1.-- Ut transeat. Interpretatur nobis evangelista nomen paschae, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Aegypto, sic Christus de mundo. Sic et nos, sanguine Agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad coelum. In finem dilexit. In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est, ut ejus dilectione transeant quo ipse transit. Vel in finem, id est in mortem, non quod morte terminetur ejus dilectio, sed in tantum dilexit quod usque ad mortem dilectio eum perduxit, in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
14.2
VERS. 2.-- Et coena facta. Coena significat passionem. Sicut enim post coenam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a coena, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo praecinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judaeos in fine saeculi, quos prius excaecatos deposuit.
14.3
VERS. 4.-- Surgit a coena. Ab illa coelesti refectione, qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam aeternae beatitudinis. Et ponit vestimenta. Praetermisit altitudinem, suppositurus ejus humilitatem, ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sic se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.
14.4
VERS. 5.-- Deinde mittit. Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret, quae terrenis peccatis erant sordida.
14.5
VERS. 8.-- Dicit ei Petrus, etc. Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus. Respondit. Qui non lavatur per baptismum et confessionem poenitentiae, non habet partem cum Jesu.
14.6
VERS. 9.-- Dicit ei Simon. Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit, cum se totum lavandum Deo obtulit, quem Deus correxit, ostendens semel baptizatum non esse baptizandum.
14.7
VERS. 10.-- Qui lotus. Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando. Qui lotus. Baptismo lotus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrenae habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare, quos lavat Dominus interpellans pro nobis, et nos ipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur, sed sine periculo non potest praedicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.
14.8
VERS. 12.-- Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me, etc. Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas quae prodest auditoribus, sicut facit et Paulus.
14.9
Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto veritati sociatur.
14.10
VERS. 18.-- Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quae hoc praedixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.
14.11
VERS. 19.-- Amodo dico vobis. Quasi dicat: Hucusque toleravi et tacui, sed jam noto proditorem antequam fiat quod mox faciendum est, uti cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa praedixit.
14.12
VERS. 20.-- Amen, amen dico vobis. Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honore, quod ipse et Pater in eis recipitur.
14.13
VERS. 21.-- Cum haec dixisset Jesus Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas, sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbationem, ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur significat turbandos spirituales ex charitate, cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur separare.
14.14
VERS. 26.-- Et cum intinxisset panem. Panis intinctio significat fictionem Judae, qui fictus amicus venit ad coenam. Quae enim tinguntur, non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio, eidem bono ingratum, non immerito secuta est damnatio. Dedit Judae Simonis Scariothis, etc. Non, ut quidam putant, nunc Judas corpus Christi accepit. Sciendum est enim, quod jam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis, inter quos et Judas fuit, deinde per buccellam intinctam, exprimitur ipse traditor, etc.
14.15
VERS. 27.-- Quod facis. Non praecepit, sed praedicit Judae malum, nobis bonum, quia hoc vult cito fieri, non tam festinando in illius poenam quam in salutem fidelium.
14.16
VERS. 29.-- Quia loculos habebat. In quibus oblata scrutabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesiae servandi necessaria, quae jubetur non cogitare de crastino, ne pro terrenis serviat, vel timore inopiae justitiam deserat.
14.17
VERS. 30.-- Erat autem. Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum.
14.18
Nunc clarificatus est Filius hominis. Exeunte Juda pro quo dicebatur: Non estis mundi omnes, etc., usque ad quasi sit factum quod mox est futurum.
14.19
VERS. 33.-- Filioli. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur.
14.20
Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet.
14.21
Mandatum novum do. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quae dilectio facit mori saeculo.
14.22
VERS. 34.-- Ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Non putetur haec praetermissa dilectio Dei quae est in dilectione proximi, in proximo enim non nisi Deus diligitur, sicut et Christus in nobis diligit Deum, et non quod hoc habeamus, sed ut haberemus sicut medicus in aegro, non morbum, sed salutem quam venit dare.
14.23
VERS. 36.-- Domine, quo, etc. Audito, quo ego vado, et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione, dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc ejus animum novit Dominus, dixit non modo eum posse, in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit. Sequeris autem postea.
14.24
VERS. 37.-- Animam meam. Multum praesumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit, quasi praeire possit.
14.25
Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens, ut infirmus voluntatem suam jactat, sed inspiciebat invalitudinem medicus. Ille promittebat, ille praenoscebat, et qui nesciebat audiebat, qui praesciebat docebat.
14.26
VERS. 38.-- Non cantabit gallus, etc. Petrus ante primum galli cantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum galli cantum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).