Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Evangelium secundum Joannem
Joan 1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8999 Evsejo2
1
PROLOGUS.
1
Omnibus divinae Scripturae paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetae futurum praedixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicae Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani praedicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiae de coaeterna Patri divinitate Christi scripsit adversus haereticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur, quae volat altius caeteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Caeteri quippe evangelistae, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quae gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad coelum volat. Qui enim supra pectus Domini in coena recubuit, coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiae, et ea maxime quae Dominus gessit primo praedicationis suae tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Haec ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quae fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistae, dicta et facta Domini temporalia, quae ad informandos mores vitae praesentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quae Trinitatis unitatem, et vitae aeternae felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et praedicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit.
2.1
CAPUT PRIMUM.
2.1
VERS. 1.-- In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de aeternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.
2.2
VERS. 3.-- Omnia per ipsum facta sunt. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quae concordant cuncti potentiae Divinitatis.
2.3
Et sine ipso factum est nihil. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.
2.4
VERS. 4.-- Quod factum est, erat vita in ipso. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.
2.5
VERS. 6.-- Fuit homo missus. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiae ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanae naturae, et specialiter praecursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus. Homo, non angelus, ut haeretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.
2.6
VERS. 9.-- Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quae ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quae sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in coelis est, quasi in alio mundo sunt.
2.7
VERS. 11.-- Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.
2.8
VERS. 12.-- Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo haec generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.
2.9
VERS. 14.-- Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiae et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis praecedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, haec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
2.10
VERS. 15.-- Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Saepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et praedicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me praedicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando haec dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in praedicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Graeco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.
2.11
VERS. 16.-- Et de plenitudine. Exposito testimonio praecursoris, redit evangelista ad testimonium suae assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiae et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. Non solum gratiam, quae plane gratis datur, non pro merito ut fidem quae per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem aeternam, quae et merces justitiae dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quae non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.
2.12
VERS. 17.-- Per Moysen. Per Moysen servum praenuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.
2.13
VERS. 18.-- Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet, id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petrae, et cum pertransiero videbis posteriora mea. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quae credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factae sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.
2.14
Unigenitus Filius, etc. Quae sit summa gratiae et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quae in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum, sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
2.15
VERS. 19.-- Et hoc. Et haec et caetera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judaei Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futurae vindictae terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiae gratiam.
2.16
VERS. 20.-- Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset praecursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.
2.17
VERS. 21.-- Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias praecessurus sit eum. Sed ipse Elias praecessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo praecones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non praeco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiae judex.
2.18
VERS. 23.-- Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariae. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra haec omnia exaltatus praecursor Verbi, deserit omnia quae intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur praeter abundantiam gratiae, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi praesentis.
2.19
VERS. 24.-- Ex Pharisaeis. Id est, ex principibus Judaeorum, qui doctrinam non quaerunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum praedicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.
2.20
VERS. 25.-- Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisaei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisaeum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisaeo non dubitabant praecessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui praefiguravit baptismum.
2.21
VERS. 26.-- Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciae quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et praedicando praecursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.
2.22
VERS. 27.-- Cujus ego non sum dignus, etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.
2.23
VERS. 28.-- Haec in Bethania. Duae sunt Bethaniae. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quae trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiae, quae gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quae natura ad hoc creata erat; ut legi naturae obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quae nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quae est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiae, quae est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
2.24
VERS. 29.-- Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiae, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suae contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinae quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suae. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.
2.25
VERS. 30.-- Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.
2.26
VERS. 31.-- Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quae est impletio totius justitiae; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quae est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi praeparet viam baptismo Christi.
2.27
VERS. 32.-- Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam praedicare poenitentiam, id est, facere praeparationem praedicationis Christi, sed tantum de praeparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.
2.28
VERS. 33.-- Et ego nesciebam. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes.
2.29
Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum.
2.30
Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo.
2.31
Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturae.
2.32
VERS. 35.-- Altera die iterum stabat Joannes. Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens.
2.33
VERS. 37.-- Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhaerentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.
2.34
VERS. 38.-- Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem praebuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quaeritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quaerunt ostendi sibi aeternam mansionem quomodo sit apud Patrem.
2.35
VERS. 39.-- Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive praesentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quaerunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quae implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.
2.36
VERS. 40.-- Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.
2.37
VERS. 41.-- Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam praefigurabat, etc.
2.38
VERS. 42.-- Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiae vel columbae, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiae quae in petra fundatur.
2.39
Tu es Simon. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Israelem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quae a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedaei. Nam quibus quidam a prima aetate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est.
2.40
Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.
2.41
VERS. 43.-- In Galilaeam et invenit Philippum. Galilaea dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilaeam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.
2.42
VERS. 44.-- A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreae. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanaelem.
2.43
VERS. 45.-- Invenit Philippus, etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui praenuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum( non quod de eo natus) cum Maria matre ejus( quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.
2.44
VERS. 46.-- Et dixit ei Nathanael. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiae, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.
2.45
VERS. 47.-- Ecce vere Israelita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisaei autem sunt dolosi qui se bonos praedicant cum sint mali.
2.46
VERS. 48.-- Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quaerit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. Nathanael, id est donum Dei, est verus populus Israel donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quaesitus, quam Dominum videret et quaereret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.
2.47
VERS. 49.-- Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse quae ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita, ut dicitur, id est videns Deum.
2.48
VERS. 51.-- Videbitis coelum apertum. Nathanael Israelita, dicitur visurus apertum coelum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Israel. Angelos Dei. Saepe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanael et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturae in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.
3.1
CAPUT II.
3.1
VERS. 1.-- Et die tertia. Post ostensionem Christi per testimonia Joannis ipse se miraculo ostendit.
3.2
Et die. Significat tertia die, id est tempore gratiae, post tempus, id est ante legem et sub lege Christum ad nuptias Ecclesiae per carnem venisse.
3.3
VERS. 2.-- Vocatus est autem. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat.
3.4
VERS. 3.-- Deficiente. Vinum deficit, ut mirabiliter vino de aqua facto, virtus latentis Deitatis appareat.
3.5
Major virtus est in creatione et gubernatione coeli et terrae, etc., usque ad per quae virtus quae in majoribus etiam operatur, ad memoriam reducitur.
3.6
VERS. 4.-- Quid mihi. In his non negat matrem, ut haeretici dicunt, etc., usque ad intrationem ad Deum intelligit, vinum bibit.
3.7
VERS. 6.-- Binas vel. Aestimantis est hoc dicere, ut ipsas diceret binas quas et ternas, etc., usque ad tribus filiis Noe disseminatae.
3.8
VERS. 7.-- Et impleverunt. Quod jussu ejus impletae sunt hydriae, significat quod etiam illa Scriptura a Domino est, sed dum in ea sub velamine, id est adopertione litterae, latet Christus, sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen, est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino, qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere, ut doceret se non solvere legem, sed implere, nec in Evangelio alia facere vel docere quam quae prophetia praedixit.
3.9
VERS. 9.-- Ut autem gustavit. Triclinium, id est tres ordines discumbentium, altitudine distantes inter se, id est doctores, continentes, conjugati. Architriclinus aliquis legisperitus, qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem aperuit illis sensum, intelligerent Scripturas. Aquam vinum factam. Per aquam baptismus Joannis, per vinum passio Christi, unde et vinum prius fertur architriclino, id est Joanni qui ante bibit passionem quam Christus.
3.10
VERS. 11.-- Hoc fecit. In initio signorum quae mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiae imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.
3.11
VERS. 12.-- Post haec, etc. Post initium signorum de vino, subdit aliud indicium divinae majestatis in ejectione vendentium de templo. Typice. Filius Dei ut humilis, descendit Capharnaum, id est in mundum, secundum quod habet matrem et fratres.
3.12
VERS. 13.-- Et prope erat Pascha. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, praedicatores doctrinae coelestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quaestu temporali praedicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis praebent, per has signantur opera munditiae et pietatis, quae venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsae res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno praedicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.
3.13
VERS. 14.-- Et invenit in templo. Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quae honesta putatur, cum sit de his quae in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et caetera graviora?
3.14
VERS. 15.-- De funiculis. Funiculi quibus ejiciuntur sunt incrementa actionum malarum, unde Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Et Salomon: Funiculis peccatorum suorum quisque constringitur.
3.15
VERS. 16.-- Qui columbas. Non solum vendentes columbas, sed etiam alii domum Dei faciunt domum negotiationis, id est omnes qui quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu Christi.
3.16
VERS. 17.-- Zelus domus tuae. Bonus zelus est fervor animi, quo mens, abjecto humano timore, pro defensione veritatis accenditur. Ab eo comeditur, qui quaelibet prava quae viderit, corrigere satagit; si nequit, tolerat et gemit.
3.17
VERS. 18.-- Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? Respondit. Quia signum quaerunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.
3.18
VERS. 20.-- Dixerunt ergo. Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur. Quod Evangelista nobis aperit: Ille autem dicebat de templo corporis sui.
3.19
Quadraginta et sex. Anatole Graece oriens, dysme occidens, arctos septentrio, etc., usque ad qui senarium numerum quadragies sexies habent.
3.20
Aedificatum. Aedificatio Salomonis septem annis perfecta est, etc., usque ad unde dicitur electos esse congregandos a quatuor ventis.
3.21
VERS. 23.-- Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Haec fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quae viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus coelesti lumine.
4.1
CAPUT III.
4.1
VERS. 1.-- Erat autem homo, etc. Hic erat unus ex his, qui per signa crediderant. Nicodemus nomine. Nicodemus, victoria populi, vel victor populi gestans figuram omnium qui ex Judaico populo in Christum credentes per fidem vincunt mundum.
4.2
VERS. 2.-- Hic venit, etc. Nox significat litteram legis, vel ignorantiam cordis, vel timorem. Et nocte ideo forsitan venit, quia magister in Israel palam dicere erubesceret, vel pro metu Judaeorum. Hic quia prudenter aperta signa notavit, plenius mysteria fidei requirit, et ideo meruit doceri de deitate Christi et ipsius utraque nativitate, de passione, de resurrectione et ascensione, de secunda generatione, et ingressu regni coelorum, et de aliis pluribus.
4.3
VERS. 3.-- Amen, amen dico. Non interroganti secundam nativitatem exponit, ne credat Nicodemus solam fidem, quapropter visa signa crediderat in Jesum sufficere ad salutem absque spiritualis regenerationis virtute, et absque sacramentis. Etiam quia hominem purum intelligebat eum Nicodemus ut Joannem Baptistam, vel quemlibet ex prophetis, ideo incoepit eum instruere Jesus de secunda regeneratione, qua intelligit eum Filium Dei, et se posse Filium Dei fieri.
4.4
Secunda nativitas de qua docet Jesus spiritualis est, quae est ex Deo et Ecclesia ad vitam, sed ille solam carnalem sapit quae est ex Adam et Eva ad mortem. Sed sicut carnalem dicit iste non posse iterari, sic et spiritualis a quocunque facta non potest iterari. Ex semine enim veri Abrahae sunt nati, sive per liberam sive per ancillam.
4.5
Nisi quis. Necessarium est visibile sacramentum aquae ad ablutionem visibilis corporis, sicut est necessaria doctrina invisibilis fidei, et ad sanctificationem animae invisibilis.
4.6
Renatus fuerit. Hoc est, si tu non natus fueris desuper, et dogmatum susceperis certitudinem alicubi, extra erras et longe es a regno coelorum, seipsum hic ostendens et indicans, quoniam non est hoc tantum quod videtur, sed aliis oculis opus est ad videndum Deum.
4.7
VERS. 5.-- Ex aqua. Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.
4.8
VERS. 6.-- Quod natum. Hanc spiritualem nativitatem distinguit a carnali, dicens: Quod natum est. Ex carne. Id est, ex primo homine per carnis successionem carnale est. Nomine carnis, non solum carnem, sed totum carnalem hominem significat. Sic econtra totus homo spiritualis anima et corpore spiritus dicitur. Et quod, etc. Verbo et sacramento spiritus invisibiliter adest quo natus ex Adam ad mortem nascitur, Filius Dei ad vitam, qui non tantum spiritualis dicitur, sed spiritus, quia sicut substantia spiritus est invisibilis, ita invisibiliter per visibile sacramentum efficitur Dei Filius. Spiritus est. Non autem mireris, si sic natum dico spiritum, quia sicut spiritus ubi vult spirat, et nescis unde venit, aut quo vadat, sic est omnis qui natus est ex spiritu.
4.9
VERS. 8.-- Spiritus ubi vult. Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quae et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quae quia incognita sunt carnali, iterum quaerit? Quomodo possunt haec fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino: Tu es magister, etc. Et vocem ejus, etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.
4.10
VERS. 10.-- Tu es magister, etc. Non insultat ei, ut superior eo habeatur qui omnibus praeest, sed quia vult eum nasci ex spiritu, quod nequit nisi humilis, tumidum ex magisterio humiliat. Quasi dicat: Superbus princeps, nil nosti, humiliare ut ille qui seipsum exinanivit, et natus est ex spiritu, scies quod modo nescis.
4.11
VERS. 11.-- Quod scimus loquimur. Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. Et quod vidimus testamur. Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.
4.12
VERS. 12.-- Si terrena dixi vobis. Et quia non accipitis terrena, quomodo potestis capere coelestia, id est coelestem spiritus nativitatem? cum non solum non credatis, sed nec intelligatis terrena, quod de templo corporis mei( quod de terra accepi) dixi a vobis solvendo, a me suscitando.
4.13
VERS. 13.-- Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.
4.14
VERS. 14.-- Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto. Supponit de morte sua quae est origo et causa habendi praedicta, in cujus fide eum instruit. Et quia carnalis erat, et notus in lege, ideo quamdam legis partem adducit, quam ostendit esse figuram et mortis suae significativam, ut etiam sic pateat de aliis partibus legis, quod sint in figura. Et quia mors intelligitur per serpentem, et Christus mortuus serpens dicitur, quem qui fide intuetur, liberatur, sicut intuitu illius in figura ab ignitis serpentibus liberantur qui significant incentiva vitiorum. Ita exaltari oportet Filium hominis, etc. Magistrum legis ad significationem legis invitat. Et quia dixerat de Filio hominis, ne hoc solum putet Nicodemus, subdit eumdem etiam esse Filium Dei. Sic enim dilexit Deus. Aperit causam humanae salutis, scilicet dilectionem Dei Patris, ex quo omnis restauratio est per Filium suum in Spiritu sancto.
4.15
VERS. 16.-- Mundum. Cosmos Graece, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam aeternam faciat.
4.16
Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.
4.17
VERS. 19.-- Hoc est autem judicium. Cur qui non credit judicatur? quia lux venit quae excitat homines et admonet cognoscere sua mala, in quibus omnes sunt, sed alii oderunt admonentem lucem, et fugiunt, ne arguantur eorum mala quae diligunt. Alii admoniti per lucem accusant sua mala, quod est facere veritatem et sic illuminantur. Erant enim eorum. Qui est in tenebris, et diligit lucem, non est malus, sed ille dicitur malus, et opera ejus mala, qui postquam lux venit, odit lucem et diligit mala Et hoc est quod dicit: Erant enim opera eorum mala. Opera, id est impietas, et incredulitas, et odium aeternae lucis, et nolle eam aspicere, sed velle in tenebris peccatorum remanere.
4.18
VERS. 21.-- Qui autem facit. Ostenso qua justitia damnetur qui non credit, ostendit qua justitia salvetur qui credit. Qui autem facit. Id est, cui displicent mala sua et accusat, non sibi ignoscit, non sibi parcit, sed venit ad lucem. Et incipit agere cum Deo qui mala accusat, quia initium boni est accusatio mali, ergo opera ejus, haec scilicet, quod se accusat sicut Deus accusat, manifestat, quia in Deo sunt facta, nisi enim Dei lux sibi luceret, sibi non displiceret.
4.19
VERS. 22.-- Post haec. Non continuo post disputationem cum Nicodemo quae facta est in Hierosolymis, sed peracto spatio temporis de Galilaea in Judaeam rediit. In terram Judam, et illic demorabatur, etc. Moraliter. Ubi est confessio peccatorum vel divinarum laudum, illuc venit Jesus, et discipuli ejus, id est doctrina et illuminatio ejus, ubi moratur purgando a delictis, unde sequitur, et ibi morabatur et baptizabat.
4.20
Erat autem. Christo jam baptizante adhuc baptizat Joannes, quia adhuc permanet umbra. Nec debet praecursor cessare donec manifestetur veritas.
4.21
VERS. 24.-- Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. Ecce aperte notat facta Christi ante Joannem incarceratum quae alii praeterierunt, incipientes ab his quae facta sunt post Joannem missum in carcerem, quando, cessante baptismo praecursoris, aperte incoepit baptismus Christi.
4.22
VERS. 25.-- Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis, etc. Dum Joannes praedicat, et schola ejus durat, Christus latenter praedicat et operatur, sed palam baptizat, ut oriatur quaestio de baptismo Joannis, et de baptismo Christi, et illa solvatur testimoniis Joannis.
4.23
VERS. 26.-- Et venerunt ad Joannem et dixerunt ei: Rabbi, etc. Volentes accusare Christum quem paulo ante viderant a Joanne baptizatum.
4.24
VERS. 27.-- Respondit Joannes, et dixit, etc. Quia ultra consuetudinem humanae naturae sum natus ex parentibus provectae aetatis, putatis me esse ultra homines. Sed scitote quia purus sum homo, ille Deus, a quo habeo quidquid habeo. Ex me infirmitas, ex illo gratiae sublimitas. Putatis ut aliquid dicam contra meum testimonium? Ego non baptizo in remissionem peccatorum, sed ille. Non potest. Quasi dicat: Ego purus homo, nil habeo nisi quod datum est a Deo, id est baptizare in poenitentiam non in remissionem, quia non ego Christus, sed ille ut scitis me testatum fuisse vobis, ideo ad illum currite.
4.25
VERS. 28.-- Non sum ego Christus. Non sum unctus a Patre plenitudine spiritus, sed de plenitudine illius accepi, ut illum praecurrerem.
4.26
VERS. 29.-- Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.
4.27
VERS. 30.-- Illum oportet crescere. Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar. Illum oportet crescere. Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quae in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.
4.28
VERS. 31.-- Me autem minui. Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate.
4.29
Qui desursum venit, super omnes est, etc. Id est, de altitudine humanae naturae ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est aequalis.
4.30
De terra. Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et poenam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra.

Intertext edge

Open linked passage

Note