Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Evangelium secundum Joannem
Joan 2.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8999 Evsejo2
2.1
CAPUT PRIMUM.
2.1
VERS. 1.-- In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de aeternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.
2.2
VERS. 3.-- Omnia per ipsum facta sunt. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quae concordant cuncti potentiae Divinitatis.
2.3
Et sine ipso factum est nihil. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.
2.4
VERS. 4.-- Quod factum est, erat vita in ipso. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.
2.5
VERS. 6.-- Fuit homo missus. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiae ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanae naturae, et specialiter praecursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus. Homo, non angelus, ut haeretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.
2.6
VERS. 9.-- Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quae ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quae sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in coelis est, quasi in alio mundo sunt.
2.7
VERS. 11.-- Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.
2.8
VERS. 12.-- Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo haec generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.
2.9
VERS. 14.-- Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiae et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis praecedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, haec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.
2.10
VERS. 15.-- Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Saepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et praedicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me praedicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando haec dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in praedicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Graeco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.
2.11
VERS. 16.-- Et de plenitudine. Exposito testimonio praecursoris, redit evangelista ad testimonium suae assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiae et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. Non solum gratiam, quae plane gratis datur, non pro merito ut fidem quae per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem aeternam, quae et merces justitiae dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quae non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.
2.12
VERS. 17.-- Per Moysen. Per Moysen servum praenuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.
2.13
VERS. 18.-- Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet, id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petrae, et cum pertransiero videbis posteriora mea. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quae credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factae sunt, quibus Deum vidisse perhibentur.
2.14
Unigenitus Filius, etc. Quae sit summa gratiae et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quae in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum, sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.
2.15
VERS. 19.-- Et hoc. Et haec et caetera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judaei Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futurae vindictae terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiae gratiam.
2.16
VERS. 20.-- Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset praecursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.
2.17
VERS. 21.-- Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias praecessurus sit eum. Sed ipse Elias praecessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo praecones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non praeco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiae judex.
2.18
VERS. 23.-- Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariae. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra haec omnia exaltatus praecursor Verbi, deserit omnia quae intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur praeter abundantiam gratiae, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi praesentis.
2.19
VERS. 24.-- Ex Pharisaeis. Id est, ex principibus Judaeorum, qui doctrinam non quaerunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum praedicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.
2.20
VERS. 25.-- Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisaei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisaeum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisaeo non dubitabant praecessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui praefiguravit baptismum.
2.21
VERS. 26.-- Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciae quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et praedicando praecursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.
2.22
VERS. 27.-- Cujus ego non sum dignus, etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.
2.23
VERS. 28.-- Haec in Bethania. Duae sunt Bethaniae. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quae trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiae, quae gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quae natura ad hoc creata erat; ut legi naturae obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quae nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quae est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiae, quae est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.
2.24
VERS. 29.-- Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiae, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suae contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinae quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suae. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.
2.25
VERS. 30.-- Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.
2.26
VERS. 31.-- Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quae est impletio totius justitiae; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quae est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi praeparet viam baptismo Christi.
2.27
VERS. 32.-- Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam praedicare poenitentiam, id est, facere praeparationem praedicationis Christi, sed tantum de praeparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.
2.28
VERS. 33.-- Et ego nesciebam. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes.
2.29
Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum.
2.30
Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo.
2.31
Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturae.
2.32
VERS. 35.-- Altera die iterum stabat Joannes. Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens.
2.33
VERS. 37.-- Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhaerentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.
2.34
VERS. 38.-- Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem praebuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quaeritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quaerunt ostendi sibi aeternam mansionem quomodo sit apud Patrem.
2.35
VERS. 39.-- Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive praesentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quaerunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quae implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.
2.36
VERS. 40.-- Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.
2.37
VERS. 41.-- Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam praefigurabat, etc.
2.38
VERS. 42.-- Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiae vel columbae, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiae quae in petra fundatur.
2.39
Tu es Simon. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Israelem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quae a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedaei. Nam quibus quidam a prima aetate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est.
2.40
Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.
2.41
VERS. 43.-- In Galilaeam et invenit Philippum. Galilaea dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilaeam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.
2.42
VERS. 44.-- A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreae. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanaelem.
2.43
VERS. 45.-- Invenit Philippus, etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui praenuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum( non quod de eo natus) cum Maria matre ejus( quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.
2.44
VERS. 46.-- Et dixit ei Nathanael. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiae, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.
2.45
VERS. 47.-- Ecce vere Israelita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisaei autem sunt dolosi qui se bonos praedicant cum sint mali.
2.46
VERS. 48.-- Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quaerit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. Nathanael, id est donum Dei, est verus populus Israel donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quaesitus, quam Dominum videret et quaereret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.
2.47
VERS. 49.-- Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse quae ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita, ut dicitur, id est videns Deum.
2.48
VERS. 51.-- Videbitis coelum apertum. Nathanael Israelita, dicitur visurus apertum coelum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Israel. Angelos Dei. Saepe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanael et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturae in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.

Intertext edge

Open linked passage

Note