Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Evangelium secundum Joannem
Joan 20.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8999 Evsejo2
20.1
CAPUT XIX.
20.1
VERS. 1.-- Tunc ergo. Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judaei satiati de poenis a morte desisterent.
20.2
VERS. 2.-- Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde praecursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinae namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.
20.3
VERS. 4.-- Exivit ergo. Ecce implentur quae de se praedixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.
20.4
VERS. 5.-- Et dicit eis. Hic apparet non ignorante Pilato haec a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judaeis haec sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige.
20.5
VERS. 7.-- Filium Dei. Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.
20.6
VERS. 9.-- Jesus autem. Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum. Quae similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.
20.7
VERS. 12.-- Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem( et si minus illis invidis) quaerebat dimittere, non quod tunc primum quaereret, sed si prius volebat modo quaerebat.
20.8
Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienae non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Caesare, quem non potest ut auctorem potestatis suae contemnere.
20.9
VERS. 14.-- Erat autem parasceve. Parasceve quod interpretatur praeparatio, etc., usque ad et eadem est sexta praeparationis.
20.10
VERS. 15.-- Regem vestrum crucifigam? Adhuc terror quem de Caesare ingerunt superare conatur, dicens: Regem vestrum crucifigam? De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare.
20.11
VERS. 16.-- Tunc ergo. Quia profitentur Caesarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.
20.12
VERS. 17.-- Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernae quae non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenaeo, quia debemus sequi vestigia.
20.13
VERS. 18.-- Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judaeos; qui confitetur, gentes significat.
20.14
VERS. 19.-- Et erat scriptum. Hae tres linguae caeteris eminebant: Hebraea propter Judaeos in lege Dei gloriantes; Graeca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.
20.15
VERS. 23.-- Milites ergo cum crucifixissent eum. Ecce quae gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset.
20.16
Quatuor. Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus aequaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quae charitatis vinculo continetur. Desuper. Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Graeca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quae in sorte Dei gratia commendatur.
20.17
VERS. 26.-- Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat. Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc praedixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: Si quis suorum curam non habet, fidem negat, etc.
20.18
VERS. 27.-- Et ex illa hora accepit eam discipulus. Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens.

Intertext edge

Open linked passage

Note