Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Evangelium secundum Joannem
Joan 5.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
8999 Evsejo2
5.1
CAPUT IV.
5.1
VERS. 1.-- Ut ergo cognovit. Sciebat Jesus scientiam eorum et invidiam, quod non ideo didicerant de eo ut eum sequerentur, sed persequerentur, et ideo fugit, docens suos cedere malis, non timens, vel evadere eos impotens. Et baptizat. Quod vere dicitur, ipse enim semper mundat in spiritu invisibiliter et dono, sed ejus baptismus fit etiam in corpore, qui est in duobus, scilicet in aqua et verbo vitae; unde Paulus: Mundas eam lavacro aquae et verbo vitae.
5.2
VERS. 2.-- Sed discipuli. In quorum baptismo dabatur spiritus, licet non ita manifeste, ut post Ascensionem datus est ineffabili et inexcogitabili modo.
5.3
VERS. 3.-- Reliquit Judaeam. Id est Pharisaeos incredulos, qui cogitabant eum persequi, propter baptisma ipsius quod crescebat, et quia per doctrinam ejus, legem evacuari intelligebant. Et abiit. Postquam paucos de Judaico populo suscepit, reliquit incredulos legis litteram sequentes, quae neminem ad perfectum ducit. Et abiit in Galilaeam, id est in spiritualem ipsius litterae intelligentiam. In Galilaeam. In Galilaea transformatio Domini creditur facta, per quam significatur transmutatio humanae naturae in pristinam gloriam. In Galilaea dedit discipulis in monte doctrinam per quam ad vitam transituri sunt credentes.
5.4
VERS. 4.-- Oportebat. Inter Judaeam et Galilaeam Samaria est, id est, inter legem litterae, quae per Judaeam et divinas leges circa Deum revolutas, quarum figura est Galilaea, est lex naturalis in medio constituta, quia ergo ex lege sumpsit fundamenta Ecclesiae, oportebat eum ad gentes transire constitutas sub lege naturae, ut cum utrisque in Galilaeam aeternae beatitudinis rediret.
5.5
VERS. 5.-- Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi haereditatem patriarchae Israel.
5.6
Quae dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivae insertus.
5.7
VERS. 6.-- Erat autem, etc. Quia naturalis ratio non aliunde surgit nisi a causa omnium bonorum, ideo pulchre dicitur fons esse Jacob, id est ratio infinita Patris altitudine procedens.
5.8
Jesus ergo fatigatus, etc. Allegorice. Iter Jesu carnis est assumptio in qua est fatigatio, id est infirmitas, relevans hominem quem creavit potentia: sessio est humilitas. Sexta hora, sexta aetas qua venit, puteus profunditas hujus saeculi. Samaritana Ecclesia venit non jam justa, sed justificanda. Aqua putei voluntas hujus saeculi, quae quasi de profundo extrahitur submissis et inclinatis ad eam hominibus, praemissa cupiditate quasi hydria. Sedebat. Quasi lassitudinem relevans in quo indicatur magister docturus accedentes et possessurus. Supra. Fons dicitur ubicunque manat aqua de terra, sed si in superficie fons tantum, si in profundo etiam dicitur puteus.
5.9
VERS. 7.-- Venit. In figura Ecclesiae de gentibus, quae prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo saeculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari.
5.10
Vel mulier, id est Synagoga, quae venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam.
5.11
Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiae. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiae gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.
5.12
VERS. 8.-- Discipuli enim. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judaeos, qui legis valle muniti, et prophetiae sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda praedicatione fidei Deo praeparantes.
5.13
VERS. 9.-- Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judaei, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua.
5.14
Non enim, etc. Samaritanos Judaei exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos haereditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.
5.15
VERS. 10.-- Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.
5.16
VERS. 11.-- Dixit ei mulier. Aqua viva dicitur non alia, nisi quae ubi oritur, excipitur, de qua mulier carnaliter sapiens dixit: Cum hauritorium non habeas, et puteus altus sit, quomodo habes aquam vivam? Sed ne forte alium fontem promittere videretur, subdit: Nunquid tu melior es, id est potes melior esse Jacob qui cum suis usus est isto? Contra quod ergo aperte Christus ostendit se non carnaliter, sed spiritualiter loqui, dicens non sitire eum qui suam aquam biberit.
5.17
VERS. 12.-- Nunquid tu. Alienigena Jacob patrem suum vocat, quia ipsa sub lege Moysi vixerat, et praedium quod Jacob filio suo dederat, possidebat.
5.18
Vasculum cupiditas, aqua voluptas, reficitur, non exstinguitur.
5.19
Et ipse ex eo. De puteo bibunt homines et pecora, et similiter de ratione, quasi depravata et obscurata magno labore foditur et exercetur: bibunt autem quidam ut homines qui ea ratione ad bonum utuntur, ut sancti. Quidam ut pecora, qui utuntur ea ad malum ut philosophi.
5.20
VERS. 13.-- Qui autem. Quicunque meae praedicationi cor accommodaverit et gratiae donum cognoverit, fides quae per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit aeternam.
5.21
VERS. 14.-- Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in aeternam gloriam subvehit.
5.22
VERS. 16.-- Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiae ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quae modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Haec quae dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo haec spiritualia quae dico.
5.23
VERS. 17.-- Respondit mulier. Revera haec mulier tunc non habebat virum, sed utebatur quodum non legitimo, de quo respondet adhuc carnaliter sapiens, qui nondum vocaverat virum, id est intellectum. Dicit ei Jesus. Paulatim ea attollens adhuc mysteria loquitur, ut paulatim perduceret eam ad cognoscendum quis cum ea loqueretur. Et non opus bonum, non prudentem mulieris laudat responsionem, sed veritatis laudat confessionem.
5.24
VERS. 18.-- Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanae naturae datae. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post praevaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanae propaginis. Tertia, Noe ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litterae, quae nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litterae ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias.
5.25
Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiae, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quae dico accipis, et ideo voca virum, ut( sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori aetate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa aetas, non ad aeterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.
5.26
VERS. 19.-- Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam coeperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.
5.27
VERS. 20.-- Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quae me movet. Judaei se praeferebant Samaritanis pro templo quod aedificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judaeos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchae in montibus, Judaei in templo adoraverunt, praefigurantes modum bene orandi.
5.28
VERS. 21.-- Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judaeos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judaeis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judaeis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judaeorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judaei non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judaeis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non praefero locum Judaeorum loco Samaritanorum, et hoc est.
5.29
VERS. 23.-- Sed venit hora, et nunc est, quando. Priusquam venirem in carne, nemo potuit adorare Patrem in spiritu et veritate, praeter patriarchas et prophetas, quibus mea incarnatio revelata fuit, sed per meam praesentiam in carne fient veri adoratores.
5.30
In spiritu et veritate. Non in templo, non in hoc monte, sed interius in intimo templo cordis et in veritate cognitionis Patrem esse adorandum.
5.31
VERS. 24.-- Spiritus est Deus. Cum Deus sit spiritus et non corpus, non quaerit corporeum locum, montem vel templum in quo oretur, sed spiritus purus est ejus templum, in quo oretur, non de visibilibus quae transeunt, sed de aeternis quae veritas sunt.
5.32
VERS. 25, 26.-- Scio quia Messias venit, qui dicitur, etc. Jam per verba docentis amplius provecta, scit a quo perfecte debeat instrui, id est a Messia. Ille nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus. Qualiter spreto templo vel monte in spiritu et veritate adoremus ostendet, et abjectis umbris veritate illustremur. Ego sum qui loquor. Quem venturum exspectas, venisse cognosce: et adducto tecum viro qui te regat, quae fidei sunt necessaria discere labora. Et quia sciebat jam quis eam posset docere cum eum jam docentem non agnosceret, digna erat cui ipse se manifestaret, unde dicit: Ego sum Messias, qua manifestatione accepta non habet quid ultra quaerat, unde sequitur: Reliquit ergo hydriam, etc. Sed Evangelista interserit de discipulis.
5.33
VERS. 27.-- Et mirabantur quia. Non mirabantur quod cum muliere loquitur, cum quibus loqui consueverat, sed quia cum alienigena, ignorantes mysterium Ecclesiae de gentibus futurae. Et non malum suspicantur, sed clementiam mirantur, quia gentilem erroneam docet sicut qui venit quaerere quod perierat.
5.34
VERS. 28.-- Reliquit ergo. Audito ego sum, jam habens in intellectu mulier Christum caput viri, reliquit hydriam, id est cupiditatem, et cucurrit evangelizare. Hic discant evangelizaturi prius deponere curam, et onus hujus saeculi.
5.35
VERS. 29.-- Venite et videte. Pedetentim inducit ad veritatem illos rudes; nec statim affirmat Christum, ne irascerentur et indignarentur.
5.36
VERS. 33.-- Nunquid aliquis attulit. Non ausi sunt interrogare Dominum timentes ne ab eo reprehendantur, si incaute interrogaverint.
5.37
VERS. 34.-- Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.
5.38
VERS. 35.-- Nonne vos dicitis. Cum quaerat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiae ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.
5.39
VERS. 36.-- Ut et qui seminat. Utroque opus erat, seminatore et messore, quia in hoc apparet probabile verbum, quia alius seminat, alius metit; nisi enim parati essent per prophetas, non audirent apostolos.
5.40
VERS. 38.-- Ego misi vos. Vos facio messores ibi ubi alii seminaverunt, id est in Judaea, ubi prima seges collecta est, unde aliqui exeuntes in toto mundo seminaverunt, unde alia messis quasi de granis surgit colligenda in fine saeculi messoribus angelis. Laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Multi enim labores fuerunt patriarchis et prophetis, in quibus omnibus erat prophetia Christi, et multa passi sunt quasi in frigore seminationis.
5.41
VERS. 40.-- Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt praesentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quae praeferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judaeorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus praeceptis charitatis instruatur.
5.42
VERS. 42.-- Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis praesentia Judaeis spiritualiter edoctis gratiam suae cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.
5.43
VERS. 43.-- Ipsi enim audivimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine saeculi revertetur ad Judaeos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.
5.44
VERS. 44.-- Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judaeorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilaeis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo praedicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.
5.45
VERS. 46.-- Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicae doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiae gentium conversionem ad quam Dominus a Judaeis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine saeculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiae infirmitate sanetur.
5.46
VERS. 47.-- Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quae ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et praesens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus; unde: Non inveni tantam fidem in Israel. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.
5.47
VERS. 48.-- Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judaeorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quae solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judaeis durabit.
5.48
Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia praefigurat aliquod remotum et futurum.
5.49
VERS. 49, 50.-- Descende. Quasi aliter non posset sanare, nisi praesens esset. Unde Dominus indicans se non deesse ubi invitatur, solo jussu sanat, unde: Vade, filius tuus. Ad filium reguli non vadit, ne divitias honorare videatur, ad servum centurionis ire promittit qui naturam hominis non despicit: in quo superbiam destruit quae in hominibus non pensat naturam, sed quae extra patent. Credidit ipse. Non alii cives, in quo paucitas fidei Judaeorum signatur, quamvis signa viderint, unde infert: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus. Sicut supra multitudo gentium solo verbo convertendarum in Samaritanis signabatur.
5.50
VERS. 54.-- Hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judaea in Galilaeam. De omnibus miraculis quae fecit Jesus in anno ante mortem Joannis, non facit Joannes mentionem nisi de istis, et de disputatione Christi cum Judaeis, quae supra ponitur. Caeteri enim Evangelistae quae hic reticet, dixerunt plane.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).