Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in quatuor Evangelia
Evan 4.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9004 Exinque
4.1
IN EVANGELIUM LUCAE.
4.1
Lucas ipse consurgens, Syrus natione Antiochensis, arte medicus, discipulus Apostolorum: secutus est Paulum serviens Deo sine crimine: nunquam habens uxorem; LXXXIII annorum obiit in Bithinia plenus Spiritu sancto, sepultus in Constantinopoli. In Achaia, Graeca lingua Evangelium scripsit: Matthaeus scripsit Judaeis fidelibus: Marcus poenitentibus: Johannes perfectis: Lucas Graecis fidelibus.
4.2
Fuit in diebus Herodis, et reliqua. Hic implevit ordinem, dixit regem et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem ipsius indicat: de vice Abia, id est in diebus Domini; Zacharias memor Domini interpretatur: cui apparuit Angelus Domini ad dextris altaris, ostendit quod ei quia memor Domini est demonstratur mysterium Dei: Abia pater Domini interpretatur, aptum fuit ut in tempore officii. Patris Domini ceptus esse iste qui patrem Dominum praedicasset: Elizabeth: Dei mei saturitas interpretatur: figuram Mariae portat, quae plena Deo fuit, et ambo justi coram Domino non coram hominibus, quia olim sterilis in lege maledictus fuit: Incedentes in omnibus mandatis, id est totam legem servabant.
4.3
Non erat illis filius, quia Elizabeth sterilis, et ambo perseverant in diebus suis: Ideo hae duae causae, memorat testimonium, major fuisset virtus: ingressus Zacharias in templum, id est Christus in Mariam, populus orat, idem primum rogat Zachariam populus, id est libertatem de captivitate: apparuit ei angelus, non dixit venit, quia ibi ante fuit: Zacharias turbatus est, id est quia Judaei turbabantur adveniente Christo: exaudita est oratio tua, id est magis quam petisti: rogasti pro liberatione plebis et donatus est tibi praecursor et multi in nativitate ejus gaudebunt quia post perditionem gaudebunt in vitam aeternam: quia ipse dixit ecce agnus Dei et reliqua: praecedit Christum, ante baptizatur et praedicavit ante conspectum, ante natus et mortuus: sex causas, quia sex menses inter eos erant: ego sum Gabriel, id est fortitudo Dei: concepit Elizabeth, non dixit de Zacharia: cognovit uxorem suam: quia defecit ab eis voluntas desiderii: et occultabat se propter pudicitiam: ut probaret quod conceperat si verum fuisset: mensibus quinque, id est V milia saeculi sive quinque libri Moysi.
4.4
Auferte obprobrium meum, id est sterilitatis obprobrium et conceptionis in senectute inter homines, quia non fuit obprobrium apud Deum sicut in sexto mense missus est Gabriel a Domino in civitate ita in sexto milliario mundi missus est Christus: Joseph salvator interpretatur qui salvavit Aegyptum de fame: sive Maria; benedixit, id est a carne Christi: turbata autem quia nesciebat, si praeterito an futuro quod angelus dixit: Spiritus sanctus venit in te; Spiritus nomen est, omnis gratiae quando inspiratur quomodo agnovit Maria quod dixit angelus, vel dum plena erat spiritu sciebat quod angelus locutus est ei: Virtus altissimi obumbravit tibi, id est abscondit te in Aegypto fugiendo: cognata tua ideo dicitur, quae Elizabeth de tribu Levi fuit, id est de tribu Dei: ecce ancilla Domini ut dicit, filius ancillae tuae.
4.5
Abiit in montem cum festinatione: qui omnis voluntatem Dei implere: festinare debent: exultavit infans in utero matris ejus, id est honoravit filius filium sicut honoravit mulier mulierem. Exclamavit voce magna. Aptum fuit quia de Joanne dictum est vox clamantis in deserto: Johannes est nomen ejus; cur non dixit Johannis erit? quia ab angelo vocatus est antequam conciperetur, et mirati sunt, id est convenientia inter patrem et matrem: benedictus Dominus noster bonitatem Dei dum rogavit Zacharias pro liberatione plebis, illi praecursor donatum est: Erexit cornu salutis, id est Christus quia cornu nec caro est nec ossus: sic et Christus nec caro nec caro est: tantum divinitas, puer crescebat, id est corpore: haec descriptio prima facta est, id est Romanis, quia Julius primus regnavit Romanis, sed non tenuit universum mundum: et post eum regnavit Augustum, post Augustum Tiberius, in tempore Augusti et Tiberii tempus Christi completurus baptismum suum: quia quinto decimo anno de regno Augusti venerunt in uno curro ad civitatem suam Augustus et filius ejus Tiberius post quam adsuerunt agnum mundi, ostendit quod in regno ejus nasceretur ipse, qui regnaret in universo mundo et pater unitatem filii sui voluntatem, ipso tempore apparuit circulus aereus erga solem, ostenditur nascitur in tempore ejus, cujus potestas et pulchritudo et lux et sapientia, circumdedisset omnem potentiam: primam pulchritudinem lucem et sapientiam: ipso tempore fluxit fons oleum a tabernaculo meritoria tota die, usque ad vesperum: ostendit quod nascitur in tempore ejus, a quo fluxisset fons olei, id est spiritalis unctio per totum Evangelium usque in fine mundi: Augustus patrem figurat, Tiberius filium: propterea census datur ut sciret rex numerum hominum et magnitudinem a Perside Syriae, ostendit locum de quo Christus fuit, ut prophetarent singuli in sua, civitatem ostendit, ut nullus extra Ecclesiam, censum Deo reddat: positus in praesepio, id est corpus Christi super altare: bos et asinus in praesepio Christi ostendit gentes et Judaeos communicare super altare: locus in diversorio, id est domus inter duos muros, duas januas habet: figuram Ecclesiae, inter paradisum et mundum, exercitus militum ostendit ducem Christum sequere: pastores loquebantur, aptum fuit ut pastores loquebantur, aptum fuit ut pastores testimonium darent: de vero agno: transeamus in Bethleem ostendit nobis non aspicere retro, nec ad dexteram nec ad levam nisi ad Christum: invenerunt Mariam, Joseph et infantem, per hos tres sanatus est mundus.
4.6
Maria conservabat omnia verba haec, id est quod angelus ei dixit, postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur: et in octava beatitudine, ostendit passionem Christi dum dicitur: beati qui persecutionem patiuntur: circumcisio Christi die octavo, ostendit sanguinem martyrum, usque in diem judicii: sive quia implevit legem et non solvit: postquam impleti sunt dies purgationis ejus, id est duodecim dies de puero, de puella triginta in lege fuit ut mulier non intret in Ecclesiam: par turturum, aut duos pullos columbarum, per saevitia turturis ostendit esse prudentiam sicut serpentes, per columbam simplices esse: par, ostendit totum se homo offerat Deo, revelationem gentium, id est gloriam fidei: ecce positus in ruinam, id est his qui non credunt in resurrectionem: his qui credunt in eum et signum, id est Evangelium: Veni separare hominem adversus matrem et reliqua: Ut ipse ait, quae est mater mea? beatus ille venter qui te portabit, et reliqua, id est ut multi bonas cogitationes cogitent: dum non sola Maria mater Christi est.
4.7
Et tuam ipsius animam pertranseat gladius, id est sermo Dei, sive passio Christi, vixerat cum viro suo annos septem, id est synagoga cum eptatico, et non discedebat de templo, id est quia non debet Ecclesia discedere de coelo: puer autem crescebat, id est corpore et confortabatur, id est Spiritu: cum esset duodecim annorum, id est duodecim tribus qui venerunt ad Christum: post triduum invenerunt eum: Pater, id est Ecclesia, et mater, id est synagoga, qui quaerebant eum per tres leges et non invenerunt eum, nisi per Evangelium: et erat illis subditus, ostendit filius hominis non venit ministrari sed ministrare.
4.8
Ab anno quinto decimo Tiberii Caesaris, primus rex, primus praeses in nativitate Christi memorantur, id est dum non coeperant docere: Nunc autem rex quartus Tetrarcha commemoratur, dum ad praedicationem et ad baptismum venit: rex significat Christum, et quatuor Tetrarchae ostendunt quatuor Evangelia: duos sacerdotes est duas leges: per senum numerum, factus est mundus: primus rex de Romanis, ostendit unitatem regni Romanorum, et quartus Tetrarcha super Judaeos, ostendit divisionem regni Judaeorum: factum est verbum Domini super Johannem, vade et praedica baptismum Vallis implebitur, id est Judaei et gentes: Montes et colles humiliabuntur, id est qui se humiliat exaltat: et erunt prava indirecta, id est qui fuit luxuriosus, sit castus: et aspera in vias planas, id est qui superbus sit humilis. Videbit omnis caro salutare Dei, id est Judaei et gentes, viri et mulieres.
4.9
Venit a Nazareth: in qua nutritus est, ostendit Ecclesia in qua nutritus sit, homo non obliviscatur; et surrexit legere, hic ostendit si in juniori revelatum fuerit, senior taceat, id est Evangelista et pentateucum: surgit et Petrus in medio discipulorum stetit, ostendit quod non reddendum praedicandum est, propter unxit me, id est non oleum commune, sed spiritale: evangelizare pauperibus, id est ut beati pauperes spiritu, et captivis redemptionem, id est Judaeis de Faraone, et gentes de diabolo: caecis visum, id est Judaeis et gentibus: dimitte confractos, id est Judaeos: Lutum fabricandum et gentes idolis suplicando: anno Domini, id est quia annos quatuor tempora habet, ostendit quatuor Evangelistas: et duodecim menses, duodecim Apostolos ostendit: et diem retributionis, id est dies judicii: ad litteram, hodie impleta est scriptura in auribus vestris.
4.10
Multae viduae erant in Israel, id est Ecclesia: Elias significat Christum: Naëman Syrus, significat gentes: filia, id est nagoga: Giezi, id est Ecclesia: habens daemonium, id est idolis credendum: Quid nobis et tibi? id est nobis tormenta tibi gloriam: secus stagnum, id est secus legem: duae naves, id est duas Ecclesias: duc in altum, id est Christum ascendentem in coelum: tota die laborantes nihil coepimus, id est per veterem legem nullum duximus ad vitam: Impleverunt ambas naves, id est quia per Ecclesiam et synagogam convertit: ita ut mergerentur, id est homo qui divitias: et paupertatem non sustinet: exi a me, Domine, quia peccator sum, ostendit, id est non exivit Dominus, quia non deserit veram humilitatem.
4.11
Noli timere, id est non timeat peccator medicum: ambulabat magis sermo de illo, id est sanitatis et doctrinae quando orabat ostendit theoricam vitam, quando sonabat, ostendit actualem vitam: per tegulas, id est per divinitatem: surge et ambula, ostendit resurrectionem omnium: exivit in monte orare: et discedit ad turbas, ostendit de theoretica et actuale, in unum.
4.12
Quatuor beatitudines leguntur, quia quatuor virtutes cardinales continentur: caudes, Latine dicitur cordis: istae quatuor lenes, ostenduntur quatuor partes mundi: Item octo ad octo animas pertinet qui fuerunt in arca Noe, per quas omne genus humanum, ostendit mercis vestra multa est in gloria, id est pro praedicatione, persecutione et patientia: secundum haec faciebant patres eorum Prophetas, id est odiebant, exprobrabant et ejiciebant nomina eorum, id est qui habetis consolationem vestram, et non Deo gratias agitis. Non Deo sed divitiis vestris: Vae vobis cum benedixerint homines, id est inimicis vestris: Nihil disperantes quod vos habetis date, ut in gloria recipiatis mercedem a Domino.
4.13
Nunquid potest caecus caecum ducere, id est stultus stultum docere: ambo in foveam cadent, id est in perditionem: Ibat in civitatem quod dicitur Naum, ostendit post sanatum infirmum, suscitavit mortuum, quia infirmitas praeceditmortem: filius unicus matris, id est Adam de terra portatur a quatuor, id est a quatuor elementis, unde homo est: tangitur locus a Deo, id est lignum crucis, quia periit Adam per lignum: Homo a terra portatur, quando sola terrena cogitat, sive quando aeger est et ambulare non potest; ab aqua portatur, quando luxuriare cogitat, sive quando pro nimio frigore corpus tangi non potest: ab aere portatur, quando omnia pro laude humana agit, sive quando pro aegritudine flare non potest: ab igne portatur quando avaritiam cogitat, sive quando pro nimia febre, tangi non potest: tres mortuos suscitavit Dominus, id est filium unius matris, et filiam principis et Lazarum, primum in domo, id est in cogitatione: secundo in porta, id est in verbo: tertium de monumento, id est in opere, qui minor est in regno Dei, major est illo, id est Christus, quia angeli nati non sunt: ut dicat minuisti eum paulo minus ab angelis: tamen Christus major est Joanne regnante cum patre justificata est sapientia a filiis suis, id est populi et publicani, justificaverunt Deum.
4.14
Alabastrum unguenti, id est corpus cum fide: stans retro, id est post ascensionem Domini: secus pedes, id est Apostolorum: lacrymas rigabat, id est charitas interna in Deo: capilli, id est superflui cibi, et vestimentum dare: osculat pedes ejus, id est cum omnibus pacem habere: Unus debebat denarios quingentos, id est peccata gentium commissa per quinque sensus: Alius quinquaginta, id est peccata Judaeorum: Ista mulier Maria Magdalena fuit de qua ejecta sunt septem daemonia: quis est qui peccata dimittit? id est potentia divina et virtus: ista Maria figurat Ecclesiam de qua ejecit septem vitia, quod in septem dies peccavit homo.
4.15
Vir quidam, id est populus gentium: temporibus multis, id est a principio mundi: Vestimentum non induebatur, id est fide. Nec manebat in domo, id est in Ecclesia: sed in monumentis, id est consuetudo peccandi: catenis pedibus, id est lex naturae et litterae: sedente, id est in fide; post baptismum: vestitum, id est in immortalitatem: ad pedes ejus, id est ad Apostolos: dimisit illum et dixit redi in domum tuam, ostendit de theorica, non venire ad actuale.
4.16
Mulier, id est Ecclesia: fluxum sanguinis, id est lex naturae: ab annis duodecim, id est duae aetates.
4.17
Tangit fimbriam vestimenti ejus, id est credidit in minimum mandatum Christi: quis est qui me tetigit, id est qui me credidit: virtutem de me exisse, id est ad probatum qui fidem habuit: Petrus et Johannes et Jacobus, id est fides, spes, caritas: pater, id est episcopus: mater, Ecclesia: castella et civitates, id est servi et Domini; narraverunt ei quae fecerant: dies coepit declinare, id est fieri nox; dimittit, turbam Judaeos.
4.18
Vos date illis manducare, id est praedicate gentibus, benedixit, id est Evangelium: fregit, id est ad litteram: oportet filium hominis malta pati, id est mori: navigantes ex politia periculo navigii, qui tranquillitatem post vidit periculum, excessus ejus multa pati sequenti die, id est in secunda lege: vir de turba exclamavit, id est Abraham: filius unicus, id est omne genus: subito clamans, id est irascens, et elidit in adulatione proximi: dissipat eum, id est in desperatione, cum spuma, id est cum stultitia: manum super aratrum, id est opus super Evangelium: retro, id est in mundo: Vomeres, id est caritas: quatuor boves, id est quatuor Evangelistae: designavit Dominus alios septuaginta discipulos, sicut Moyses elegit septuaginta presbyteros de duodecim tribus, id est ut septuaginta linguas qui divisas erant per superbiam in unam linguam, per humilitatem adunare: binos animales in arca et duo discipuli ad praedicationem, caritatem: ostendit novum et vetus Testamentum: corpus et anima, vir et mulier, et duo discipuli.
4.19
Mitto vos sicut agnos inter lupos: Ego pastor, vos oves; lupi, id est Scribae et Pharisaei. Daemonia subjecta sunt vobis, id est quod in lege non fuit in ore: super serpentes, id est super etnicos, quia serpens non occidit, sed venenum doctrinae effundit: scorpiones cum cauda et caput equale occidit: idem diabolus, qui initio et fine decipere vult: homo discendebat, id est mundus qui anathema dicitur: in latrones, id est daemones: dispoliaverunt illum, id est de bona fide: flagellaverunt illum, id est peccare fecerunt eum: semivivum reliquerunt, id est vivum corpus, conscientiam et animam mortuam: sacerdos, id est Aaron: Levita, id est tribus Levi cum lege sua: Samaritanus, id est Christus: qui est de suburbanis Samariae; ipse interpretatur custos, quia de Christo Deo: custodiens parvulos Dominus: alligavit vulnera ejus, id est per poenitentiam strinxit peccata: infundit oleo et vino, severitate et suavitate scripturae praemio et poena: in jumentum suum, id est in corpus suum; quia per passionem humanum genus perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam: duos denarios, id est duas leges: dedit stabulario, id est ordo doctorum: quodcumque super erogaveris, id est quodcumque feceris per diligentiam tuam, de doctrina hominum, ego revertens, id est ad judicium reddam tibi: Marta, id est Ecclesia actualis.
4.20
Maria, id est Ecclesia theorica, quae verba Christi semper audit: Marta dixit: ut soror sua se adjuvasse quia opus est, activae vitae ut ea contemplativa debeat adjuvare: Amice, id est doctor Media nocte, id est in opportunitate: tres panes, ostendit fidem Trinitatis: Amicus meus, id est alius poenitentiam agens de via, id est de mundo. Non habeo quod ponam ante eum, id est non scio docere eum: ostium clausum, id est ostium coeli quod non aperit, nisi caritas pueri mei mecum sunt, id est virtutes coelestes: quod deforis est et intus, id est qui fecit corpus ipse fecit animam: date eleemosynam et omnia munda sunt: et si non dederitis immunda sunt omnia quae habetis. Noli timere pusillus grex: id sunt Judaei dixerunt quia crediderunt: quod maledictus fuit in lege qui pauper fiebat.
4.21
Lumbi vestri praecincti: ostendit castitatem: Lucernae ardentes, id est opera bona. Ut cum venerit, id est in dolore: et pulsaverit, id est anima per mortem: et confestim aperiant, id est semper paratum esse: transiit et ministrabit illis, id est post judicium vitam aeternam: ignem veni mittere in terram, id est caritatem: et illi Galilaei decim et octo significant, super quos ceciderit turris, id est spiritus sanctus, quia sylva missus dicitur: dimitte eam et hoc anno, id est Evangelium: fodiem circa illam, id est praedicem, coffinus stercoris, peccata confiteri, in futuro, id est in diem judicii: mulier, id est humanum genus: spiritu infirmitatis, id est fide et opera: annos decim et octo, id est duae leges, sive qui non impleverunt decem verba legis et non crediderunt in resurrectionem quia octavo die fit, per tres senos, ostendit infirma fuit ante legem: sub lege, sub gratia: inclinata ad terram, id est terrena desideria: sursum respicere, id est quia coelestia per poenitentiam non requirebat: vocavit ad se, id est per confessionem, et imposuit illi manum, id est bona exempla: curata est, spes sanitatis: prima sabbati, id est in futuram requiem: dicite vulpi illi, id est Herodes, quia diabolus animal est, interne habitat, vinea exterminat, ita Herodes diabolus exterminat vinea ut dicitur vinea de Aegypto transtulisti.
4.22
Homo hydropicus, id est humanum genus: fornicator, adprehensus sanavit, ostendit quod tum impetus fornicationis sanatur: homo, id est Deus Pater: coena magna, id est Evangelium, vocavit multos, id est Judaeos: misit servum suum, id est Christum in carnem: parata sunt omnia, id est quod de Christo prophetata sunt: villam emi, id est pro avaritia ad Christum non veni: juga boum, id est superbia: aliter juga boum quinque sensus, vel quinque libri Moysi: mulierem duxi, id est luxuriam: pauperes et debiles, id sunt qui cognoscunt peccata sua: ite in vias, id est ad gentes: compellite intrare, id est per confessionem: turrem aedificare, id est Christum sequi, sumptus, id est abrenuntiare mundo: quis rex, id est Apostolos, committere bellum, id est compensationem operum: adversus alium regem, id est adversus Christum cum decim millia, id est cum operibus quae sentit homo: cum viginti millia, id est cum opera, quae sunt in occulto, et in pala, legationem mittit, id est miserendo, eleemosynam dando, rogat quae ad pacem sunt, ut est, non intres in judicio cum servo tuo, Domine: in terra, id est in divitias: in sterquilinium, id est in paupertatem, mulier quaedam, id est divitias, lucerna accensa, id est Evangelium: dragma inventa in domo, id est peccator in Ecclesia conversus: homo quidam, id est Deus Pater.
4.23
Duos filios, Judaeos et gentes, quia Judaeis prius data est lex: da mihi portionem, id est vitam praesentem divisit substantia, id est dedit libertatem arbitrii, utroque populo: peregre profectus est, id est a Deo: vivendo luxuriose, id est idolis adorando: fame valida, id est de verbo Dei: uni civium, id est Philosopho: in villa sua, id est in mundo: pascere porcos, id est ut more porcorum vixit: et de siliquis, id est implere ventrem, et non impinguescere: porci, id est stulti. Mercenarii patris mei, id est qui viliores sunt servi Dei: panibus saturabuntur, id est doctrina: peccavi in coelo, ipsi dicunt hoc, qui diabolum patrem habent, qui peccavit in coelo: misericordia motus, id est venit in carne: ad servos suos, id est ad postolos: stola Aprima, fides quam Adam perdidit: annulum, id est crux in frontem: calciamenta, id est Evangelium: vitulum saginatum, id est Christus ex duobus legibus mortuus erat: id est Adam: revixit, id est per baptismum perierat, id est in disperatione: inventus est, id est in spe: filius senior, id est Judaei: in agro, id est immundo desiderio: simphonias et choros, id est prophetia et Evangelio: duo servi, id est Isaias.
4.24
Lazarus mendicus: Nomen pauperis dicit, et divitis non; homines bonos scriptos in coelo et malos non: vulneribus plenus, id est peccatis dives Judaeos significat: pauper gentes; canes doctores qui per linguam vulnera sanant in sinu Abrahae, id est in requie: sepultus in inferno, id est in littera: elevans oculos suos, quia Judaei oculi fuerunt, id est boni vivendo usque ad Christum: vidit, Abraham sic erit post judicium de inferno, vident regnum Dei: ut majorem poenam habeant, et majore gaudium: extremum digiti sui in aqua, id est qui modicas eleemosynas dant: crucior in hac flamma, id est in propria poena: caus magnum, id est confusio omnium rerum, sive vetus lex: recepisti bona in vita tua, id est bonum fecisti, recepisti: Lazarus mala, id est quia indicta de malis suis in vita sua recepit: quinque fratres, id est quinque libri Moysi observabant: signum ex mortuis resurrexerit, id factum est in Christo resurgente: alii ex Judaeis crediderunt: si lapis molaris, id est si gentiles... ut equus molens non vidit cui servit, sive Philosophos docet Philosophiam: quae illi non prodest sed sanctae Ecclesiae: auge nobis fidem, id est dum auges mandatum.
4.25
Huic arbori moro, id est Evangelio, qui rubicundam Christi crucem nuntiat: sicut moro rubicundus est: eradicare, id est populo Judaico et transplantare in populo gentili, id est arbor moro, fructus ejus primus albus, postea rubicundus, deinde niger: ita diabolus, dum angelus albus fuit, niger in occisione Adae, rubeus in homicidio Cain et Abel: duo molentes, ostendit duas Ecclesias: vel duo testamenta judex et vidua de semiplenis, et patientiam habebit in illis sed non semper tacebunt: duo ascenderunt, unus magnificabat sanctitatem suam et perdiderat eam: alter magnificabat peccata sua, et perierunt: jejuno bis in sabbatho, id est absque cibo et muliere: quid faciam ut vitam aeternam habeam, id est ut supra dictum, talium est regnum Dei: et ita Nichodimus similiter cogitabat: quomodo potest homo iterum renasci: non occides et reliqua: quare haec dixit, quia in ipso corruit: cum adpropinquaret hiericho, id est cum venit ad incarnationem.
4.26
Vir nomine Zachaeus, id est Judaeus fuit et Judaeos significat, interpretatur justificatus, sicut Judaei se justificant: propter turbam, id est divitiarum et vitiorum: in arbore, id est crucis: dimidio bonorum, id est substantiae meae, do pauperibus, id est frange esurienti panem tuum: et si quid fraudavi, reddam quadruplum, hoc in lege de animabus dictum et in Evangelio de omni creatura dicitur: homo nobilis, id est Christus abiit in regionem longinquam, id est in coelum: accipere regnum sibi, id est regnum coelestem et reverti ad judicium: decem servi, id est omne genus humanum: decem mna, decem verba legis: cives ejus, id est Judaei.
4.27
Miserunt legationem, id est occisionem Apostolorum: primus servus et secundus ordo Apostolorum: Mna uniuscujusque servi, id est scriptura: similes sui, utrumque invenit: Lapis clamabat id sunt gentes Judaei tacuerunt: flevit super eam, ostendit nos flere peccata nostra: circumdabunt te, id est Romani circumdederunt eam undique, id est intus et foras: alteram, id est in infernum: filios, id est virtutes quod faciebat in die: in nocte ruebat. Ingressus in templum, id est quia die dominico intravit in templum: quaerebant eum perdere; ostendit novem servis qui non negati sunt in ministeriis suis: homo quidam, id est Deus Pater: plantavit vineam, id est Judaeos: colones id sunt legislatores: ipse peregre fuit, id est omnes dimisit in libertate arbitrii sui: primum servum, id est Isaiam: secundum, id est Jeremiam: tertium, id est Dahel: extra vineam, id est extra Jerusalem: quid faciet Dominus vineae: venit et perdidit, id est malus mala conquassabitur, id est cruce conteret voluntates ejus: comminuit illum, id est in vindicta crucis: Gens in gentem, id est genti in Romanos: regnum in regno, id est alii adversus Romanos: terrores, id est quadrigae in aere audiebantur: signa erunt: ut fuit supra Jerusalem: stella cum gladio igneo, contingunt in testimonio, id est de Judaeis ad gentes: ergo do vobis eos et sapientiam in Moysi dicitur ostendit tibi Deus sapientiam.
4.28
Capillus de capite non peribit, id est mortalitate: Jerusalem calcabitur, id est idola adorabitur in ea, donec impleatur tempora gentium, id est Judaeos conversos in finem mundi: signa in sole, id est ad litteram: sonus maris, id est factum est mare sodomiticum: pisces suos in terra jacet: venientem in nubibus coeli, id est in prophetis et apostolis: ficulnea et arbae, id est synagoga et homines. In die docens in templum, id est laboravit cum Judaeis: in nocte, in monte Oliveti, id est requiescebat cum gentibus.
4.29
Homo an fora aquae portans, id est Moysi et Johannes Baptista: domus coenaculi, id est Ecclesia, stratum, id est fidem Trinitatis, donec impleatur regnum Dei, id est ministerium magnum: duo calices unum cum aqua, alterum cum vino, id est cum mixtico aquae et vini in calice, vinum unum cum aqua ostendit passionem per baptismum. Nunquid aliquid defecit vobis, quando fiebat cum illis in carnem, id est praecipiebat illis non habere curam saeculi dum autem ab illis se separat habere unicam fidem: emat gladium, id est legem: duo gladii, id sunt duas leges.
4.30
Filius hominis sedens ad dextris virtutis: ut dixit Dominus Domino meo et reliqua: In veste alba remisit eum ad Pilatum, id est in fide Trinitatis: venit ad gentes ad plebem Israel: facti sunt amici, id est uterque populus ad fidem Christi. Herodes significat populum gentium: Pilatus Judaeos. Leviathan densi seduna Barrabam filius diaboli dicitur: flete super vos, id est super gentem vestram: tunc incipient dicere, id est plebis Israel: dicite montibus, id est Patriarchis collibus, id est Prophetis: dimitte illis, id est bibant sanguinem quem effunderint, ut fiant vasa misericordiae quae sunt vasa irae: nesciunt quid faciunt et si scirent Dominum majestatis nunquam crucifixissent: quia per ignorantiam fecerunt: hodie mecum eris in paradiso, id est qui sequitur Christo tenebras non habet sed lumen vitae.
4.31
Joseph, id est populus Israel, aromata et unguenta, id est fides, spes, caritas: una sabbati, id est Evangelium quod lucescit per noctem veteris Testamenti: mulieres primis resurrectionem viderunt. Aptum fuit ut per ipsas prius salus cucurrisset per quas prius aucurrebat mors: et ecce duo viri steterunt in Mathaeo primo angelus, in Marco adolescens in Joanne duo angeli in Luca duo viri dicuntur, id est multa itinera mulierum et diversa sunt visiones vel in unum: iterum et una visio et dissimiles sunt narrationes Evangelistarum.
4.32
Linteamina sola posita, ostendunt quod non indigent corpora vestimenta post resurrectionem sicut mirans, id est quod derelinquitur vestimenta: duo ex illis ibant, ostendit gentes quia sic ostensus est illis qui foris erant; sicut his qui intus erant: castellum, id est mundum.
4.33
Jerusalem, id est coelestis stadium, id est octava pars de milliario: stadia LX ostendit numerum dierum in quibus factus est mundus. Nomen castelli Emaus, et ipse finxit se longius ire: id est, ad gentes et cognoverunt in fractione panis, et non cognoverunt eum in praedicationem audire. Evanuit ab oculis eorum: ostendit quod non possumus tardare in theorica, et longius fuit ab eis, quando non cognoverunt, id est quia longius possumus manere in actuali vita: cum aperiret nobis scripturas: pax vobis: nunc eos congregat in unam pacem? quare non uno loco surrexit et ascendit? quia honor descendit Jerusalem ad gentes. Dominus hic implevit quod ipse dixit orate pro persequentibus dimisit

Intertext edge

Open linked passage

Note