Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in quatuor Evangelia
Evan 5.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9004 Exinque
5.1
IN EVANGELIUM JOANNIS.
5.1
In principio erat Verbum, id est quia omnia in ipso inchoantur et finiuntur. Verbum Patris Filius apud Deum: quia Filius apud Patrem semper est, Deus erat Verbum, id est Deus erat Filius: hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: haec idola: quod est, in eo vita erat, hoc est quia illi omnia antequam fiant vivant: vita erat lux hominum, lux et vita Christus est: in tenebris lucet, id est in populo Judaeorum per legem et Prophetas: Judaei eum non cognoverunt: erat lux vera quae inluminat omnem hominem et reliqua: lux vera inluminat nascendo, nutriendo, vivendo, et per gratiam baptismi Spiritu sancti, inluminat scientiam in mundum venit, mundum non cognovit, id est populus Judaeorum: pars aliena, pars aliqua cognovit eum: in sua venit: in sua gente secundum carnem: sui eum non receperunt: quique eum receperunt, dedit potestatem filios Dei fieri per fidem ex eo nati sunt per renovationem baptismi: et gratiam Spiritus sancti.
5.2
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, id est per adsumptionem carnis vidimus gloriam ejus, id est, per transfigurationem et resurrectionem illius: post me venit, ostendit, secundum carnem nativitatem: ante me factus est: id est per ipsum facta sunt omnia: et quia prior me erat, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus: Nascendo, nutriendo, vivendo, gratiam pro gratia. Veteri Testamenti gratia novi Testamenti: Item per fidem et caritatem: per litteram legis vel prophetiam: tres modi per gratiam baptismi gratiam aeternam, filius qui est in sinu patris, id est in corde vel in secreto: confessus est, Johannis non esse Christum.
5.3
Non negavit, se praecursorem esse Christi, aliter ostendit novum Testamentum et ego nesciebam eum, ostendit Johannes non scire per baptismum Christi redemptum esse mundum, nam sciebat eum filium Dei esse et natum in carne.
5.4
Rabi ubi habitas? id est in qua doctrina? commoveris: sive docere: venite, discite doctrinam meam qui omni vult venire ad se, apud eum manserunt die illo, ostendunt novum Testamentum sive vitam praesentem: hora decima significat vespere mundi: in crastinum voluit exire in Galilaeam, id est post resurrectionem suam ad gentes sub fico, id est sub legis littera vel synagoga: coelos apertos, id est generi humano, angelos ascendentes et descendentes, id est in ministerium Christi: die tertio nuptiae factae sunt, id est tertia lex, nuptias copulatio Ecclesiae cum Christo intelligitur: Maria Jesu in nuptias, ostendit synagogam: Jesus et discipuli ejus, figura Ecclesiae, deficiente vino, id est defectio litterae legis.
5.5
Nondum venit hora mea, id est nondum venit tempus passionis Christi sex hidriae, sex aetates, in vinum Christus. Architriclinus Johannes ostendit, quod ante bibit Johannes passionem quam Christus: aqua vinum factum, ostendit renationem et vetus Testamentum in novum. Aliter per aquam baptismum Johannis per vinum passio Christi, item per vinum sanguis Christi ut ipse ait, sanguis ejus verus potus est, bonum vinum servare, ostendit mysterium: mysteria veteris Testamenti per boves vendentes doctores ostendit qui dona sacra vendunt, per oves homines simpliciter ostendit, flagellum de resticulis, id est vindicta pro variis peccatis unde ejiciuntur, de Ecclesia: Jesus non credebat se ipsum illis, id est pro parte carnis Nichodimus nocte venit ad illum, per noctem ostendit litteram legis: sive ignorantiam cordis ut inlustraretur a lumine, scientiae Dei: scimus quod a Deo venisti, ostendit eos qui receperunt Christum per fidem, caro nascitur ex carne et sanguine, ut vivat corporaliter in mundo, iterum renascitur anima ineffabiliter et Spiritu sancto ut vivat in aeternum.
5.6
Spiritus ubi vult spirat, id est quem vult inluminat, sicut dicit Apostolus, qui enim adhaeret Christo unus spiritus est. Vocem meam audis, ostendunt inluminationem auris cordis unde Propheta ait, audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quod scimus loquimur, quod vidimus testamur, quod dicimus scimus, ostendit per modos locutionis sive tota Trinitas, vel Christus cum apostolis et prophetis: testamur, id est testimonium damus: testimoniorum nostrorum non accipitis, id est praedicationem nostram non creditis: Christus de coelo descendit adsumendo carnem.
5.7
Nemo ascendit ad coelum, nisi Christus cum arbore id est Ecclesia: sicut exaltatus serpens in deserto: et Christus exaltatus est in libano crucis: sicut illi percussi a serpentibus: ita per visum serpentis aerei liberabuntur: ita et homo percussus a diabolo qui credit passionem Christi liberabitur: Venit in terram Judaeam, in terram confessionis in Enon, id est nomen loci ubi immolaverunt filios et filias suas daemoniis, unde accepit nomen gehenna: juxta Salim quae interpretatur pacis quam vocaverunt iebus unde acceperunt nomen Jebusei; nondum enim erat Joannes in carcere, ostendit quia nondum erat consummatio legis litterae: illum oportet crescere, ine autem minui: qui putabatur esse propheta, inventus est Christus et qui putabatur esse Christus inventus est Propheta: quod vidi et audivi secundum divinitatem: hoc testificatur: secundum divinitatem testimonium ejus nemo accepit: hic totum pro parte ponitur; item credite quia Deus verax est.
5.8
Oportebat eum transire per Samariam, ostendit sicut praedicavit Judaeis, praedicaret et gentibus: praedium id est agrum, fons ad fluendum puteus ad potandum fatigatus Jesus ex itinere: ostendit veniendum per incarnationem super historiam legis litterae, per horam sextam fidem Samaritanorum intelligitur qui erant ferventes: mulier id est synagoga: haurire aquam discere historiam legis litterae: petit Jesus bibere id est petere fidem mulieris puteus altus id est altitudo mysterii legis: fons aquae salientis ad vitam aeternam id est praedicatio Evangelii ebulliente ex ore apostolorum sive credentium: quinque viros, ostendit quinque libros Moysi, et hunc quidem habes est tuus ostendit librum Josue: reliquid hydriam suam id est pristinam conversationem: abiit in civitatem: ostendit primitivam Ecclesiam quasi ad gentes sive ad populum: levate oculos vestros id est oculos fidei albas messes id est corda fidelium: qui seminaverunt id est prophetas qui metunt sunt apostoli. Mansit apud eos duos dies id est post duo testamenta tradita Judaeis: abiit in Galilaeam id est ad gentes: hic aliter qui mortui sunt corporaliter, in futuro audiunt vocem ejus et resuscitantur: sicut habet in se vitam ita et filius: quod dicitur dedit filio hoc est pro parte carnis: qui bona fecerunt in resurrectione vitae hoc est qui seipsum judicat resurgit et aliter qui mortui sunt in peccatis, per conversionem fidei vivunt ad vitam, ipsi resurgunt ad judicium, qui hic male egerunt: quod dicit non facio a me quicquam, ostendit pro parte corporis: sicut audio et judico: judicium meum justum est, non quaero voluntatem meam, sed qui misit me Patris, hic voluntatem suam posuit, pro membris.
5.9
Si testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum; sicut ait Salomon, lauda te alienus non os tuum: neque vocem ejus audiunt unquam, ostendit infideles qui praedicationem ejus non receperunt, ascendit in montem cum discipulis suis id est ad altiorem vitam ascendere temptans Philipum id est ad probandum non ad perdendum: quinque panes, quinque libri Moysi: per ordiatium, intelligitur asperitas legis litterae: foenum multum, perfectio populi ostendit: nunquid pereat de reliquis id est nolite mittere doctrinam ubi non aedificat: ascendit solus in montem id est ad patrem, descenderunt discipuli ad mare, hoc est ad gentes: ascenderunt in navem id est in Ecclesiam tenebrae factae sunt id est vesperascente mundo aut impetum persecutionis post ascensionem Christi: remigantes, id est confugientes ad Christum.
5.10
Jesum ambulantem super mare id est calcantem vitia mundi: turbas ascendentes in navem quaerentes Jesum, ostendit ut omnes cum proprio labore requirunt Christum: manu dicitur apud Hebraeos unde accepit nomen manna apud Latinos hoc est panis vivus sive corpus Christi transfiguratum mysterio, tribus modis suscitatur homo id est de infidelitate ad fidem, de peccato ad poenitentiam, in novissimo die corporaliter, in resurrectionem: ego vivo propter patrem, ostendunt secundum divitatem: scenophegia id est fictio tabernaculorum: vos ascenditis ad diem festum, ego non ascendo: Vos quibus mundum delectatur ego non ascendam, quia non sum de mundo, die festo mediante.
5.11
Ascendit Jesus Jerosolymam, maxime incendente zelo Judaeorum: mea doctrina non est mea, et si mea quomodo non mea? mea est quae ex ore meo eis procedit: non est mea quia quae ad patrem audivi: haec loquor vobis, aliter secundum carnem mea est, sed secundum divinitatem non est mea, unum opus feci et omnes miramini totum hominem sanum feci in sabbatho, hoc est totum genus humanum, in novo Testamento: nolite judicare secundum faciem id est personam hominis nolite accipere: nescitis unde sim id est secundum carnem.
5.12
Adhuc modicum vobiscum sum, ostendit usque in passionem: quaeretis me et non invenietis id est corporaliter et ubi ego sum vos non potestis venire id est per incredulitatem nisi per fidem: in novissimo autem die festivitatis id est peracta festivitate Judaeorum: qui sitit veniat et bibat id est qui sitit verbum Dei veniat et bibat doctrinam Evangelii: flumina de ventre id est doctrina de corde: fluent aquae vivae id est praedicatio Evangelii quae donat perpetuam vitam: quia Jesus nondum erat honorificatus, ostendit honorificationem passionis et resurrectionis: reversi sunt unusquisque in domum suam id est in malitiam suam.
5.13
Mulier in adulterio deprehensa, ostendit synagogam quae adulteravit legem Moysi secuta est traditionum paternarum: sive Ecclesiam ex gentibus quae relinquens Deum fornicata est cum daemonibus: quia adducunt eam in medio, ostendit Judaeos quia accusatores sunt Ecclesiae Christi: Moyses mandavit lapidare tu quid dicis? temptantes eum pro duabus causis, si dixisset lapidare dixissent illi non facit ille quod docet remittite ad nos, si dixisset non lapidari dixissent contradictor legis est: Jesus inclinans se deorsum id est de sedibus paternis in mundum ad redimenda peccata generis humani, digito scribebat in terra: ostendit peccata eorum erexit te se ut erigeret eos qui incedebant in peccatis: iterum inclinans se, scribebat in terra, ostendit remissa peccata mulieris: remansit solus Jesus cum muliere in domo, id est cum Ecclesia in mundo: qui sequitur me non ambulat in tenebris, ostendit non tantum gressus pedum sed affectum cordis: non in tenebris, id est ignorantiae, neque in tenebris peccatorum: sed habebit lumen vitae, id est lumen scientiae et lumen perpetuum multa habeo de vobis loqui et judicare, ostendit quia si credideritis multa vos docebo: etsi non credideritis, multa loqui ad excusationem vestram.
5.14
Ille ab initio homicida erat: quia semetipsum interfecit superbiendo: aliter primum hominem quem Deus immortalem condidit et ipsum fecit mortalem, et per ejus suggestionem occisus est Abel: quis ex vobis arguet me de peccato? qui ex Deo est verba Dei audit, id est qui intelligit et facit: Samaritanus es et daemonium habes, hic quod non fuit nec habere et quod erat tacendo consensit: ego gloriam meam non quaero, est qui quaerit et judicet: Deus Pater; non quaero sicut simulatores faciunt et injuste judicant: Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est, id est vidit fidem in spiritu et vidit illum in persona angelorum: tres vidit, quasi unum salutavit ubi dixit divertite domini mei ad domum servi vestri si inveni gratiam in oculis tuis: amen amen dico vobis est amen geminatus intellectus, vere sive fideliter: adnuntians Novum et Vetus Testamentum: ante Abranam ego sum: de divinitate locus est: tulerunt lapides ut jacerent in eum, id est lapidea corda habentes: abscondit Jesus, ostendit se absconsum a cordibus eorum se, exivit de templo, id est de populo Judaeorum Jesus transiit per medium eorum, id est abiit ad gentes.
5.15
Vidit hominem caecum a nativitate: caecus humanum genus significatur: Neque hic peccavit neque parentes ejus, ut intelligas hoc quod dixit neque peccavit: Adam primus creatus ad videndum malum clausos habuit oculos, cum transgressus fuit mandatum Dei: apertos oculos tenuit ad malum et clausit ad bonum? quid igitur parentes nisi genus humanum, et instigatores vitiorum aut ipsa vitia significantur? me oportet operari, id est praedicare: donec dies est, id est dum sum in mundo: venit nox, id est persecutio apostolorum sive persecutio Antichristi: nox quando nemo potest operari, id est post uniuscujusque exitum: exspuit in terram, id est incarnationem Christi.
5.16
Lutum fecit, linivit oculos meos: ostendit sicut primum hominem de limo terrae formavit ita per eumdem genus luti reformavit genus humanum: Vade et lava ad natatoria Siloe, demonstrans baptismum: per parentes intelligitur diabolus seu vitia: qui dixerunt aetatem habet ipse pro se loquatur: qui noluit hominem confiteri Christum: hunc nescimus unde sit: ostendit quia nesciebant ejus divinitatem: in judicio ego veni, in hunc mundum, ostendit qui audit verbum, et recepit judicium accepit ad condempnandum: ut qui non vident videant, ostendit gentes: quae legem non acceperunt: et qui vident caeci fiant, id est Judaeos qui videbant per legem caeci facti sunt, quia non crediderunt in Christum.
5.17
Qui non intrant per januam: ostendit episcopos qui per praemia intrant non per vocationem Dei sive populi, pastores sunt ovium, qui pro lucro animarum non pro ambitione saeculi sunt: huic ostiarius aperit: primus ostiarius Joannes praecursor Christi, Scripturae Scriptura divina vocati nominati, id est novit Dominus qui sunt ejus: producit illas in doctrinam sive in regnum, ante illos vadit, id est exemplum quod docuit prius fecit: praecedit illos in regna coelorum, sive et omnes doctores boni praecedunt exemplis.
5.18
Vocem meam audiunt, id est doctrinam: alienus sequuntur, id est fides, doctrina haereticorum: quotquot venerunt fures fuerunt et latrones, id est pseudoprophetae qui fuerunt et erunt tempore Antichristi: per me si quis intraverit salvabitur: hoc est qui per doctrinam Christi salvabitur: ingrediatur per poenitentiam in Ecclesiam, et egredientur de praesenti saeculo ad regnum Dei: aliter, egredere contra haereticos expugnandum: fur non venit nisi ut occidet et perdet, isti sunt ordines sacerdotum qui pro gratia turpi lucri non pro lucro animarum ingrediuntur, ego veni ut vitam habeatis, id est doctrinam meam, et abundantius habeatis, id est vitam aeternam: mercenarius est qui pro lucro terreno docet: vidit lupum fugit, id est diabolum vel haereticum: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili gentes ostendit, sit unus grex et unus pastor, id est Ecclesia et Christus: hic lapis angularis intermedium parietem qui fit utraque unum.
5.19
Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam: ostendit pro parte carnis, pater quod dedit mihi majorem omnibus, ostendit Christo vel Spiritu Dei majorem esse omnibus operibus saeculi: ego dixi dii estis, tribus modis dicitur, id est essentialiter, qui semper est, id est Deus: nuncupativus, dii estis: false deos dicitur daemones sive idola.
5.20
Abiit trans Jordanem, id est ad gentes, ubi Joannes primum baptizans mansit ibi, ostendit Ecclesiam: Lazarus figurat Judaeos quia Judaei infirmi erant a fide Christi: Martha et Maria doctrinam bonorum Judaeorum ostendit: haec infirmitas non est ad mortem, ostendit quia qui mortui sunt hominibus Deo vivent: mansit ibi duos dies, id est duos testamenta. Eamus iterum in Judaeam, reversam fidem in Judaeos per Eliam et Enoch in finem mundi: duodecim horae sunt diei, dies Christus est: duodecim horae duodecim apostoli; si quis ambulaverit in die non offendit, in die, id est in doctrina Christi aut apostolorum non offendit in peccato quia lucem hujus mundi videt, id est Christum per scientiam videt.
5.21
Si quis ambulaverit in nocte offendit: per noctem intelligitur tenebrae peccatorum, sive ignorantia cordis: non erat ibi, ostendit, praesentiam carnis sciebat mortuum esse, id est quia omnia novit: unum in domo archisynagogae, duo filium viduae in portam civitatis tertium Lazarum de monumento, in domo, id est in corde: in porta, id est in ore, in monumento, id est in opere, per easdem moritur homo et per easdem resuscitabitur.
5.22
Martha ut audivit quia Jesus venit obviavit ei: Hic Martha significat Ecclesiam quae obviavit Christo per fidem: Maria domi sedebat, contemplationis vitam ostendit, qui credit in me et mortuus fuerit vivit sive corporaliter, sive in peccatis per poenitentiam: omnis qui vivit et credit in me qui hic in bonis operibus vivit in Christo, non morietur in aeternum.
5.23
Lacrymatus est Jesus: ostendit sicut verus Deus et verus homo exemplum compassionis est, ligatis manibus et pedes, ostendit vinculis peccatorum: facies sudario ligatus, id est velamen super corda Judaeorum: solvite illum, id est per praedicationem fidei. Judaei quanto majora signa videbant, tanto magis obcaecabantur: tulerunt locum et gentem, locum Jerosolymam, possident Romani et gentes quae dispersi sunt per regiones, princeps causas dixit, expedit unum hominem mori quam tota gens pereat, quia ministerium Dei habebat prae manibus et Spiritum Dei hoc locutus est, ut Filius Dei qui divisi erant congregaret in unum in toto mundo: Martha ministrabat, ostendit activam vitam.
5.24
Lazarus discumbens cum Jesu, significat Ecclesiam: Maria accepit libram unguenti, ita et totus mundus quod intelligitur corda fidelium: per unguentum odorem confessionis, Maria Ecclesiam significat, unxit pedes Jesu, id est per confessionem poenitentiae: domus repleta est ex odore unguenti ita et totus mundus repletus est de passione et resurrectione Christi.
5.25
Ut audivit turba quod Jesus venisset, acceperunt ramos palmarum, obviam Jesu exierunt. Ostendit quia tres secundum adventum post resurrectionem rapiuntur in aera cum Domino invenit asinum, per asinum populum gentilium ostendit: sedit super eum, id est per confessionem fidei: noli timere perditionem tuam, quia Salvator tuus venit filia Sion ostendit congregantium fidelium ex Judaeis et gentibus: totus mundus post eum abiit, quia per passionem et resurrectionem suam totum mundum de peccato redemit, et secutus est eum: accesserunt ad Philippum et rogabant ut viderent Jesum, ostendit gentes per praedicationem apostolorum conversas ad fidem: granum tritici figuram Christi tenet, si mortuum fuerit multa grana adfert: sic et Christus... multiplicavit Ecclesiam suam.
5.26
Clarificabo et iterum clarificabo, id est clarifica illum in resurrectione Lazari, iterum clarifica illum in sua resurrectione: princeps mundi mittitur foras, id est diabolo ejecto de potestate mundi per passionem crucis: ambulate dum lucem habetis, id est dum Christum corporaliter et spiritaliter vobiscum habetis: ne tenebrae vos comprehendant, id est tenebras ignorantiae et persecutiones peccatorum: abscondit ab eis, id est corporaliter sive spiritualiter, Domine, quis credidit auditui nostro? quis pro raritate ponitur sive pro difficultate auditus fides est; quam per Spiritum sanctum audivimus: brachium Domini Filius Dei est, qui revelatum est, id est aliqua pars ex Judaeis revelatum ex gentibus, id est qui credit in me non solum secundum humanitatem, sed secundum divinitatem, aliter non solum in me, sed et in Patre quia ego in Patre et Pater in me: qui videt me videt qui me misit; ac si aperte dixisset, qui vidit me verum hominem esse et credit me verum Deum esse, videt et Patrem secundum divinitatem.
5.27
Non veni ut judicem, sed ut salvificem mundum: ostendit quod per effusionem sanguinis redimeret mundum: dilexi vos quia eram in mundum usque in finem dilexit: exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem: coena facta ostendit passionem Christi sicut post coenam prandium non fit, sic Christus postquam semel passus est non ostendit se iterum passurum: surgens a coena, ostendit passionem nostram resurrectionem sive ascensionem: ponit vestimenta sua, ostendit quia deponenda erant vestimenta ejus ad crucem.

Intertext edge

Open linked passage

Note