Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 10.4
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
10.1
IN PSALMUM IX.
10.1
De occultis filii quaeri potest. Sed quia non addidit cujus, ipsum unigenitum Dei Filium oportet intelligi. Nam et ipse Dominus, cum sine additamento ponit Filium, se ipsum Unigenitum vult intelligi, sicut illud ubi ait: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Quae sunt autem occulta filii, ex Hebraeo translata editio manifeste ostendit, quae dicit: Victori super morte filii. Quocirca in hoc psalmo observanda sunt occulta filii, id est humilis ejus adventus, quo profuit gentibus cum caecitate Judaeorum, et poena, quae nunc occulte agitur, nondum damnatione peccantium, sed aut exercitatione conversorum, aut admonitione ut convertantur, aut caecitate, ut damnationi praeparentur, qui converti noluerint. Nam et illud, quod titulo inscribitur: in finem pro occultis filii, et supra dicta ex Hebraeo translatio ponit, victori pro morte filii, decentissime his congruit procul dubio, quibus quippe auctor est Christus, qui dixit: Confidite, ego vici mundum, cum de morte pariter et inferno triumphavit. Ipse et finis, hoc est complementum legis, sicut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere. Siquidem et victoriam feret de mundo, finis est futurorum bonorum.
10.2
VERS. 2.-- Confitebor tibi, Domine, etc. Non in toto corde confitetur Deo, qui de providentia ejus in aliquo dubitat. Narrat autem omnia mirabilia Dei, quia non solum in corporibus palam, sed et in animis invisibiliter quidem, sed longe sublimius et excellentius fieri videt.
10.3
VERS. 3.-- Laetabor et exsultabo, etc. Non in hoc saeculo, ubi lethifera laetitia est, non in ambitionibus mundi, ubi peccata amara suavia sunt, sed in te, ubi securum gaudium semper sumit augmentum.
10.4
Narrabo autem omnia mirabilia tua, potest praecipue intelligi ex persona Christi, qui discipulis ait: Omnia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis: siquidem jam incipit apparere persona Domini in hoc psalmo loquentis. Nam sequitur:
10.5
VERS. 4.-- In convertendo, etc. Hujus enim inimicus retrorsum conversus est, quando ei dictum est: Redi retro, Satanas. Tunc enim, qui tentando se praeponere cupiebat, retro factus est, in eum nihil valendo. Hominum quoque nullus eum praecedit, et retro esse facit, nisi qui deponens imaginem terreni hominis portaverit imaginem coelestis, ea scilicet, quae retro sunt obliviscens, et se ad ea quae ante sunt extendens. Nam quod dictum est: Inimicum meum, generaliter accipere non erit absurdum, sicut Hebraica docet editio, quae postquam dixit: Canam nomini tuo, Altissime, statim infert: Cum ceciderint inimici mei retrorsum, et corruerint, et perierint a facie tua. Quare?
10.6
VERS. 5.-- Quoniam fecisti judicium, etc. Id est judicium illud, in quo judicari visus sum, meum fecisti, et causam illam, in qua me justum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.
10.7
VERS. 6.-- Increpasti gentes, etc. Convenientius hoc Domino Jesu Christo dici, quam ipsum dicere accipimus. Quis enim alius increpavit gentes, et periit impius, nisi qui posteaquam ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum, quo completi apostoli cum fiducia praedicarent verbum Dei, et peccata hominum libere arguerent? Qua increpatione periit impius, quia justificatus est. Deletumque est nomen impiorum. Non enim appellantur impii, qui Domino vero credunt.
10.8
VERS. 7.-- Inimici defecerunt, etc. Cujus inimici, nisi diaboli frameae defecerunt, quae intelliguntur diversae opiniones erroris, quibus ille tanquam gladiis animas perimit? In finem vero, hoc est in Christo, qui civitates ejus destruxit, cum exclusit inde principem, de quo dictum est: Princeps hujus saeculi misus est foras.
10.9
Periit memoria, etc. Sive, quia fit strepitus, cum impietas evertitur, sive etiam ipso strepitu pereunte, in quo tumultuatur impietas.
10.10
VERS. 8.-- Paravit in judicio thronum, etc. Quia etiam palam manifesteque venturus est ad vivos et mortuos judicandos, paravit in occulto judicio sedem suam.
10.11
VERS. 9.-- Et ipse item palam judicavit orbem terrae in aequitate. Id est meritis digna restituens.
10.12
VERS. 10.-- Et factus est Dominus refugium pauperi, etc. Quid sit adjutor in opportunitatibus, exposuit cum addidit: in tribulatione. Non enim convertitur anima ad Dominum, nisi cum ab hoc saeculo avertitur. Nec opportunus ab hoc saeculo avertitur, nisi nugatoriis ejus, et noxiis, et perniciosis voluptatibus labores doloresque misceantur.
10.13
VERS. 11.-- Et sperent in te, etc. Quaerentem quippe animam, ubi figat spem, cum ab hoc mundo evellitur, opportune excipit cognitio nominis Dei: nam nomen ipsum Dei usquequaque divulgatum est, sed cognitio nominis est, cum ille cognoscitur, cujus nomen est.
10.14
VERS. 12.-- Psallite Domino, etc. His dicitur, quos non derelinquit quaerentes se Dominus. Ipse habitat in Sion, quae interpretatur speculatio, et gestat imaginem Ecclesiae, quae nunc est, et cui dictum est: Templum Domini sanctum est, quod estis vos.
10.15
VERS. 13.-- Quoniam requirens, etc. Quasi responderetur ab his qui missi sunt evangelizare inter gentes studia Dei, et diceretur: Domine, quis credidit auditui nostro? Et: Propter te mortificamur tota die. Aut, quasi aliquis imperitior et minoris fidei quaereret dicens: quomodo annuntiabitur, cum infidelitas gentium saevitura sit? convenienter sequitur dicens: non sine magno fructu aeternitatis morituros in persecutione Christianos, quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est.
10.16
VERS. 14.-- Miserere mei, Domine, etc. Unus interpellat pro sanctis, qui primus pro nobis pauper factus est cum esset dives, cum supra plurali numero diceret: Non est oblitus clamorem pauperum. Et ipse dicit:
10.17
VERS. 15.-- Qui exaltas me, etc. Exaltatur enim in illo quisque nostrum in membris ejus ab omnibus pravis cupiditatibus, quae sunt portae mortis, quia per illas itur in mortem. Sunt autem portae filiae Sion omnia optima studia, per quas venitur ad visionem pacis. In sancta Ecclesia portae sunt etiam filiae Sion sacramenta et initia fidei.
10.18
VERS. 16.-- Exsultabo in salutari tuo, etc. Exsultabo, id est cum beatitudine continebor a salutari tuo, quod est Dominus noster Jesus Christus, virtus et sapientia Dei. Deinde animadvertendum quemadmodum servetur poena peccatori de operibus suis.
10.19
In laqueo isto, etc. Laqueus absconditus est dolosa cogitatio: pes animae recte intelligitur amor, qui cum pravus est, vocatur cupiditas, aut libido: cum autem rectus, dilectio vel charitas. In fraudulento ergo consilio comprehensus est pes eorum, cum amore pervenit per fraudem ad vanam laetitiam.
10.20
VERS. 17.-- Cognoscetur Dominus, etc. Haec sunt judicia Dei, cum reddit unicuique secundum opus suum.
10.21
VERS. 18.-- Convertantur peccatores, etc. Id est dentur in manus suas, cum eis parcitur, et illaqueentur delectatione mortifera.
10.22
VERS. 19.-- Quoniam non in finem oblivio, etc. Pauperes dicuntur, qui nunc videntur, quasi in oblivione esse: cum mali florent, et illi tribulantur. Sed patientia eorum, qua nunc portant malos, non peribit, sed remunerabitur in finem.
10.23
VERS. 20.-- Exsurge, Domine, non confortetur, etc. Imploratur futurum judicium: quodque dicit: in conspectu tuo, significat, in occulto coram Deo, paucis sanctis et justis intelligentibus.
10.24
VERS. 21.-- Constitue, Domine, etc. Videtur Antichristum significare, de quo Apostolus dicit: Cum revelabitur homo peccati, ut qui nolunt liberari a Filio Dei, et pertinere ad Filium hominis, et esse filii hominum, id est novi homines, serviant homini, id est veteri homini peccatori, quoniam homines sunt. Et quia ille ad tantum culmen inanis gloriae venturus creditur, et tanta ei licebit facere in omnes homines et in sanctos Dei, ut tunc vere nonnulli infirmi arbitrentur Deum res humanas negligere: subjicit tanquam voce gementium et querentium cur judicium differatur.
10.25
VERS. 22.-- Utquid, Domine, recessisti, etc. Id est opportuna despicis, et facis tribulationes ad inflammandos animos desiderio adventus tui. His enim jucundior est fons ille vitae, qui multum sitiunt. Itaque insinuat consilium dilationis dicens:
10.26
VERS. 23.-- Dum superbit impius, etc. Mirum est et verum, quanto studio bonae spei parvuli incendantur ad recte vivendum, comparatione peccantium: quo mysterio agitur, ut etiam haereses esse permittantur, ut probati manifesti fiant inter homines, qui Deo noti sunt. Comprehenduntur autem impii in consiliis, quia cogitationes eorum vincula illis fiunt. Sed quare?
10.27
VERS. 24.-- Quoniam laudatur peccator, etc. Adulantium linguae alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam laudator auditur.
10.28
VERS. 25.-- Exacerbavit Dominum, etc. Multum irascitur, dum non exquirit, dum quasi obliviscitur, dum non attendit peccata, et impius per fraudes et scelera ad divitias honoresque pervenit: quod maxime in illo Antichristo eventurum est, qui usque adeo beatus videbitur hominibus, ut etiam Deus putetur. Sed quanta ista ira Dei sit docent sequentia.
10.29
VERS. 26.-- Non est Deus in conspectu ejus, etc. Quantam ergo poenam patitur, qui secundis rebus peccatorum suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu ejus: id est deseratur luce veritatis, et contaminentur viae ejus in omni tempore, id est cogitationes et consilia ejus immunda sint?
10.30
Auferuntur judicia tua, etc. Animus enim male sibi conscius, dum sibi videtur nullam poenam pati, credit quod non judicet Deus: et sic auferuntur judicia tua, Deus, a facie ejus; cum haec ipsa sit magna damnatio. Omnium inimicorum suorum dominabitur, quia reges omnes superaturus traditur, et solus regnum obtenturus, quando etiam secundum Apostolum in templo Dei sedebit; extollens se super omne quod colitur et quod dicitur Deus.
10.31
VERS. 27.-- Dixit enim in corde suo, etc. Id est, fama mea et nomen meum de hac generatione in generationem posterorum non transiet, nisi artibus malis adipiscar tam excelsum principatum, de quo posteri tacere non possint. Vel certe de humana generatione in divinam generationem rebus magicis transiturum se arbitrabitur.
10.32
Sciendum autem quod Hebraica translatio significat illum damnatum hominem ita a diabolo suadendum, ut se putet in aeternum sine ulla adversitate regnaturum; quae ita dicit: Loquitur in corde suo: Non movebor: in generatione et generatione ero sine malo.
10.33
VERS 28.-- Cujus maledictione os plenum est, etc. Magnum enim maledictum est tam nefandis artibus coelum appetere, et ad capiendam aeternam sedem talia merita comparare. Sed hac ejus maledictione os ejus plenum est. Non enim habebit effectum ista cupiditas, sed infra omnes ejus tantum valebit ad eum perdendum, quia hoc sibi ausus est polliceri. Cum amaritudine et dolo, id est ira insidiisque, quibus in suas partes conversurus est multitudinem. Quod vero sequitur: Sub lingua ejus labor et dolor, ad illud refertur quod dixit in corde suo: Non movebor, et propterea sub lingua ejus, non in lingua ejus, quoniam tacite ista cogitaturus est, hominibus autem talia locuturus, ut bonus et justus et Dei Filius videatur.
10.34
VERS. 29.-- Sedet in insidiis, etc. Quibus divitibus, nisi eis, quos hujus saeculi muneribus cumulabit? Et ideo in insidiis cum his sedere dictus est, quoniam falsam ipsorum felicitatem ad dejiciendos homines ostentabit. In occultis autem puto dictum esse, ubi non facile intelligitur quid appetendum, quidve fugiendum sit. Innocentem vero interficere est ex innocente facere nocentem.
10.35
VERS. 30.-- Oculi ejus in pauperem respiciunt, etc. Justos enim maxime persecuturus est, de quibus dictum est: Beati pauperes spiritu. Leonem autem in spelunca dicit eum, in quo et vis et dolus operabitur. Prima enim persecutio Ecclesiae violenta fuit, cum proscriptionibus, tormentis, caedibus Christiani ad sacrificandum cogerentur. Altera persecutio fraudulenta est, quae nunc per hujuscemodi haereticos et falsos fratres agitur. Tertia superest per Antichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniam et violenta et fraudulenta erit. Vim habebit in imperio, dolum in miraculis. Ad vim relatum est, quod dictum est Leo: ad dolos, quod dictum est: in spelunca sua. Et rursum ipsa repetita sunt converso ordine: Insidiatur ut rapiat, etc. Nam insidiae ad dolum pertinent, rapere violentiae deputatur. Item quae sequuntur ipsa sunt:
10.36
VERS. 31.-- In laqueo suo humiliavit, etc. Laqueus enim bene significat insidias: dominatio vero terrorem aptissime insinuat: unde ait: inclinabit et cadet, etc.
10.37
VERS. 32.-- Dixit enim in corde suo, etc. Haec est inclinatio et casus miserrimus, dum animus humanus in suis iniquitatibus quasi prosperatur, et parci sibi putat, cum excaecatur, ut servetur ad ultimam opportunamque vindictam, de qua nunc jam loquitur dicens:
10.38
VERS. 33.-- Exsurge, Domine Deus, exaltetur, etc. Id est manifesta sit potentia tua. Laborans enim Ecclesia illis temporibus tanquam navis in magnis fluctibus et procellis quasi dormientem excitat Dominum, ut imperet ventis, et tranquillitas redeat. Jam itaque manifesto judicio intelligentes et exsultantes dicunt:
10.39
VERS. 34.-- Propter quid irritavit impius Deum, etc. Id est quid profuit tanta mala facere? Deinde sequitur:
10.40
VERS. 35.-- Vides quoniam tu laborem, etc. Sensus iste pronuntiationem quaerit, in qua si erratum fuerit obscuratur. Sic enim dixit in corde suo impius non requiret Deus, quasi Deus laborem et dolorem consideret, ut tradat eos in manus suas, id est quasi laborare et dolere timeat, et propterea illis parcat, ne onerosa sit illi poena eorum, aut ne iracundiae tempestate turbetur: quomodo plerumque homines faciunt dissimulata vindicta ne laborent, aut doleant.
10.41
Tibi derelictus est, etc. Ideo enim pauper est, id est omnia hujus mundi temporalia bona contempsit, ut tu sis tantum spes ejus. Orphanum autem dixit, cui moritur pater hic mundus, per quem carnaliter genitus est, sed potest jam dicere: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Talibus enim orphanis pater fit Deus, quibus dicit: Ne dicatis vobis patrem in terris.
10.42
VERS. 36.-- Contere brachium peccatoris, etc. Illius scilicet, de quo supra dicebatur: omnium inimicorum suorum dominabitur. Brachium ergo ejus dixit potentiam ejus. Quaeretur autem peccatum ejus, id est judicabitur de peccato suo: nec invenietur, quia periet ipse pro peccato suo.
10.43
VERS. 37.-- Dominus regnabit in aeternum, etc. Gentes posuit peccatores et impios.
10.44
VERS. 38.-- Desiderium pauperum, etc. Desiderium illud, quo aestuabant, cum in angustiis et tribulationibus hujus saeculi Domini diem concupiscerent.
10.45
Praeparatio autem cordis illa est, de qua in alio psalmo canitur: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: de qua et Apostolus: si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Jam vero aurem Dei non membrum corporeum, sed potentiam esse, qua exaudit, regulariter debemus accipere. Non enim corporeum fas est putare, quod Dominus Deus non sonantem vocem, sed praeparationem cordis audivit.
10.46
VERS. 39.-- Judicare pupillo et humili, etc. Aliud judicare pupillum, aliud judicare pupillo. Judicat pupillum etiam, qui condemnat: judicat autem pupillo, qui pro pupillo profert sententiam. Homines autem sunt non solum de quibus dictum est: Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes, quoniam homines sunt; sed etiam ille, qui eodem loco intelligitur poni super eos, homo erit, de quo nunc dicitur: ut non apponat ultra magnificare se homo super terram, cum venerit scilicet Filius hominis judicare pupillo, qui exuit veterem hominem, atque hoc modo tanquam extulit patrem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).