Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 11.3
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
11.1
IN PSALMUM X.
11.1
Psalmus iste canitur adversus haereticos, qui nos ab uberibus matris Ecclesiae avertere moliuntur, affirmantes quod apud ipsos sit Christus, et quasi pie admonentes, ut ad eos transeundo transmigremus in Christum, quem se habere mentiuntur. Nam cum multis nominibus Christus in prophetia allegorice insinuaretur, etiam mons appelatus est: Istis itaque respondendum est ita:
11.2
VERS. 2-- In Domino confido, quomodo dicitis, etc. Unum enim montem teneo, in quo confido, quomodo dicitis, ut ad vos transeam, tanquam multi sint Christi?
11.3
VERS. 3.-- Quoniam ecce peccatores, etc. Tetenderunt arcum, Scripturas videlicet, quas carnaliter interpretando, venenatas sententias inde emittunt. Paraverunt sagittas in pharetra, eadem verba scilicet, quae scripturarum auctoritate jaculantur, ut cum senserint Ecclesiae lumine propter multitudinem imperitorum et carnalium obscurato, non se posse convinci, corrumpunt mores bonos colloquiis malis.
11.4
VERS. 4.-- Quoniam quae perfecisti destruxerunt, etc. Omnes haeretici, quantum in ipsis est, destruxerunt laudem, quam ex ore infantium et lactentium perfecit Deus, dum quaestionibus vanis et scrupulosis exagitant parvulos, et nutriri fidei lacte non sinunt. Quod si haeretici, aut Judaei laudem vel legem Dei destruxerunt, Christus quid fecit, qui dixit: Pacem meam do vobis: quam illi nefanda dissensione violarunt?
11.5
VERS. 5.-- Dominus in templo sancto suo, etc. Ita vero, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. In hoc templo sancto suo Dominius est, quod constat ex multis membris sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate constructis. Ipsum intelligitur et coelum, in quo regnat, et unde judicat Deus.
11.6
Oculi ejus in pauperem, etc. Quippe cui derelictus est pauper, et qui factus est refugium pauperi. Filios autem hominum de veteribus per fidem regeneratos accipe. Hi enim quibusdam Scripturarum locis obscuris tanquam clausis oculis Dei exercentur, ut quaerant: et rursus quibusdam locis manifestis tanquam apertis oculis Dei illuminantur, ut gaudeant, et ista in sanctis libris crebra apertio atque operatio tanquam palpebrae sunt Dei, quae interrogant, id est probant filios hominum, qui neque fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur, neque inflantur cognitione, sed confirmantur.
11.7
VERS. 6.-- Dominus interrogat justum et impium, etc. Quid ergo metuimus, ne aliquid nobis obsint impii, si forte nobiscum sacramenta non sincero corde communicant, quando ille interrogat justum et impium, et animae tantum suae nocet dilector iniquitatis?
11.8
VERS. 7.-- Pluet super peccatores, etc. Pluet, ad verba praedicantium retulit coelo manantia, quae piis imbres sunt: male autem intelligentibus aut non credentibus laquei. Illi enim bene intelligendo in fide fructificant: isti male tractando animas suas modo perversitatis strangulant. Poena vero eorum est atque exitus, per quos blasphematur nomen Dei, ut primum cupiditatum suarum igne vastentur, deinde malorum operum pudore a coetu beatorum abjiciantur, postremo arrepti atque submersi ineffabiles poenas Juant: haec enim pars est calicis eorum. Calicem autem proptera puto appellatum, ne quid praeter modum atque mensuram vel in ipsis peccatorum suppliciis per divinam providentiam fieri arbitremur.
11.9
VERS. 8.-- Quoniam justus Dominus, etc. Pro justis justitiae intelliguntur positae. In multis enim justis tanquam multae justitiae videntur esse, cum sit una Dei, cujus omnes participant: tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Facies autem Dei est potentia, qua dignis innotescit. Aut certe aequitatem vidit vultus ejus, quia non se praebet cognoscendum malis, sed bonis. Et ipsa est aequitas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).