Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 12.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
12.1
IN PSALMUM XI.
12.1
Octava potest intelligi dies judicii, aut certe Evangelicam praedicationem figurat, in qua Judaei vel haeretici decalogum legis transgrediendo velut in undenario numero lapsi sunt. Unde corpus Ecclesiae, quod unius et vocis et cordis, Dominum orat, ut ab eorum damnatione eripiatur:
12.2
VERS. 2.-- Salvum me fac, Domine, quoniam, etc. Defecit sanctus, id est non invenitur, sicut loquimur, cum dicimus: defecit frumentum, aut defecit pecunia. Veritas autem una est, qua illustrantur animae sanctae. Sed quoniam multae sunt animae, in ipsis multae veritates dici possunt; sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent.
12.3
VERS. 3.-- Vana locuti sunt unusquisque, etc. Proximum omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum malum, et dilectio proximi malum non operatur. Quod autem bis ait: in corde et corde, duplex cor significat: qui enim in corde suo scit verum esse, quod verum est, quodammodo alio corde suppressa veritate dolo instigante mentitur.
12.4
VERS. 4.-- Disperdat Dominus universa labia, etc. Universa dixit, ne quis se exceptum putet. Linguam autem magniloquam superbiam intellige.
12.5
VERS. 5.-- Qui dixerunt linguam nostram, etc. Superbi hypocritae significantur, in sermone suo spem ponentes ad homines decipiendos, et Deo non sunt subditi.
12.6
VERS. 6.-- Propter miseriam inopum, etc. Hoc de persona Dei Patris accipiendum, qui propter inopes et pauperes, id est, inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum misit.
12.7
Ponam in salutari, etc. In salutari, in Christo accipiendum est secundum illud: quia viderunt oculi mei salutare tuum; in quo intelligitur posuisse quod ad miseriam inopum auferendam et consolandum gemitum pauperum pertinet. Fiducialiter vero egit in eo, secundum illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens.
12.8
VERS. 7.-- Eloquia Domini, eloquia casta, etc. Casta, id est nullo adulterata mendacio, sed ad vicem argenti, quod examinatur, septemplici Spiritus sancti igne probata. Quod autem ait: probatum terrae, manifestius Hebraica editio posuit, separatum a terra.
12.9
VERS. 8.-- Tu, Domine, servabis nos, etc. Hic tanquam inopes et pauperes, ibi tanquam opulentos et divites.
12.10
VERS. 9.-- In circuitu impii ambulant, etc. In circuitu ambulant. Id est, in temporalium rerum cupiditate, quae septem dierum repetito circuitu tanquam rota volvitur, et ideo non perveniunt in octavam, id est in aeternum, pro qua iste psalmus titulatus est. Multiplicantur autem filii hominum, hoc est, justi secundum altitudinem Dei, quando eunt de virtute in virtutem.

Intertext edge

Open linked passage

Note