Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 13.6
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
13.1
IN PSALMUM XII.
13.1
VERS. 1.-- Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? etc. Id est differs me ad intelligendum Christum spiritualiter, qui est sapientia Dei, et rectus finis omnis intentionis animae. Avertere enim faciem Deus dicitur, dum non dat animae notitiam sui, quae adhuc purum mentis oculum non habet.
13.2
VERS. 2.-- Quandiu ponam consilium in anima, etc. Consilio non opus est nisi in adversis, Ergo, quandiu ponam consilium in anima mea, ita dicitur: quandiu ero in adversis? Aut certe responsio est, ut iste sit sensus: Tandiu, Domine, oblivisceris me in finem, et tandiu avertis faciem tuam a me, quandiu ponam consilium in anima mea, ut perfecte operetur misericordiam. Non eum dirigit Deus in finem, neque notitiam sui plenam, quod est facie ad faciem, praebet illi. In eo etiam, quod subjungit: dolorem in corde meo per diem, subauditur, quandiu ponam? Per diem vero aut continuationem significat, aut dies pro tempore intelligitur, a quo se quis desiderans exui dolorem ponit in corde, deprecans ad aeterna conscendere et humanam diem non pati.
13.3
VERS. 3.-- Usquequo exaltabitur inimicus, etc. Inimicus iste diabolus est, sive populus impius, vel consuetudo carnalis.
13.4
VERS. 4.-- Respice autem refertur ad id quod dictum est: Usquequo oblivisceris me in finem?
13.5
VERS. 5.-- Illumina oculos meos, ne unquam, etc. Orat oculos sui cordis illuminari, ne delectabili defectu peccati claudantur. Diaboli quippe insultatio metuenda est, qui detestabili consuetudine tunc efficitur laetus, quando eos quos deceperit, se cognoverit possidere.
13.6
Qui tribulant me exsultabunt, etc. Tribulantes sunt diaboli et angeli ejus, qui non exsultaverunt de justo viro Job, cum eum tribularent, quia non est motus, id est, de stabilitate fidei non recessit. Idipsum autem quod non movetur homo, et fixus in Domino permanet, non sibi debet tribuere, ne cum se gloriatur non esse motum, ipsa superbia moveatur.
13.7
VERS. 6.-- Exsultabit cor meum in salutari, etc. In salutari tuo, hoc est in Christo Jesu, exsultabit cor meum, qui tribuit mihi bona spiritalia, non ad humanum diem pertinentia. Propter quod psallam nomini Altissimi, id est, cum gaudio gratias ago, et ordinatissime utor corpore, quod est cantus animae spiritualis. Si autem aliqua hic differentia consideranda est, cantabo corde, psallam operibus Domino, qui solus videt: nomini autem Domini, quod apud homines innotescit, quod non illi sed nobis est utile.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).