Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 14.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
14.1
IN PSALMUM XIII.
14.1
Finis legis Christus. Ad illum redimus, quando incipimus viam bonam ingredi: ipsum videbimus, cum pervenerimus. Et ideo ipse finis, quem Judaei videntes humilem in assumpta carne venisse, non intellexerunt ipsum esse qui praedictus fuerat a prophetis. Ideo sic incipit psalmus:
14.2
VERS. 1.-- Dixit insipiens in corde suo, etc. Quod ideo gravius, quia non tantum labiis dixerunt, sed in corde, ut malo voto pejor incredulitas jungeretur. Potest hoc et de gentibus intelligi, qui providentiam divinam negantes casibus mundum aestimant gubernari.
14.3
Corrupti sunt et abominabiles, etc. Id est, dum amant hoc saeculum, et non amant Deum, ipsa sunt studia, quae corrumpunt animam, et sic excaecant, ut possit etiam dicere insipiens in corde suo: Non est Deus: sicut enim non probaverunt Deum habere in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum, ut nefandissima incredulitate maculati, abominabiles Domino suis erroribus redderentur. Quod vero ait, usque ad unum, vel cum ipso uno potest intelligi, ut nullus hominum intelligatur; vel praeter unum, ut intelligatur Dominus Christus, sicut dicimus: iste ager usque ad mare est, non utique simul computamus et mare. Et iste est melior intellectus, ut nemo intelligatur fecisse bonitatem usque ad Christum, quia non potest quisque hominum, nisi ipse donaverit, facere bonitatem. Et illud unum est: quia usquequo quisque cognoscat unum Deum, non potest facere bonum.
14.4
VERS. 2.-- Dominus de coelo prospexit super filios hominum, etc. Super Judaeis potest intelligi, ut honoratius eos appellaverit filios hominum propter unius Dei cultum in comparatione gentilium. Prospicit autem Dominus, ut videat per animas sanctas suas, quod significat id quod dictum est, de coelo. Nam per seipsum nihil eum latet: nisi forte eo modo intelligatur dictum, ut videat, id est, videre faciat: sicut Abraham dictum est: Nunc cognovi, quod timeas Deum, id est, nunc cognoscere feci.
14.5
VERS. 3.-- Omnes declinaverunt, etc. Id est, Judaei tales facti sunt, quales et gentes.
14.6
Sepulcrum patens est, etc. In sepulcro patente aut voracitas significatur inhiantis gulae, aut in allegoria, qui occidunt, et quasi devorant interfectos eos, quibus morum suorum perversitatem suadent. Cui simile est, e contrario, quod Petro dictum est, Macta, et manduca, ut in suam fidem et bonos mores gentes converteret. Patet vero quod sequitur: Linguis suis dolose agebant. Comes quippe est voracibus adulatio et omnibus malis. Venenum autem dolum dicit; aspidum vero, quia nolunt audire verba incantantis. Aspidi enim Judaei aptissime comparantur, qui adversum verba salutaria induxerunt miseri lethiferam surditatem.
14.7
Quorum os maledictione, etc. Pedes appellat consilii progressus, quibus de incoepto movemur ad exitus rerum. Nam quod dixit veloces, ostendit, moderationis illis consilia defuisse. Ad effundendum sanguinem, divinum videlicet Salvatoris, ut sceleratae rei crescat immanitas actionis.
14.8
Contritio et infelicitas in viis eorum, etc. Omnes malorum hominum viae plenae sunt laboribus et miseria. Unde non cognoverunt viam pacis, quae dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris: jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est.
14.9
VERS. 4.-- Nonne cognoscent omnes, etc. Omnibus impiis Dominus judicium comminatur, dicens, in retributione generali cognoscere vindictam, qui nunc operantur sub libertate malitiam. Qui devorant, inquit, plebem meam sicut escam panis: id est, quotidie. Cibus enim panis quotidianus est, devorant etiam populum, quia sua commoda ex illo capiunt, non ferentes ministerium suum ad gloriam Dei, et ad eorum, quibus praesunt, salutem.
14.10
VERS. 5.-- Dominum non invocaverunt, etc. Non enim vere invocat Dominum, qui desiderat quae illi displicent. Judaei quoque timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor. Dixerunt enim: Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nobis et gentem et locum; et amiserunt regnum coelorum, quod timere debuerunt. Et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem cum timent homines, ad aeterna non veniunt.
14.11
VERS. 6.-- Quoniam Dominus in generatione etc. Ad superiora refertur, quod dicitur quoniam Deus in generatione justa est, ut sit sensus: Nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, quoniam Deus in generatione justa est, id est, non in eis qui diligunt saeculum. Injustum est enim relinquere saeculorum conditorem et diligere saeculum, et servire creaturae quam Creatori. Consilium inopis confudistis, etc., id est, contempsistis humilem adventum Dei, quia non in eo vidistis pompam saeculi, ut hi, quos vocabat, in Deo solo spem ponerent, non in rebus transeuntibus.
14.12
VERS. 7.-- Quis dabit ex Sion, etc. Quis dabit? subauditur: nisi ipse, cujus humilitatem contempsistis. Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum, ut quoniam isto humili adventu facta est coecitas ex parte in Israel, ut plenitudo gentium intraret, illo alio fiat quod sequitur: et sic omnis Israel salvus fieret. Pro Judaeis Apostolus etiam illud Isaiae testimonium accepit, quod dictum est: Veniat ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem ex Jacob, sicut hic positum est: Quis dabit ex Sion salutare Israel? Si autem, ut plerumque solet, ex Jacob Judaeorum populus, per Israel intelligitur gentium, considerandum est diversis causis, quam propria verba tributa sunt. Ait enim: Exsultabit Jacob, id est inenarrabili gaudio cumulabitur, quando viderit quod ardentissima desiderabat spe; laetabitur Israel, qui non speratam suscepit medicinam.

Intertext edge

Open linked passage

Note