Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 15.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
15.1
IN PSALMUM XIV.
15.1
VERS. 1.-- Domine, quis habitabit in, etc. Quanquam aliquando ponatur tabernaculum, etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprio accipitur, tabernaculum belli res est. Ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus, quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Mons vero sanctus ipsam aeternam habitationem significat. Sed intuere quam pulchre per varios sensus apta verba distinguantur: In tabernaculo, dicitur, quis habitabit? de illo qui adhuc in hujus saeculi agone contendit; in monte, quis requiescet? quando jam unusquisque fidelium per labores hujus saeculi aeternae pacis securitate reficitur.
15.2
VERS. 2, 3.-- Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam. Qui loquitur, etc. Nonnulli enim in labiis habent veritatem, in corde non habent; tanquam si aliquis dolose ostendit viam, sciens in ea esse latrones, et dicat: Si hac ieris, tutus a latronibus eris, et contingat ut vere ibi non inveniantur. Verum ille locutus est in corde suo, aliud enim putabat, et nesciens verum dixit. Ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. In lingua vero agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore legitur.
15.3
Nec fecit proximo suo malum, etc. Proximum omnem hominem accipi oportere notum est: adversus quem opprobrium non accipit, qui non libenter ac temere credit criminatori.
15.4
VERS. 4.-- Ad nihilum deductus est, etc. Ista perfectio est, ut nihil in homine valeat malignus. Et ut nihil sit in conspectu ejus, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a suo Creatore aeterno et incommutabili ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat, qui potest dicere cum Propheta: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus.
15.5
Qui jurat proximo suo et non decipit, etc. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non agere dolum in lingua sua, sed ut est in corde, verum ita proferre, et habere in ore Est, est, Non, non, et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum, quae sunt perfectorum, in conspectu quorum ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit
15.6
VERS. 5.-- Qui facit haec, non movebitur in aeternum.

Intertext edge

Open linked passage

Note