Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 16.11
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
16.1
IN PSALMUM XV.
16.1
Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus emicuit: Jesus Nazarenus rex Judaeorum. Sed ipsi in hoc loco veraciter Judaei intelliguntur, qui fidem Christi corde retinent ad justitiam, et ore confitentur in salutem.
16.2
VERS. 1, 2.-- Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus. Quae verba, si ex persona Domini accipienda sunt, notandum valde quam aptissime congruant titulo, qui in Hebraico ita legitur: humilis et simplicis Dei, illius videlicet qui dixit: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Animadvertendum quoque, quod solus ille veraciter Dominus sit, qui, secundum quod hic excellentissime definitur, bono servi non eget. Non enim Deo, sed nobis praestamus, si bene agimus.
16.3
VERS. 3.-- Sanctis qui sunt in terra ejus, etc. Sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Herusalem coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur, quamvis adhuc in his terris carne versentur, miras fecit Pater voluntates meas in profectu illorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.
16.4
VERS. 4.-- Multiplicatae sunt infirmitates eorum, etc. Hae infirmi ates errores sunt, quas per Evangelicam doctrinam multas in se esse cernentes acceleraverunt salutem expetere a Christo.
16.5
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, etc. Erunt ergo conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos, sed spirituali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me jam et peccatores, et amici, et homines, sed justi et fratres mei, et filii Dei vocabuntur.
16.6
VERS. 5.-- Dominus pars haereditatis meae et calicis mei, etc. Possidebunt enim mecum haereditatem ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adjungo Ecclesiam, quia ubi caput ibi et corpus. Nam in haereditate congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum, ut nota sit et his, quos libero, claritas, qua eram apud te, o Pater, priusquam mundus fieret. Non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his, qui amiserunt, ejus claritatis notitiam, in quibus, quia ego sum, restitues.
16.7
VERS. 6.-- Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etc. Limites passionis meae in tua claritate tanquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Quae autem sit ejus praeclara haereditas, manifestius in Hebraico, conversione ad Dominum facta, sic exponit: Et tu haereditas speciosa mea es.
16.8
VERS 7.-- Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum, etc. Eo quippe intellectu ista haereditas videri et possideri potest. Super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars, mea carnis assumptio, ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.
16.9
VERS. 8.-- Providebam Dominum in conspectu meo semper, etc. Veniens enim in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens, ut in eum per temporalia peracta recurrerem, qui mihi semper a dextris est, ut stabiliter in eo permaneam.
16.10
VERS. 9.-- Propter hoc laetatum est cor meum, etc. Ac si aperte dicat: Propter hoc et in cogitationibus meis jucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet.
16.11
VERS. 10.-- Quoniam non derelinques animam meam in inferno, etc. Nam neque animam meam inferis possidendam dabis, neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris.
16.12
Notas mihi fecisti vias vitae, etc. Notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderunt. In qua adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem viderint te, in quibus, quia ego sum, me adimplebis. Delectatio est in favore et propitiatione tua, in hujus vitae itinere perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.

Intertext edge

Open linked passage

Note