Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 17.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
17.1
IN PSALMUM XVI.
17.1
Hoc est personae Domini tribuendum, adjuncta Ecclesia, quae corpus, ejus est.
17.2
VERS. 1.-- Exaudi, Domine, justitiam meam, etc. Apud Dominum certum est habere justitiam vocem suam, quae res tacitas intelligentiae suae virtute cognoscit. Ipsius enim est oratio perfecta, cujus et causa clamat et lingua. Non in labiis dolosis, hoc est, non ad te in labiis dolosis procedentem. Bene enim orat, in cujus labiis dolus non est.
17.3
VERS. 2.-- De vultu tuo judicium meum prodeat, etc. Ex illuminatione notitiae tuae verum judicem. Aut certe de vultu tuo ait secundum illa quae in me respicis atque cognoscis. Hoc autem ille recte petebat, qui se noverat pollutionem non habere peccati.
17.4
VERS. 3.-- Probasti cor meum et visitasti nocte, etc. Probatum est cor meum visitatione tribulationis. Non autem nox tantum, quia perturbare assolet, sed etiam ignis, quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus justus inventus sum.
17.5
VERS. 4.-- Ut non loquatur os meum opera hominum, etc. Ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertineat ad gloriam tuam. Non ad opera hominum, qui faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba pacis tuae et prophetarum tuorum ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.
17.6
VERS. 5.-- Perfice gressus meos in semitis tuis, etc. Perficiatur charitas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur signa itineris mei, quae tanquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent, qui me sequi volunt. Aut certe ut jam stabiliter in aeternitate permaneam, posteaquam peregi vias duras, et in angustis semitarum tuarum gressus perfeci.
17.7
VERS. 6.-- Ego clamavi, quoniam exaudisti me, etc. Qui clamat, quoniam exauditur, utique purus, innocens, et immaculatus agnoscitur: nam confidenter oravit, quoniam se audiri posse de conscientiae puritate praesumpsit. Aut certe ita intelligendum: Ego liberam et validam intentionem precis ad te direxi, quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Non ergo deserat exauditio tua humilitatem meam.
17.8
VERS. 7.-- Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te, etc. Non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur.
17.9
VERS. 8.-- A resistentibus dexterae tuae, etc. A resistentibus favori, quo mihi faves, custodi me ut pupillam oculi, quae apparet parva et exigua, per eam tamen dirigitur acies luminis, quo lux et tenebrae dijudicantur: sic per Christi humanitatem divinitas judicii, discernens inter justos et peccatores.
17.10
Sub umbra alarum tuarum protege me, etc. Id est, sub munimento charitatis et misericordiae tuae protege me.
17.11
VERS. 9.-- Inimici mei animam meam circumdederunt, etc. Inimici ejus Judaei, animam ipsius, id est, vitam temporalem, circumdantes eum eripere quaesierunt.
17.12
VERS. 10.-- Qui adipem suum concluserunt. Id est, laetitia sua pingui cooperti sunt, posteaquam cupiditas eorum de scelere satiata est. Et propterea os eorum locutum est superbiam: Non habemus regem nisi Caesarem; et, qui destruis templum, et caetera talia.
17.13
VERS. 11.-- Projicientes me nunc circumdederunt me, etc. Projicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce, et intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena, putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur.
17.14
VERS. 12.-- Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, etc. Susceperunt me, sicut ille adversarius circuiens quaerens quem devoret, et sicut catulus ejus, populus scilicet, cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis, cogitans de insidiis, quibus justum circumveniret et perderet.
17.15
VERS. 13.-- Exsurge, Domine, praeveni eum et supplanta eum, etc. Exsurge, Deus, quem dormire infidelis populus arbitratur, et iniquitates hominum non curare, antequam exerceatur malitia sua, ut factum ejus vindicta praeveniat, et ita supplanta eum. Erue autem animam meam, resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Anima autem mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis, et dividat justos ab impiis. Hanc ergo erue ab inimicis meis.
17.16
VERS. 14.-- Domine, a paucis de terra divide eos, etc. Pauci sunt boni ad comparationem malorum; sed divisi Judaei per orbem sunt a paucis, qui ex eis crediderunt, de Ecclesia, quae terra viventium, separati in vita ipsorum, id est, in ista, quam solam suam vitam putant, quia aeternam desperant. Non solum autem ista poena eos consecuta est visibilis, sed etiam de peccatis, quae tanquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis Dei, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscerentur Deum.
17.17
Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis; hoc est, malorum operum fructibus sunt repleti, et peccata infidelitatis suae etiam suis posteris reliquerunt.
17.18
VERS. 15.-- Ego autem in justitia tua apparebo, etc. Ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in justitia tua videbo faciem tuam, et satiabor, cum apparuerit gloria tua, ut hi qui me intelligunt. Diligenter vero notandum, et solerter est memoriae inculcandum, quam perspicue gloria resurrectionis fidelium juxta editionem Hebraicam his novissimis versiculis declaretur, quibus dicitur: Ego in justitia videbo faciem tuam; implebor, cum evigilavero, similitudine tua. Nam cum constet quod, nisi justificatum corpus Christi gratia ejus faciem Dei, qui justitiae est fons, videre non possit, non solum de tam excellenti dono gratulatur, sed insuper impleri se similitudine ipsius, cum evigilaverit, id est resurrexerit, tota certitudine confidit. Quid enim est aliud, implebor, cum evigilavero, similitudine tua, nisi quod beatus Joannes Apostolus ait: Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.

Intertext edge

Open linked passage

Note