Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 18.49
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
18.1
IN PSALMUM XVII.
18.1
Quae est ista dies, in qua corpus Christi de manu omnium inimicorum suorum eripiendum se novit, nisi illa cujus gloriam in fine praecedentis psalmi evidenter expressit dicens: Implebor, cum evigilavero, similitudine tua. Cum enim Ecclesia Christi in evigilatione, id est resurrectione, impleta fuerit similitudine Dei, tunc non solum de manu caeterorum inimicorum ereptam se gratulabitur, sed et de manu Saul, per quem significatur mors, cui in resurrectione insultabunt sancti dicentes: Ubi est, mors, victoria tua, ubi est, mors, aculeus tuus? Saul quippe, qui interpretatur petitus, mortis similitudinem gerit, de qua Scriptura dicit: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione viventium. Et post pauca: Impii autem manibus et verbis accersierunt illam.
18.2
VERS. 2.-- Diligam te, Domine, fortitudo mea, Dominus firmamentum meum, etc. Loquitur haec Christus et Ecclesia, id est totus Christus, caput et corpus. Diligam te, Domine, per quem fortis sum, qui me firmasti, qui refugi ad te: refugi autem, quia liberasti me.
18.3
VERS. 3.-- Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Qui mihi prius adjutorium vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus. Protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae, sed teipsum cornu, hoc est, firmam celsitudinem salutis inveni: quod ut invenirem, suscepisti me.
18.4
VERS. 4.-- Laudans invocabo Dominum, etc. Non meam gloriam, sed Domini quaerens invocabo Dominum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores.
18.5
VERS. 5.-- Circumdederunt me dolores mortis, etc. Dolores mortalitatis, hoc est carnis, circumdederunt me, et turbae iniquae ad tempus commotae velut flumina pluvialia cito desitura egerunt, ut conturbarent me.
18.6
VERS. 6.-- Dolores inferni circumdederunt me, etc. In his qui me circumdederunt, ut perderent, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur, perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt autem me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem, quibus mala persuaserint jactatione justitiae, cujus non re sed nomine adversus gentes gloriantur.
18.7
VERS. 7.-- In tribulatione mea invocavi Dominum, etc. De templo, hoc est de corde meo, in quo habitat, exaudivit vocem meam; et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introivit in aures ejus.
18.8
VERS. 8.-- Commota est et contremuit terra, fundamenta montium conturbata sunt. Clarificato Filio hominis commoti sunt et contremuerunt peccatores, et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt, ut scilicet jam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.
18.9
VERS. 9.-- Ascendit fumus in ira ejus, etc. Ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minaret Deus impiis; et flagrantia charitatis de notitia ejus post poenitentiam exarsit; et illi, qui jam mortui erant, deserti ab igne boni desiderii ac luce justitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.
18.10
VERS. 10.-- Inclinavit coelos et descendit, etc. Apostolos humilitate informavit, et impii, qui terrena sapiunt, caliginem malitiae suae non cognoverunt.
18.11
VERS. 11.-- Et ascendit super cherubim et volavit, etc. Exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad Dominum veniret nisi per charitatem. Plenitudo enim legis est charitas; et cito se incomprehensibilem esse monstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus prehendere se posse arbitrarentur. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terris in auras libertatis extollunt.
18.12
VERS. 12.-- Et posuit tenebras latibulum suum. Posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse non eos deserens. In his etiam tenebris, ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quandiu quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus. Conversi tamen ad ipsum ambiunt eum, qui credunt ei, quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus, tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est, cum ex fide ad speciem venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit: quia in prophetis, atque omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis ejus. Unde et sequitur:
18.13
VERS. 13.-- Prae fulgore in conspectu ejus nubes, etc. Nubes ejus, id est praedicatores verbi ejus, non jam in Judaeae finibus continentur, sed transierunt ad gentes. Objurgationes autem, quibus velut grandine corda dura tunduntur, si animus mitis et pius exceperit, in doctrinam satiantem resolvuntur; igne vero charitatis accenso corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad gentes transierunt.
18.14
VERS. 14.-- Et intonuit de coelo Dominus, etc. Ut in profundo rerum humanarum audirentur coelestia.
18.15
VERS. 15.-- Et misit sagittas suas, et dissipavit eos, fulgura, etc. Et misit evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed ejus a quo missi sunt, ut aliis essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Multiplicavit quoque miracula, et conturbavit eos.
18.16
VERS. 16.-- Et apparuerunt fontes aquarum, etc. Revelati sunt prophetae, qui non intelligebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae; clamantis scilicet: Appropinquavit super vos regnum Dei; et: Nisi poenitentiam egeritis, omnes simul moriemini.
18.17
VERS. 17.-- Misit de summo et accepit me, etc. Vocando ex gentibus in haereditatem gloriosam Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, assumpsit me de multitudine populorum.
18.18
VERS. 18.-- Eripuit me de inimicis meis fortissimis, etc. Eripuit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam istam temporalem vitam meam.
18.19
VERS. 19.-- Praevenerunt me in die afflictionis meae, etc. Priores mihi nocuerunt in tempore, quo mortale et laboriosum corpus gero; et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis contribulatum atque convulsum est, factus est Dominus protector meus.
18.20
VERS. 20.-- Et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me. Quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem latitudinem fidei, quoniam voluit me, antequam ego illum vellem.
18.21
VERS. 21.-- Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, etc. Retribuet mihi Dominus secundum justitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem; et secundum puritatem factorum meorum, qui tribuit mihi, ut bene facerem, educendo me in latitudinem fidei.
18.22
VERS. 22.-- Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Ut latitudinem bonorum operum, quae per fidem sunt, longanimitas perseverandi consequatur.
18.23
VERS. 23.-- Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, etc. Id est, et praemia justorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum perseveranti considero contemplatione. Et justitias ejus non repuli a me, quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertentes ad vomitum suum.
18.24
VERS. 24, 25.-- Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea. Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, etc. Non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuit mihi Dominus, non quod homines vident, sed in conspectu oculorum ejus, quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt, quod pertinet ad altitudinem spei.
18.25
VERS. 26, 27.-- Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris; et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris. Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas, et cum viro innocente innocens, quia nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur: et ab eo, quem eligis, eligeris, et cum perverso videris perversus, quoniam dicunt: Non est recta via Domini, et ipsorum via non est recta.
18.26
VERS. 28.-- Quoniam tu poputum humilem salvum facies, etc. Hoc perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facis, ignorantes autem Dei justitiam, et suam volentes constituere, humilias.
18.27
VERS. 29.-- Quoniam tu illuminas lucernam meam, etc. Non est nostrum lumen ex nobis, sed tu illuminas lucernam meam, Domine: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus, sed Deus meus illuminabit tenebras meas.
18.28
VERS. 30.-- Quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Non in me, sed in te eripiar a tentatione, et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Hierusalem peccata erexerunt.
18.29
VERS. 31.-- Deus meus impolluta via ejus, eloquia Domini igne examinata, etc. Deus meus non venit in homines, nisi manducaverint viam fidei, qua veniat ad eos, quia impolluta est via ejus. Eloquia quoque Domini igne examinationis probantur, et omnes, qui non in se ipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem.
18.30
VERS. 32.-- Quoniam quis Deus praeter Dominum aut quis Deus praeter Deum nostrum? Quis Deus praeter Dominum, cui servimus? et quis Deus praeter Deum nostrum, quem post bonam servitutem tanquam haereditatem sperantes filii possidebimus?
18.31
VERS. 33.-- Deus, qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Praecinxit me, ut fortis sim, ne defluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam charitatis, qua ad illum veniam, sicut impolluta est fides, qua venit ad me.
18.32
VERS. 34.-- Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me. Qui perfecit amorem meum ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta hujus saeculi, et super coelestem habitationem figit intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei.
18.33
VERS. 35.-- Qui docet manus meas ad praelium, etc. Qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.
18.34
VERS. 36.-- Et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me. Dedisti mihi protectionem salutis tuae, et favor gratiae tuae suscepit me.
18.35
Et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Disciplina tua me deviare non sinens correxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo haeretur tibi, et eadem disciplina tua me docebit pervenire, quo direxit.
18.36
VERS. 37.-- Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Nec impediunt carnales angustiae, quoniam latam fecisti charitatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt, mortalibus rebus et membris: et non sunt infirmata sive itinera mea, sive signa, quae impressa ad imitandum sequentibus.
18.37
VERS. 38.-- Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Persequar affectus meos carnales, ne ab eis comprehendar, sed comprehendam illos, ut absumantur, et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.
18.38
VERS. 39.-- Confringam illos, nec poterunt stare, cadent subtus pedes meos. Confringam illos, nec durabunt adversum me: directos illis proponam timores, quibus ambulo in aeternum.
18.39
VERS. 40.-- Et praecinxisti me virtute ad bellum, supplantasti insurgentes in me subtus me. Constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer, et decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent, qui super me esse cupiebant.
18.40
VERS. 41.-- Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, etc. Inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos fecisti esse, id est ut sequerentur me, alios autem eorum, qui in odio perdurarunt, disperdidisti.
18.41
VERS. 42.-- Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ad Dominum, nec exaudivit eos. Quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt, nec exauditione dignos judicavit non recedentes a malitia sua, quod de Judaeis specialiter intelligendum est, qui in synagogis clamant, nec exaudiuntur, quia terrenam Hierusalem desiderant, non coelestem.
18.42
VERS. 43.-- Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti, etc. Et aridi sunt non recipientes imbrem misericordiae Dei, ut elati superbia ab spe firma et inconcussa tanquam a terrae soliditate ac stabilitate rapiantur; ut lutum platearum, quia per latas, quas multi ambulant, perditionis vias luxuriantur et lubrici sunt.
18.43
VERS. 44.-- Eripies me de contradictionibus populi, etc. Eripies me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum vivum, saeculum post illum abit.
18.44
VERS. 45.-- Populus quem non cognovi, etc. Populus gentium, quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi: neque oculis me vidit, sed recipiens praedicatores meos in auditu auris obedivit mihi.
18.45
VERS. 46.-- Filii alieni mentiti sunt mihi, etc. Filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicebatur: Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi: filii alieni, quibus ut renovarentur, Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt, et tanquam uno pede debiles( quia Vetus tenentes Novum respuerunt) claudi effecti sunt, etiam in ipsa veteri lege potius suas traditiones sequentes quam Dei.
18.46
Calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae, quas ipsi fecerant, et consuetudine triverant, aberrando ab itinere praeceptorum Dei.
18.47
VERS. 47.-- Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, etc. Non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentio; nec terrenam ipsam salutem sed in excelso de illo sperem.
18.48
VERS. 48.-- Deus, qui das vindictas mihi, etc. Deus, qui vindicas me subdendo sub me populos, liberator meus de inimicis meis Judaeis, clamantibus: Crucifige, crucifige.
18.49
VERS. 49.-- Et ab insurgentibus in me exaltabis me, etc. Ab eisdem insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem, atque a regno eorum iniquo eripies me.
18.50
VERS. 50.-- Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, etc. Propterea tibi pro me confitebuntur gentes, Domine, et latius innotesces bonis operibus meis.
18.51
VERS. 51.-- Magnificans salutes regis ejus, etc. Deus magnificat, ut amabiles faciat salutes, quas ejus Filius dat credentibus, et facit misericordiam Christo suo, ipsi liberatori manu forti, qui vicit hunc mundum, et eis, quos credentes in Evangelio genuit in aeternum.
18.52
Quaecunque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi proprie Domino, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim hic Jesus loquitur, in quo sunt omnia membra ejus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).