Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 19.3
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
19.1
IN PSALMUM XVIII.
19.1
Titulus notus est, nec Dominus Jesus Christus haec dicit, sed de illo haec dicuntur.
19.2
VERS. 2.-- Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Justi evangelistae, in quibus Deus tanquam in coelis habitat, exponunt gloriam Domini nostri Jesu Christi, sive gloriam, qua glorificavit Patrem Filius super terram. Et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum: fiducia quippe Spiritus sancti firmamentum et coelum factum est, quod antea timore terra erat.
19.3
VERS. 3.-- Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Spiritus spiritalibus profert plenitudinem incommutabilis sapientiae Dei, quod Verbum in principio Deus apud Deum est, et mortalitas carnis, tanquam longe positis carnalibus fidem insinuando annuntiat futuram scientiam.
19.4
VERS. 4.-- Non sunt loquelae neque sermones. Per quas non auditae sunt voces evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur.
19.5
VERS. 5, 6.-- In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum, etc. Dominus, ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem sed gladium missurus in terram, in tempore vel in manifestatione posuit tanquam militare habitaculum suum, hoc est, dispensationem incarnationis suae, procedens de utero virginali, ubi Dominus naturae humanae tanquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit ut gigas ad currendam viam suam, etc. Exsultavit cut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandum, sed ad currendam viam. Et:
19.6
VERS. 7.-- A summo coeli egressio ejus. Id est, a Patre, non temporalis aequiparatio, sed aeterna, quae de Patre natus est. Et occursus ejus usque ad summum ejus, etc. Occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Cum autem Verbum etiam caro factum est, et habitavit in nobis, mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis, et ipsam penetravit verbi calor.
19.7
VERS. 8.-- Lex Domini immaculata convertens animas, etc. Lex Domini, id est, qui venit legem implere non solvere. Et immaculata lex, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, non premens animas servitutis jugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Cujus testimonium fidele est, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit revelare, quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis, quoniam Deus superbis resisti, humilibus autem dat gratiam.
19.8
VERS. 9.-- Justitiae Domini rectae, laetificantes corda, etc. Omnes justitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non fecit, ut qui imitarentur, corde gauderent in eis, quia libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. Cujus praeceptum lucidum est, sine velamento scilicet carnalium observationum, illuminans hominis inferioris aspectum.
19.9
VERS. 10.-- Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi, etc. Timor Domini non ille sub lege poenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima inquinatur, sed sanctus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere. Et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc, sed permanet in saeculum saeculi. Judicia quoque ejus, qui non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, vere justificata incommutabiliter. Neque enim et minatus, et pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam et impios supplicio ejus, et pios praemio ejus potest eripere.
19.10
VERS. 11.-- Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, etc. Sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum desiderabilia, tamen desiderabilia judicia Dei super pompas hujus saeculi, quarum desiderio fit, ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur judicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum, lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desideret judicia ejus, cujus voluntatem praeponit suae; et sive quisque jam sit mel, quia solutus vitae hujus vinculis exspectat diem, quo veniat in epulas Dei; sive adhuc favus sit, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura, non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternum relinquetur: dulciora illi sunt judicia Dei, quam sibi ipsi est, quia super mel et favum illa dulciora sunt.
19.11
VERS. 12.-- Etenim servus tuus custodit ea, etc. Ideo inquit, tam dulcia mihi sunt, quia custodio ea: nam non custodienti amara dies Domini. Itaque non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso, quod judicia Dei custodiuntur, multa retributio est, quia gaudetur in eis.
19.12
VERS. 13.-- Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, etc. In delictis autem, qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus, quoniam delicta quis intelligit? Quae ipsum occultum claudunt, cui suavitas est veritas, cui desiderabiliora et dulciora sunt judicia Dei, et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem nec lucem sinunt videre, nec se. Ab occultis ergo meis, inquit, munda me, Domine, nec seducas ab alienis. Neque enim ab alienis capitur, qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo, et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo.
19.13
VERS. 14.-- Si mei non fuerint dominati, etc. Hujus versiculi sensum manifestiorem facit ex Hebraeo translata editio, ubi legitur: A superbis quoque libera servum tuum; si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: superbi enim et alieni maligni spiritus intelliguntur ob immanitatem superbiae suae a Deo irremeabiliter alienati, quorum dominatio per peccatum humanum genus oppressit. Cum ergo orasset superius dicens: Ab occultis meis munda me, congrue mox subdidit: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero: quia si superbi et alieni illi a Deo spiritus nullam in nobis peccati merito obtinuerint potestatem, tunc vere celeri remissione percepta immaculati erimus. Et quia radix ac fomes totius peccati superbia est, per quam et diabolus corruit, et primus homo mundo mortem induxit, etiam ab hoc delicto maximo emundabimur de potestate daemonum liberati, quorum princeps est dominator superborum, sicut de illo legitur: ipse est rex super omnes filios superbiae. Si autem legamus, ut in quibusdam codicibus habetur, si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, hic sensus est: si mei non fuerint dominata occulta mea et aliena, tunc immaculatus ero. Non enim est tertia origo peccati praeter occultum suum, quo cecidit diabolus, et alienum, quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et emundabor, inquit, a delicto maximo, superbiae scilicet: non enim est majus delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis. Et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret, quia hoc est ultimum redeuntibus ad Dominum, quod recedentibus primum fuit.
19.14
VERS. 15.-- Et erunt ut complaceant eloquia oris mei. etc. Meditatio cordis mei, non ad jactantiam placendi hominibus, quia jam nulla superbia est, sed in conspectu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis.
19.15
Domine adjutor meus et Redemptor meus. Domine adjutor meus tendentis ad te, quoniam Redemptor meus es, ut tenderem ad te, ne quisquam et sapientiae suae tribuens, quod ad te convertitur, et viribus, quod ad te pervenit, magis repellatur abs te, qui superbis resistis, quia non est mundatus a delicto maximo, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adjuvas, ut perveniamus ad te.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).