Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
2.1
IN PSALMUM PRIMUM.
2.1
VERS. 1, 2.-- Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini, etc.
2.2
Omnis Scriptura divinitus inspirata Veteris ac Novi Testamenti ad imitationem Mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu fideles invitat, ut per imitationem ad similitudinem ejus pervenire mereamur. Sicut ipse ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Ita apostolus atque evangelista Joannes: Charissimi, ait, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Sic ergo et hic primus psalmus docet credentes, ut auctorem et largitorem verae beatitudinis sequantur, declinando a malo, et faciendo bona, ut perveniant ad similitudinem ejus, et fiant tanquam lignum plantatum secus decursus aquarum.
2.3
Perfecte autem declinat a malo, qui nec delectatur in corde, nec agit in opere, nec alios docet, ut faciant. Hoc est enim non abire in consilio impiorum, nec stare in via peccatorum, nec sedere in cathedra pestilentiae; sed potius meditari in lege Domini, non necessitate, sed voluntate, sine cessatione, quod significat die ac nocte. Vel, sicut solet Scriptura, diem pro prosperis, et noctem pro adversis ponere: ut neque laetitia rerum temporalium, neque adversitas transitoriarum mentem sequentis Dominum avertat a meditatione divinae legis. Quae quantum sit necessaria, etiam ibi ostenditur, ubi Josue ministro et conscio legislatoris, qui legem primus et prime didicerat, Dominus praecepit, ut volumen legis non deserat, sed meditetur in illo diebus ac noctibus, ut dirigat viam suam, et intelligat cuncta quae ait.
2.4
Si autem apertius quis requirit quod sit consilium impiorum, multipliciter Scriptura loquitur, et maxime liber qui dicitur Sapientiae, ubi ait: Dixerunt impii apud se non recte cogitantes. Et post pauca: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter. Et iterum: Opprimamus pauperem justum, nec veterani revereamur canos multi temporis, etc.
2.5
Via vero peccatorum est, de qua Psalmista alibi post talia subjungit: Haec via illorum scandalum ipsis. Et Dominus ait: Spatiosa via est quae ducit ad mortem. Cathedra autem pestilentiae perversam significat doctrinam, quae dupliciter fit: aut aperte ad scelera operum invitando, sicut Salomon in Parabolis ostendit dicens: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis: si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra, etc. Aut in errorem inducendo, sicut ibi post aliqua sequitur, ubi et hanc cathedram sellam nominat dicens: Mulier stulta, et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens, sedit in foribus domus suae super sellam. Et post pauca: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior: quae absque dubio perversam significant doctrinam: haec namque omnia in tantum reprobi sectantur, et sectando divinae legis meditationem respuunt, et exsecrantur, ut, juxta Prophetam, odio habeant corripientem in porta, et loquentem perfecte abominentur, dicantque Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
2.6
Hunc ordinem, quem hic primus psalmus ostendit, plenissime in brevi comprehendens, quae mala sint declinanda, et quae bona facienda, in multis locis sacra Scriptura servat: sicut illud est huic simile beati Jacobi apostoli dicentis: Abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. Et iterum: Resistite diabolo, et fugiet a vobis: appropiate Domino, et appropiabit vobis. Quem etiam ordinem celeberrime tenet Ecclesia in sacramentis renascentium ex aqua et Spiritu sancto, ut prius abrenuntient diabolo, et omnibus pompis vel operibus ejus, et postea profiteantur credere se in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum, et Ecclesiam catholicam, ac remissionem peccatorum; et sic tingantur aqua salutari, incorporenturque Ecclesiae( extra quam etiamsi quispiam supra dicta fecerit, salvus esse non poterit) ac membra ligni vitae effecti incipiant ad ejus similitudinem tendere. Quod beatus Paulus verbis subsequentibus consonans ostendit dicens: Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo resurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris: ita et nos in novitate ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus.
2.7
VERS. 3.-- Et erit tanquam, etc. Hoc lignum tempore passionis suae de semetipso ait: Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Ad hoc lignum si praevaricator extenderit manum suam, et sumpserit de fructu ejus, vivet in aeternum. Quod et in Apocalypsi victori promittit dicens: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
2.8
Decursum autem aquarum, aut Spiritum sanctum intellige, sicut Evangelista Dominum dixisse scribit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quod exponens subjungit dicens: Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. Cujus opere facta est ipsa incarnatio Salvatoris, secundum quod Gabriel angelus de beata Dei genitrice Maria loquitur ad Joseph dicens: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Aut eloquia Scripturarum, quae praenuntiaverunt de adventu justi, futurasque in Christo passiones, et posteriores glorias, sicut ipse justus et justificans Dominus apostolis post resurrectionem suam loquitur dicens: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis et psalmis de me. Et: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, ut ex eis sumerent humorem vitalem, quem credentibus ministrarent, secundum quod Propheta illis promittit dicens: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Nam quod divina eloquia aquarum nomine significentur, multis in locis eadem Scriptura testatur: de quibus unum est: Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
2.9
Fructus autem et folia hujus ligni sunt, quae coepit Jesus facere et docere: de quo quidam discipulorum loquebantur: Qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
2.10
Quod vero ait in tempore suo, Apostolus exposuit dicens: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus: quae sunt fructus ligni.
2.11
Quodque subjungit: et folium ejus non defluet, verborum ejus immobilem significat firmitatem. Sic ipse ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
2.12
De prosperitate autem factorum ejus et Pater per Isaiam promittit: Verbum meum, quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum: sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
2.13
VERS. 4.-- Non sic impii, etc. Impii non sic, quemadmodum illi qui per imitationem in tantum ad similitudinem ligni vitae proficiunt, ut videndo beatitudinem et aeternitatem ejus, ipsi beati et aeterni sint, juxta quod Deus per Isaiam prophetam promittit dicens: Secundum dies enim ligni erunt dies populi mei.
2.14
Sed tanquam pulvis aridus et infecundus, ut pote alieni ab humore supra dictarum aquarum, projiciuntur a soliditate et stabilitate terrae in ventum praesentis, scilicet Ecclesiae et futurae, projectique existunt cibus serpentis, de quo scriptum est: Et serpenti pulvis panis ejus. Ventus autem ipse diabolus intelligitur, sicut scriptum est: Aquilo ventus durus. Nomine autem dexter vocatur, qui et spiritus dicitur fornicationis in propheta: et ab Apostolo nominatur spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae.
2.15
VERS. 5.-- Ideo non resurgent, etc. Si aliqua hic differentia accipienda est inter impios et peccatores, impii intelligendi sunt, de quibus Dominus dicit: Qui non credit in Filium, jam judicatus est. Peccatores vero, quibus Judex dicturus est: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Qui resurgent quidem in judicio, sed non in concilio justorum, sicut Dominus per Ezechielem prophetam quibusdam comminatur dicens: In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec in terram Israel ingredientur.
2.16
VERS. 6.-- Quoniam novit Dominus, etc. Novit, id est approbat, et laudans remunerat facta justorum: sicut per Salomonem dicturum se in judicio universali Ecclesiae promittit dicens: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. In portis videlicet, in ingressu regni coelestis: quae portae sive januae clauduntur fatuis virginibus, quae inter istos remanebunt, quorum iter peribit. Nam et quod perit, Dominus ignorare se dicit, et quod Dominus nescit, perit: sicut et praedictis virginibus fatuis, et illis, qui dicturi sunt: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? etc., ipse Judex responsurum se esse dicit. Amen dico vobis, nescio vos; vel: nunquam novi vos.

Intertext edge

Open linked passage

Note