Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 20.2
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
20.1
IN PSALMUM XIX.
20.1
Notus est titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi, quae ventura sunt, canens:
20.2
VERS. 2.-- Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob, etc. Exaudiat te Dominus in die qua dixisti: Pater, salavifica me ex hac hora: ad te enim pertinet populus, posterius natus, quia major serviet minori.
20.3
VERS. 3.-- Mittat tibi auxilium de Sancto, etc. Faciens tibi sanctificatum corpus Ecclesiam, quae te tanquam de speculatione exspectat, quando venias a nuptiis.
20.4
VERS. 4.-- Memor sit omnis sacrificii tui, etc. Memores nos faciat omnium injuriarum tuarum, et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti, et crucem, qua totus anima et corpore oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.
20.5
VERS. 5.-- Tribuat tibi secundum cor tuum, etc. Tribuat tibi non secundum cor eorum, qui putaverunt persequendo te posse deleri, sed secundum cortuum, qui scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et confirmet omne consilium tuum, non solum quo animam posuisti pro amicis tuis, ut mortificatum granum copiosius surgeret, sed etiam, quo caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
20.6
VERS. 6.-- Laetabimur in salutari tuo, etc. Laetabimur, quod tibi mors nihil nocebit, ita enim eam nec nobis nocere posse monstrabis. Et confessio nominis tui non solum non perdet, sed etiam magnifibabit nos.
20.7
VERS. 7.-- Impleat Dominus omnes petitiones tuas, etc. Impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc enim mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum.
20.8
Exaudiat illum de coelo sancto suo, etc. Exaudiat illum non de terra tantum, ubi se petit clarificari, verum etiam de coelo, ubi jam ad dexteram Patris interpellans pro nobis diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. Potentatus vero nostri sunt salus favoris ejus, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus. Nam vana salus hominum, quae non dextera sed sinistra ejus est: ecce enim extolluntur in magna superbia, quicunque peccantes temporaliter salvi facti sunt.
20.9
VERS. 8.-- Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbi efferuntur, honoribus, atque in his exsultant. Nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, In nomine Domini Dei nostri exsultabimus.
20.10
VERS. 9.-- Ipsi obligati sunt et ceciderunt, etc. Ipsi rerum temporalium cupiditate obligati sunt: timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum, et irruentes in lapidem offensionis et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt, quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei justitiam, et suam volentibus constituere: nos vero, ut plenitudo gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham, qui non sectabamur justitiam, apprehendimus eam, et surreximus, nec viribus nostris, sed per fidem justificati erecti sumus.
20.11
VERS. 10.-- Domine, salvum fac regem, etc. Domine, salvum fac regem, et ipse, qui nobis exemplum praeliandi passione sua monstravit, offerat etiam sacrificia nostra sacerdos excitatus a mortuis, quo jam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).