Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 21.1
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
21.1
IN PSALMUM XX.
21.1
Titulus notus est: de Christo canitur.
21.2
VERS. 2.-- Domine, in virtute tua laetabitur rex, etc. Domine, in virtute tua, quod Verbum caro factum, laetabitur homo Christus Jesus, et super hoc, quod vivificas omnia, exsultavit vehementer.
21.3
VERS. 3.-- Desiderium cordis ejus tribuisti ei, etc. Desideravit manducare Pascha, et ponere cum vellet, atque iterum sumere animam suam, et dedisti ei; pacem meam, inquit, relinquo vobis, et factum est.
21.4
VERS. 4.-- Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis, etc. Quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuae, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei, quem in principio sermonis ejus accedentes ambierunt lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis ejus fieret.
21.5
VERS. 5.-- Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, etc. Resurrectionem petiit dicens: Pater, clarifica Filium tuum: et dedisti ei longa tempora saeculi hujus, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi.
21.6
VERS. 6.-- Magna est gloria ejus in salutari tuo, etc. Magna est quidem gloria ejus in salute, qua eum resuscitasti; sed adhuc gloriam et magnum decorem addes ei, cum in coelo collocabis ad dexteram tuam.
21.7
VERS. 7.-- Quoniam dabis eum in benedictionem, etc. Haec est benedictio quam dabis ei in saeculum saeculi: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo secundum hominem, quem levavit ad te.
21.8
VERS. 8.-- Quoniam rex sperat in Domino, etc. Quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non conturbabitur, humilians se, et obediens usque ad mortem crucis.
21.9
VERS. 9.-- Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, etc. Inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad judicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt, claritasque, qua regnas ad dexteram Patris, inveniat in die judicii puniendos, qui te oderunt, quia nunc ipsi non invenerunt eam.
21.10
VERS. 10.-- Pones eos ut clibanum ignis, etc. Constitues eos ardentes intrinsecus conscientia impietatis suae in tempore manifestationis tuae: deinde conturbati vindicta Domini post accusationem conscientiae dabuntur aeterno devorandi incendio.
21.11
VERS. 11.-- Fructum eorum de terra perdes, etc. Fructum eorum, quia terrenus est, perdes de terra, et opera illorum, et quoscunque seduxerunt, non deputabis inter filios hominum, quos in haereditatem sempiternam vocasti.
21.12
VERS. 12.-- Quoniam declinaverunt in te mala, etc. Haec poena retribuetur eis, quoniam mala, quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum retorserunt, cogitaveruntque consilia dicentes: Expedit unum pro omnibus mori. Et: Venite, occidamus eum, et habemus haereditatem ejus. Quae idcirco non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint, nec adepti, quod cupierunt.
21.13
VERS. 13.-- Quoniam pones eos dorsum, etc. Quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris, et in his, quae relinquis, id est cupiditatibus regni terreni, praeparabis tibi ad passionem impudentiam eorum.
21.14
VERS. 14.-- Exaltare, Domine, in virtute tua, etc. O Domine, quem humilem non cognoverunt, exaltare in virtute tua, quam infirmitatem putaverunt. Nos autem corde et opere celebrabimus, et nota faciemus mirabilia tua.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).