Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 3.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
3.1
IN PSALMUM II.
3.1
VERS. 1.-- Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania, etc. Interrogatio est arguendi. Corripit enim populos propheta. Cur fremuerunt contra Dominum Salvatorem, cum causas iracundiae non haberent? Inania autem dicit meditatos, quia non impleverunt quod voluerunt ut Christus exstingueretur.
3.2
VERS. 2.-- Astiterunt reges, etc. Hoc de persecutoribus Domini dicitur, qui et in Actibus apostolorum commemorantur. Astiterunt autem non praesentiam significat, sed voluntatem.
3.3
VERS. 3.-- Dirumpamus vincula, etc. Quanquam possit et aliter, tamen aptius ex eorum persona accipitur, quos dixit inania meditatos, ut hoc sit dirumpamus vincula eorum, demus operam ut nos non alligent, neque imponatur nobis Christiana religio. Eorum autem, vel Dei Patris et Christi ejus, vel Christi et apostolorum.
3.4
VERS. 4.-- Qui habitat in coelis, etc. Repetita sententia est. Nam pro eo quod est, Qui habitat in coelis, subsequenter positum est: Dominus. Pro eo quod est, irridebit, subsequenter positum est, subsannabit. Nihil horum sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut naso subsannet; sed ea vis accipienda est, quam dat sanctis suis, ut futura cernentes, id est nomen Christi, et dominationem pervagaturam in posteros, et universas gentes obtenturam, illos inania meditatos esse intelligant. Haec enim vis, qua ista praescita sunt, irrisio Dei est, et subsannatio. Coelos autem animas sanctas accipimus, per quas utique praescientes quid futurum sit, deridebit Deus et subsannabit.
3.5
VERS. 5.-- Tunc loquetur, etc. Iram et furorem Dei non perturbationem ejus oportet intelligi; sed vim, qua justissime vindicat subjecta sibi ad ministerium universa creatura. Quanquam possit ira Dei recte intelligi etiam ipsa mentis obscuratio, quae consequitur eos qui legem Dei transgrediuntur.
3.6
VERS. 6.-- Ego autem constitutus, etc. Sion speculationem quidam interpretantur, quam Ecclesiam debemus accipere, ubi quotidie intentio erigitur speculandae charitatis Dei. Quae mons etiam dicitur propter eminentiam et firmitatem.
3.7
VERS. 7.-- Dominus dixit ad me, etc. Potest ille dies in prophetia dictus videri, quo Jesus Christus secundum hominem natus est. Tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quidquam quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, potest etiam hodie sempiternam generationem virtutis et sapientiae Dei, qui est unigenitus Filius, fide sincerissima et catholica intelligi.
3.8
VERS. 8.-- Postula a me, etc. Ut scilicet gentes nomine Christiano copulentur, et ita a morte redimantur, ut possideantur a Deo.
3.9
VERS. 9.-- Reges eos in virga, etc. In virga ferrea, in inflexibili justitia, conterens in eis cupiditates terrenas, et veteris hominis lutulenta negotia.
3.10
VERS. 10.-- Et nunc, reges, etc. Et nunc, id est jam innovati: spiritales enim significantur, qui judicant terram: inferius enim nobis est quidquid judicamus: quidquid vero infra spiritalem hominem est, merito terra nominatur.
3.11
VERS. 11.-- Servite Domino, etc. Optime subjectum est, exsultate, ne ad miseriam valere videretur, quod dictum est, servite. Sed rursus ne idipsum vergeret geret in effusionem temeritatis, additum est, cum tremore, ut ad cautionem circumspectam valeret.
3.12
VERS. 12.-- Apprehendite disciplinam, etc. Intelligere, et erudiri, hoc est apprehendere disciplinam. In eo autem, quod dicitur, apprehendite, satis significatur praesidium quoddam atque munimentum esse adversus omnia quae obesse possent, nisi tanta cura apprehenderetur. Perire vero de via justa magna poena est, quae ab his formidatur qui aliquid dulcedinis justitiae perceperunt.
3.13
VERS. 13.-- Cum exarserit in brevi, etc. Id est cum vindicta venerit, quae impiis et peccatoribus praeparatur, non solum eos non attinget qui confidunt in Domino, sed etiam ad beatitudinem illis proficiet, ubi est bonorum omnium summa et cumulus. Quod autem positum est: in brevi, hoc significare arbitror, quia repentinum aliquid erit, cum hoc remotum et longe futurum peccatores existiment.

Intertext edge

Open linked passage

Note