Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 4.3
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
4.1
IN PSALMUM III.
4.1
VERS. 1.-- Psalmus David, cum fugeret a facie filii sui Absalom.
4.2
David, qui interpretatur manu fortis sive desiderabilis, significat Dominum nostrum Jesum Christum, cujus vox in hoc psalmo introducitur loquentis de passione et resurrectione sua. Absalom autem significat Judam proditorem, sive populum persecutorem. Nam et Judas adhuc inter apostolos erat, quando Dominus dixit: Non possunt filii sponsi jejunare, quandiu cum illis est sponsus. Et de populo per Moysen dicit: Filius primogenitus inter Israel. Veritas ergo fugit mentem Judae, vel persecutoris populi, cum eos illustrare non destitit. Vel sicut Evangelium narrat: Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Quod autem Absalom Patris pax interpretatur, bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo, quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur: et populo persecutori tam placatus exstitit, ut pro illis Patrem exoraret dicens: Pater, ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt.
4.3
VERS. 2.-- Domine, quid multiplicati sunt, etc. Tam scilicet multiplicati sunt, ut etiam de numero discipulorum non defuerit, qui numero accesserit persequentium.
4.4
VERS. 3.-- Multi dicunt, etc. Manifestum est quod nisi desperarent resurrecturum, non utique occiderent. Ergo nec Judas eum tradidisset, nisi ex eorum esset numero qui Christum contemnerent dicentes: Non est salus ipsi in Deo ejus.
4.5
VERS. 4.-- Tu autem, Domine, susceptor, etc. Gloriam suam Dominum dicit etiam ille, quem sic suscepit Dei verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Caput autem mentem ipsam humanam hic accipiendam puto, quae ita adhaesit, et quodammodo coaluit excellenti supereminentiae Verbi hominem suscipientis, ut in tanta passionis humilitate non deponeretur.
4.6
Possunt haec et ex persona Ecclesiae accipi. Nam in illo homine et Ecclesia suscepta est a Verbo, quod caro factum est, et habitavit in nobis. Loquatur ergo simul Ecclesia, et caput ejus inter procellas persecutionum constituta per universum orbem terrarum: Domine, quid multiplicati sunt, etc., exaltato capite suo, qui primogenitus a mortuis ascendit in coelum.
4.7
VERS. 5.-- Voce mea ad Dominum, etc. Non corporis voce, quae cum strepitu verberati aeris promitur, sed voce cordis, quae hominibus silet, Deo autem sicut clamor sonat, cum sola anima, nihil carnis nihilque carnalium intentionum in oratione attrahens, loquitur Domino, ubi solus audit. Clamor autem etiam iste dicitur propter vim ipsius intentionis.
4.8
De monte vero Patrem exaudisse dicit, id est, de justitia sua. Justum enim erat ut innocentem occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resuscitaret a mortuis, et digna persequentibus retribueret: Legimus enim: Justitia tua sicut montes Dei. Sed et Ecclesia exauditur de ipso monte, quod etiam caput ejus est, de quo Propheta dicit: Erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium.
4.9
VERS. 6.-- Ego dormivi, etc. Non incovenienter animadverti potest ego, ad significandum quod sua voluntate mortem sustinuit secundum illud: Propterea me Pater diligit, quoniam ego pono animam meam, et iterum sumam eam: nemo tollet eam a meipso. Bene autem accipitur: Ego dormivi et soporatus sum: ego me passioni permisi, et mors consecuta est. Ecclesiae quoque populo dicitur: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et continget te Christus, quoniam de peccatoribus assumptus est. Non timebo millia, etc. Non dormienti, non jacenti Deo dicitur, exsurge: sed moris divinarum Scripturarum est personae Dei tribuere, quod in nobis facit, non quidem ubique, sed ubi congruenter dici potest: vel ut ipse loqui dicatur, quando ejus dono loquuntur quique nuntii veritatis.
4.10
VERS. 7.-- Quoniam tu percussisti omnes, etc. Contrita sunt, id est in irritum perducta, verba peccatorum dilacerantium et maledicentium Filium Dei. Possunt et dentes peccatorum accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque de societate recte viventium jam praeciditur, et quasi incorporatur male viventibus.
4.11
VERS. 8.-- Domini est salus, etc. Nemo ergo de se praesumat, quoniam Domini est salvos facere de morte peccati. Tu autem, Domine, benedic populum tuum de te salutem sperantem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).