Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 5.2
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
5.1
IN PSALMUM IV.
5.1
VERS. 2.-- Cum invocarem exaudivit me, etc. Deus justitiae meae, a quo est justitia mea, ab angustiis tristitiae in latitudinem gaudiorum me duxisti: Tribulatio enim et angustia in omnem animam hominis operantis malum. Qui autem dicit: Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit; quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, non habet cordis angustias, quamvis extrinsecus a persequentibus ingerantur. Vox autem ista aut Domini Jesu Christi est post resurrectionem suam: aut Ecclesiae credentis, et sperantis in eo: Miserere mei et exaudi, etc. Pia mater sibi miserandum esse dicit, si pro filiis ejus audiatur oratio, quoniam quidquid membris tribuitur, toti corpori sine dubitatione praestatur.
5.2
VERS. 3.-- Filii hominum, etc. Saltem usque in adventum Filii Dei vester error duraverit: quid ergo ultra gravi corde estis? quando habituri finem fallaciarum, si praesentiam veritatis non habetis? Cum enim sola veritas faciat beatos, ex qua vera sunt omnia, ut quid temporalium rerum amore detinemini, ut quid tanquam prima extrema sectamini, quod est vanitas et mendacium? Cupitis enim permanere vobiscum, quae omnia transeunt tanquam umbra.
5.3
VERS. 4.-- Et scitote quoniam, etc. Quem, nisi eum quem suscitavit ab inferis, et in coelo ad dexteram collocavit? Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum se tandem ab hujus mundi amore convertant; et sicut gratulantur de illuminatione in hac vita, ita orandum sibi noverint pro requie post hanc vitam.
5.4
VERS. 5.-- Irascimini et nolite, etc. Duobus modis intelligi potest. Aut: Etiamsi irascimini, nolite peccare, id est etiamsi surgit motus animi, qui jam propter poenam peccati non est in potestate, saltem non ei consentiat ratio et mens, quae intus regenerata est secundum Deum, ut mente serviamus legi Dei, si adhuc carne servimus legi peccati. Aut: Agile poenitentiam, id est, irascimini vobis ipsis de praeteritis peccatis, et ulterius peccare desinite.
5.5
Quodque sequitur: quae dicitis in cordibus vestris, plena sententia est: quae dicitis in cordibus vestris, dicite, id est nolite esse populus, de quo dictum est: Labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me. Cubicula autem ipsa sunt corda, de quibus et Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis.
5.6
VERS. 6.-- Sacrificate sacrificium, etc. Idem dicit in alio psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quare non absurde hic accipitur ipsum esse sacrificium justitiae, quod fit per poenitentiam. Quid enim justius, quam ut suis quisque peccatis potius quam alienis irascatur, seque ipsum puniens mactet Deo? Vel certe sacrificium justitiae est opera justa post poenitentiam.
5.7
Multi autem sunt stulti, qui de ipsa futura vita, quae nobis promittitur, dubitant, vel desperant, qui saepe dicunt: Quis novit si vera sunt, aut quis venit ab inferis, ut ista nuntiaret?
5.8
VERS. 7.-- Signatum est super nos, etc. Hoc lumen est totum hominis et verum bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine. Homo enim factus est ad similitudinem et imaginem Dei, quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur. Non ergo foris quaerenda est laetitia, sed intus, ubi signatum est lumen vultus Dei.
5.9
VERS. 8.-- A fructu frumenti, etc. Non vacat, quod additum est sui; est enim et frumentum et vinum et oleum Dei. Isti autem dediti temporalibus voluptatibus semper exardescunt cupiditatibus, nec satiari possunt: et multiplici atque aerumnosa cogitatione distenti, simplex bonum videre non sinuntur. Vir ergo fidelis exsultat et dicit:
5.10
VERS. 9.-- In pace in idipsum, etc. Recte enim speratur a talibus omnimoda mentis abalienatio a mortalibus rebus, et miseriarum saeculi hujus oblivio, quae nomine obdormitionis et somni decenter et prophetice significatur, ubi summa pax nullo tumultu interpolari potest. Sed hoc post hanc vitam sperandum est. Quapropter congruenter ultimum adnectit, et dicit:
5.11
VERS. 10.-- Quoniam tu, Domine, singulariter, etc. Bene ait, singulariter: potest enim referri adversus illos multos, qui multiplicati a fructu frumenti, vini, et olei sui, dicunt: Quis ostendit nobis bona? Perit enim haec multiplicitas, et singulariter tenetur in sanctis, de quibus dicitur: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).