Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 6.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
6.1
IN PSALMUM V.
6.1
VERS. 1.-- In finem pro ea quae veritatem consequitur, Psalmus David. Intelligitur Ecclesia, quae accipit haereditatem in vitam aeternam per Dominum nostrum Jesum Christum, ut possideat ipsum Deum, cui adhaerens beata sit, secundum illud: Dominus pars haereditatis meae. Quapropter vox Ecclesiae est vocatae ad haereditatem, et ut ipsa fiat haereditas Dei.
6.2
VERS. 2.-- Verba mea auribus percipe, etc. Bene ostendit quis iste sit clamor: quando quidem vox corporis auditur, spiritalis autem intelligitur.
6.3
VERS. 3.-- Intende voci, etc. Regem Filium solent appellare Scripturae. Secundum illud ergo quod dictum est: Per me itur ad Patrem, certe primo rex meus, et deinde Deus meus.
6.4
VERS. 4, 5.-- Quoniam ad te orabo, Domine, etc. Mane astabo, etc. Non ille es, inquit, qui possit videri ab eis, quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit. Peracta erroris mei nocte, et discedentibus tenebris, quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam.
6.5
Astabo autem, quid est nisi: non jacebo? Jacere vero est in terra quiescere, quod est a terrenis voluptatibus beatitudinem quaerere. Non est ergo inhaerendum terrenis, si volumus Deum videre, qui mundo corde conspicitur.
6.6
VERS. 6.-- Neque habitabit, etc. Id est non sic videbunt, ut haereant, quia mens eorum reverberatur luce veritatis propter tenebras peccatorum, quarum consuetudine fulgorem rectae intelligentiae sustinere non possunt.
6.7
VERS. 7.-- Odisti omnes qui operantur, etc. Illos odit, quos in se manere non sinit: non autem manent, qui eum sustinere non valent. Mendacium vero est veritati contrarium. Sed ne quis putet aliquam substantiam vel naturam veritati esse contrariam, intelligat, ad id quod non est, pertinere mendacium, non ad id quod est. Si enim hoc dicitur, quod est, verum dicitur: si autem hoc dicitur, quod non est, mendacium. Ideo incipit: Perdes eos, qui loquuntur mendacium, quia recedentes ab eo quod est, ad id quod non est declinant.
6.8
Virum sanguinum et dolosum, etc. Virum sanguinum operantem iniquitatem, dolosum autem diligentem mendacium intellige. Solent vero abominati dici exhaeredati. Hic autem psalmus pro ea est quae haereditatem consequitur, quae subjicit exsultationem spei suae dicens:
6.9
VERS. 8.-- Introibo in domum, etc. Introibo in domum tuam: tanquam lapis, credo, in aedificium dictum est. Quid enim aliud domus Dei, quam templum Dei est, de quo dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Cujus aedificii lapis angularis est ille quem suscepit coaeterna Patri virtus, et sapientia Dei.
6.10
Considerandum vero est quod non dixit: in templo, sed: ad templum: templum enim sanctum corpus Domini est Salvatoris, quod jure adorat Ecclesia: de quo ipse dixit: Solvite templum hoc. Addit vero: in timore tuo, quod magnum est praesidium procedentibus ad salutem.
6.11
VERS. 9.-- Domine, deduc me, etc. Nihil manifestius, quam id tempus eum commendare, quo proficit: hoc est enim iter, quod non terrarum locis peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu tuo, inquit, viam meam, secundum quod et in oratione Dominica dicitur: Sanctificetur nomen tuum; non quo nobis orantibus sanctificetur, quod per se sanctum est; sed quo petamus, ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur et in nobis. Ergo et nunc Propheta postulat ut via Dei, quae per se recta est, etiam sibi recta fiat.
6.12
VERS. 10.-- Quoniam non est in ore, etc. Quomodo potest esse in ore eorum veritas, quorum cor fallitur de peccato, et poena peccati?
6.13
VERS. 11.-- Sepulcrum, etc. Adulatores et haeretici sepulcra patentia dicuntur, quia cum ipsi sint mortui vitam non habendo veritatis, mortuos in se recipiunt, quos verbis mendacibus necant. Quod autem ait: Judica illos, Deus, non optat ut eveniat, sed cernit quid venturum sit.
6.14
Decidant, etc. Decidant accusantibus se cogitationibus suis, conscientia sua: et quia multum sunt impii, multum longe eos expelle ab illa haereditate, quae intelligendo et videndo Deo possidetur.
6.15
VERS. 12.-- Et laetentur, etc. Ipse ergo erit aeterna exsultatio, ceu templum Dei fiunt justi.
6.16
Et gloriabuntur, etc. Haec est benedictio: gloriari in Deo et habitari a Deo.
6.17
VERS. 13.-- Domine, ut scuto bonae voluntatis, etc. Bona voluntas Dei praecedit nostram voluntatem, ut peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma, quibus expugnatur inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei? Et iterum: Si enim cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis reconciliati salvi erimus ab ira per ipsum. Hoc invictissimum scutum, quo pellitur inimicus, desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.

Intertext edge

Open linked passage

Note