Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 7.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9003 Exinxxp
7.1
IN PSALMUM VI.
7.1
VERS. 1.-- In finem in carminibus pro octava psalmus David. Potest dies judicii octavus intelligi, quod jam post finem hujus saeculi accepta aeterna vita. Tunc non erunt animae justorum obnoxiae temporibus. Et quoniam omnia tempora septem dierum justorum repetitione volvuntur, octavus forte ille dictus est, qui varietatem istam non habebit, qui meritis tribuens quod debetur, ad vitam aeternam sanctos transfert, impios vero damnat in aeternum. Quam damnationem metuens orat Ecclesia, dicens:
7.2
VERS. 2.-- Domine, ne in furore tuo, etc. In die judicii arguuntur, id est accusantur omnes, qui non habent fundamentum, quod est Christus. Corripiuntur autem, id est purgantur, qui huic fundamento superaedificant ligna, fenum, stipulam, et tamen salvi erunt quasi per ignem. Iste autem orat, ut in ira Domini nec damnetur, nec emendetur, sed ita hic perfecte sanetur, ut non solum mortem non timeat, sed nec urentis, aut secantis medici manus sustineat. Sequitur itaque et dicit:
7.3
VERS. 3.-- Miserere mei, Deus, etc. Id est firmamentum animae vel fortitudo: hoc enim ossa significant. Quapropter ad expositionem pertinet quod subditur:
7.4
VERS. 4.-- Et anima mea, etc. Quis non intelligat animam luctantem cum morbis suis, diu autem dilatam a medico, ut ei persuaderetur in quae mala peccando se praecipitaverit? Quod enim facile sanatur, non multum cavetur. Ex difficultate autem sanationis erit diligentior custodia receptae sanitatis.
7.5
VERS. 5.-- Convertere, Domine, etc. Convertens se orat, ut ad eum convertatur et Deus, sicut dictum est: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus.
7.6
VERS. 6.-- Quoniam non est, etc. Intelligit nunc esse tempus conversionis, quia, cum ista vita transierit, non restat nisi retributio meritorum. Potest etiam illud intelligi, ut mortem vocet peccatum, quod contempta lege Dei committitur. In qua morte, hoc est, esse immemorem Dei, legem et praecepta contemnere, ut infernum dixerit caecitatem animi, quae peccantem, id est morientem excipit, et involvit. Ab ista morte et ab isto inferno tutam se praeberi anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Dominum, et sentit difficultates. Quapropter contexit dicens:
7.7
VERS. 7.-- Laboravi, etc. Lectus est hoc in loco appellatus, ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est in voluptate corporis et omni delectatione saeculari, quem lacrymis lavat, qui se ab illo conatur extrahere, et tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati: ut, cum dicit: mente servio legi Dei, tanquam diem sentiat: rursus cum dicit: carne autem legi peccati, inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies, de quo dicitur: mane adstabo tibi. Hoc autem accipimus stratum, quod et lectum: quanquam rigabo amplius sit aliquid quam lavabo: quoniam potest aliquid in superficie lavari, rigatio vero ad interiora pertinet, quod significat fletum usque ad cordis intima.
7.8
VERS. 8.-- Turbatus est, etc. Propter iram Domini oculum cordis sui profitetur esse turbatum. Quid enim formidolosius quam illum irasci, qui, si non miseretur, exstinguit? Quodque subjungit, inveteravi inter omnes inimicos meos, invenit se omnibus vitiis esse vallatum, quae quoniam veteris vitae sunt, et veteris hominis, quo exuendi sumus ut induamur novo, recte dictum est: inveteravi. In omnibus autem inimicis meis, vel inter ipsa vitia dicit, vel inter homines, qui nolunt ad Deum converti. Nam et hi etiamsi nesciunt, etiamsi parcunt, tamen intentione contraria inimici sunt eis qui se ad Deum convertunt. Verum quia inane non potest esse, quod tam vehementer rogatur, qui fons est omnium misericordiarum, verissimeque dictum est: prope est Dominus obtritis corde, post tantas difficultates exauditam se anima pia significans( quam licet etiam Ecclesiam intelligere), vide quid adjungit:
7.9
VERS. 9.-- Discedite a me, etc. Vel in prophetia dictum est: Discessuri enim sunt, id est separabuntur a justis impii, cum judicii dies venerit: vel nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur; tamen in area nuda jam grana separantur a paleis, quanquam inter paleas lateant.
7.10
Exaudivit Dominus, etc. Crebra ejusdem sententiae repetitio non quasi narrantis necessitatem, sed affectum exsultantis ostendit.
7.11
VERS. 10.-- Erubescant, etc. Hoc illo die implebitur, cum manifestata fuerint justorum praemia, et supplicia peccatorum. Nam usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant.
7.12
Quanquam et illud hic accipi potest, ut jam, quia gementem et tam saepe diuque flentem Deus exaudivit, intelligatur liberata a peccatis orare etiam pro inimicis, ut de peccatis suis agant poenitentiam( quod sine confusione et conturbatione fieri non potet) et convertantur ad Dominum, erubescantque se in prioribus tenebris peccatorum gloriatos. Quod autem addit: valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam referendum est, qui gentes, quae pro idolis suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum celeritate convertit.

Intertext edge

Open linked passage

Note