Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 8.19
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
8.1
IN PSALMUM VII.
8.1
Chusi interpretatur Aethiops, significat diabolum, vel Judam proditorem, seu populum Judaeorum, qui post acceptam beatitudinem ad peccatorum nigredinem sunt conversi. Qui etiam filius Jemini, hoc est: filius dexterae scribitur; qui licet vitio suo ceciderint tamen in natura sua boni a Deo creati sunt: hi enim adversus Christum et Ecclesiam in persecutione pari consensu conspiraverunt.
8.2
VERS. 1, 2.-- Domine Deus meus, in te speravi, etc. Ne quando rapiat, etc. Dicit Apostolus: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Itaque cum diceret per pluralem numerum: salvum me fac ex omnibus persequentibus me, singularem postea intulit dicens: ne quando rapiat ut leo animam meam. Non enim ait: ne quando rapiant; tanquam cui non resistat jam perfecto nisi invidus diabolus, superato omni bello atque adversitate vitiorum. Quod autem subjungit: dum non est qui redimat, ita intelligendum, ne ille rapiat, dum tu non redimis neque salvum facis.
8.3
VERS. 4.-- Domine Deus meus, etc. Quod dicit: si feci istud, inferius quid sit exponit, cum ait: si est iniquitas in manibus meis.
8.4
VERS. 5.-- Si reddidi, etc. Non ait: si reddidi facientibus, sed retribuentibus mihi mala. Qui enim retribuit, jam aliquid acceperat. Majoris autem patientiae est nec ei mala rependere, qui acceptis beneficiis reddidit mala pro nobis, quam si nullo accepto beneficio nocere voluisset. Et bene addidit: decidam merito ab inimicis meis inanis. Inaniter enim se jactat, qui cum ipse homo sit, cupit se de homine vindicare: et cum superare hominem palam quaerit, occulte a diabolo superatur, inanis effectus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit. Intelligens ergo ista, ubi major fiat victoria, iram potius quam hominem vincit.
8.5
VERS. 6.-- Persequatur inimicus, etc. Inimicum nominat, quem superius leonem appellavit: ipse enim animam persequitur, et si deceperit, comprehendit, vitamque ejus conculcando terram facit, cibum videlicet suum. Non enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est, cui dictum est: terram manducabis. Gloriam quoque ejus in pulverem deducit, quem projicit ventus a facie terrae, quod est vana et inepta jactantia tanquam vento elatus pulveris globus.
8.6
VERS. 7.-- Exsurge, Domine, etc. Non adversus homines haec precatur, sed adversus diabolum et angelos ejus, quorum possessio peccatores atque impii homines sunt, quibus poena est, cum aufertur ab eis ista possessio, in qua dominari desiderant. Hanc poenam dicit iram Dei adversus diabolum, ut desinat possidere quos possidet. Quam possessionem dixit fines, ubi vult Deum exaltari potius, id est honorari et glorificari, quam diabolum, dum impii justificantur et migrant in templum Dei.
8.7
Exsurge, Domine Deus meus, etc. Quia humilitatem praecepisti, humilis appare, et tu prior imple quod praecepisti, ut exemplo tuo vincentes superbiam non possideantur a diabolo.
8.8
Synagoga autem populorum, id est credentium per ejus humilitatem multitudo, ita eum circumdedit, ut verissime diceretur: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret.
8.9
VERS. 8.-- Et propter hanc, etc. Id est propter hanc congregationem regredere in altum, quod resurgendo et in coelum ascendendo fecisse intelligitur. Et bene prosequitur:
8.10
VERS. 9.-- Dominus judicat populos, etc. Quia inde venturus est judicare vivos et mortuos. Quapropter haec anima, quae perfecte orat, vide quemadmodum non timeat judicii diem, et vere desiderio dicat in oratione:
8.11
Judica me, Domine, etc. Illa est vera innocentia, quae nec inimico nocet. Itaque bene judicari se postulat secundum innocentiam suam, qui vere dicere potuit: si reddidi retribuentibus mihi mala. Quod autem addidit: super me, demonstrat idipsum, quod anima justa est: Et inquam, si lucerna ardens et lucens diceret: Judica me secundum flammam, quae super me est: id est non quae sum ego, sed qua fulgeo accensa de te.
8.12
VERS. 10.-- Consummetur nequitia, etc. Consummetur, inquit, perficiatur, id est perveniat ad summam nequitiam, ut possit istud jam venire judicium. Sed quoniam non solum dictum est sordibus: sordescat adhuc; sed etiam: justus justior fiat, adnectit et dicit: diriges justum, scrutans corda et renes Deus. Quomodo ergo dirigitur juste in tanta confusione simulationis, nisi dum scrutatur corda et renes Deus, videns omnium cogitationes, quae nomine cordis significatae sunt, et delectationes, quae nomine renium intelliguntur? Scrutans ergo cor nostrum, et prospiciens, non nos acquiescere carni et sanguini. sed delectari in Domino, dirigit justum in ipsa conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille, qui prospicit, quid quisque cogitet, et quid quemque delectet.
8.13
VERS. 11.-- Justum adjutorium, etc. Justum auxilium est, quod jam justo tribuitur. Si enim medicinam exhibet, qua sanamur infirmi, quanto magis eam, qua custodiamur sani: quoniam, si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, quanto magis nunc justificati salvi erimus ab ira per ipsum. Ita fit, ut scrutans corda et renes Deus, et prospiciens in corde rectas cogitationes, in renibus nullas inferiores delectationes, justum auxilium praebeat rectis corde, ubi mundis cogitationibus supernae delectationes sociantur.
8.14
VERS. 12.-- Deus judex justus, etc. Justus, qui reddit unicuique secundum opera sua: fortis, qui etiam persecutores impios, cum sit potentissimus, pro nostra salute toleravit: patiens, qui ipsos, qui persecuti sunt, non statim post resurrectionem ad supplicium rapuit, sed sustinuit, ut se aliquando ad salutem ab illa impietate converterent. Non irascitur per singulos dies, quia adhuc sustinet servans ultimo judicio ultimam poenam.
8.15
VERS. 13, 14.-- Nisi conversi, etc. Et in eo paravit, etc. Secundo adventu veniens judicare vivos et mortuos Judex justus in manifesto splendore claritatis suae justis suis lumen et terrores impiis coruscabit. Arcum autem Scripturas sanctas appellat, ubi fortitudine Novi Testamenti, quasi nervo quodam duritia Veteris flexa et edomita est. Hinc tanquam sagittae emittuntur apostoli, vel divina praeconia jaculantur. Quas sagittas ardentibus effecit, quibus percussi, divino amore flagrarent. Vasa vero mortis vel haeretici intelliguntur, qui ex eodem arcu, id est ex eisdem scripturis in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimendas insiliunt: quod non contigit, nisi pro meritis: et ob hoc divinae Providentiae etiam ista dispositio tribuenda est. Vel iidem apostoli, quia aliis sunt odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem.
8.16
VERS. 15.-- Ecce parturiit, etc. Unusquisque iniquus concepit dolorem, dum quid concupiscit illicitum: parturit injustitiam, cum desiderando meditatur: parit iniquitatem; quia peccatum, cum consummatum fuerit, generat mortem.
8.17
VERS. 16.-- Lacum aperuit, etc. Hoc est, quod in alio Psalmo dicitur: in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
8.18
VERS. 17.-- Convertetur dolor, etc. Recte erit iniquitas ejus super ipsum, cum se iniquitati suae sponte subdiderit: sicut et in alio Psalmo dicitur: iniquitates meae supergressae sunt caput meum; sicut onus grave, gravatae sunt super me.
8.19
VERS. 18.-- Confitebor Domino, etc. Non est ista confessio peccatorum, sed justitiae Dei, ita loquimur: Verus justus es, Domine, quando et justos sic protegis, ut per teipsum eos illumines: et peccatores sic ordinas, ut non tua, sed sua malitia puniantur.
8.20
Potest etiam iste psalmus in persona Dominici hominis intelligi, si modo ea quae ibi humiliter dicta sunt, ad nostram infirmitatem referantur, quam ille gestabat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).