Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Expositio in XX primos Psalmos
Psal 9.11
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria
—
9003 Exinxxp
9.1
IN PSALMUM VIII.
9.1
Torcularia possumus accipere Ecclesias, eadem ratione qua et aream intelligimus Ecclesiam: quia sive in area sive in torculari nihil aliud agitur, nisi ut fructus ab inquinamentis purgentur, quae necessaria erant, et ut nascerentur, et ut crescerent, atque ad maturitatem vel messis, vel vindemiae pervenirent, sicut nunc agitur, ut non loco, sed affectu interim separentur boni a malis: quamvis simul in Ecclesiis, quantum attinet ad corporalem praesentiam, conversentur. Aliud autem erit tempus, quo vel frumenta in horrea, vel vina in cellas segregentur.
9.2
Solent accipi torcularia etiam martyria, tanquam afflictione persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, ut mortalia eorum tanquam vinacea in terra remanserint: animae autem in requiem coelestis habitationis emanaverint. Verbum quoque divinum potest uva intelligi, cum enuntiationis necessitate usurpat vocis sonum, quo in aures perveniatur audientium. Eodem sono vocis tanquam vinacea intellectus tanquam vinum includitur: et sic uva ista in aures venit, quasi in calcatorio torcularium. Ibi autem discernitur, ut sonus usque ad aures valeat, intellectus autem memoria eorum, qui audiunt, velut quodam loco accipiatur, inde transeat in morum disciplinam et habitum mentis, tanquam de lacu in cellas, in quibus, si negligentia non acuerit, vetustate firmabitur. Acuit namque in Judaeis et hoc aceto Dominum potaverunt.
9.3
VERS. 2.-- Domine, Dominus noster, etc. Ac si aperte dicat: Domine, qui es Dominus noster, quam te admirantur omnes qui incolunt terram, quoniam tua magnificentia de terrena humilitate super coelos elevata est! Hinc enim apparuit quia descenderis, cum a quibusdam visus es, et a caeteris creditum, quod ascenderis.
9.4
VERS. 3.-- Ex ore infantium, etc. Possunt accipi infantes atque lactentes hi quibus dicit Apostolus: Tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Quod significabant illi, qui Dominum praecedebant laudantes, in quo ipse Dominus hoc testimonio usus est. Inimicos autem huic dispensationi, quae facta est per Christum Jesum, et hunc crucifixum, generaliter accipere debemus omnes, qui vetant cedere incognita, et certam scientiam pollicentur, sicut faciunt haeretici universi et illi qui in superstitione gentilium philosophi nominantur. Diabolus vero acerrimus inimicus potest et ultor intelligi; ipsi enim peccantes traduntur in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini. Sed et omnes qui divina gratia de ejus faucibus erepti non fuerint, in aeternum possidet.
9.5
VERS. 4.-- Quoniam videbo coelos, etc. Videbo, inquit, coelos opera digitorum tuorum: id est cernam et intelligam Scripturas, quas operante sancto Spiritu, qui digitus Dei dicitur, per ministros tuos conscripsisti.
9.6
Sic ergo destruitur inimicus, cum intelliguntur Scripturae praedicatae usque ad infantium tarditatem. Luna vero et stellae in coelis sunt fundatae: quia et universalis Ecclesia, in cujus saepe significatione luna ponitur, et particulatim per loca singulae Ecclesiae, quas nomine stellarum insinuatas arbitror, in eisdem scripturis collocatae sunt, quas coelorum vocabulo positas credimus.
9.7
VERS. 5.-- Quid est homo, etc. Quid inter homines et filium hominis distet quaeri potest. Si enim nihil distaret, non ita poneretur: aut filius hominis, per disjunctionem. Omnis namque filius hominis homo, quamvis non omnis homo Filius hominis possit intelligi. Adam quippe homo, sed non filius hominis. Christus autem et homo et Filius hominis. Homo itaque dicitur, qui portat imaginem terreni hominis. Hujus memor est Deus tanquam absentis. Filium autem hominis, qui portat imaginem coelestis, visitat tanquam praesentem: et hoc in susceptione humanitatis Deus verbum. Unde sequitur:
9.8
VERS. 6.-- Minuisti eum, etc. Minoratum enim eum paulo minus ab angelis per humilitatem carnalis generationis atque passionis audivimus et credimus. Quod magnificentius in Hebraico legitur: Minues eum paulo minus a Deo: ubi et aequalis Patri secundum divinitatem evidenter ostenditur, et minor Patre futurus secundum humanitatem declaratur.
9.9
VERS. 7.-- Omnia subjecisti, etc. Nihil excipit, cum dicit omnia. Et ne aliter liceret intelligi, sic Apostolus credi jubet, cum dicit: Excepto eo qui ei subjecit omnia. Nec tamen quasi aliquid magnum videtur adjungere, cum dicit: Oves et boves, etc., nisi oves et boves intelligamus animas sanctas, vel innocentiae fructum dantes, vel etiam operantes, ut terra fructificet, id est, ut terreni homines ad spiritalem ubertatem regenerentur. Has ergo animas sanctas non hominum tantum, sed etiam angelorum oportet accipi ex eo quod Dominus dicit reliquisse se nonaginta novem oves in montibus, id est in sublimioribus locis, et descendisse propter unam. Nam de bubus facilis expeditio est, quoniam ipsi homines non ob aliud boves dicti sunt, nisi quod evangelizando verbum Dei angelos imitarentur. Pecora autem campi congruentissime accipiuntur homines in carnis voluptatibus gaudentes, ubi nihil arduum, nihil laboriosum ascendunt. Campus est enim lata via, quae ducit ad interitum.
9.10
VERS. 8.-- Volucres coeli, etc. Vide nunc etiam volucres coeli superbos, de quibus dicitur: posuerunt in coelum os suum: vide quam in altum vento portentur, qui dicunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? Intuere etiam pisces maris curiosos, qui perambulant semitas maris, id est, inquirunt in profundo hujus saeculi temporalia, quae tanquam semitae in mari vilescunt et intereunt. Perambulant autem dixit, ostendens pertinacissimum studium inania et praeterfluentia requirentium.
9.11
VERS. 10.-- Domine, Dominus noster, etc. Decenter post textum sermonis ad caput reditur, quo tritus idem sermo referendus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).