Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber II Regum
Regu 15.3
Choose a text
More by Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
—
8953 Liiire
15.1
CAPUT XV.
15.1
VERS. 1.-- Igitur post. Duobus annis mansit in Hierusalem et regem non vidit, tertio introductus est coram rege, quarto fecit sibi currus et equites: quo transacto expulit patrem de regno. Nec pro seductione et interfectione sacerdotum ejectus est de regno, sed pro adulterio et homicidio, Nathan cuncta praedicente.
15.2
VERS. 7.-- Post quadraginta autem annos. Quadragesimus annus agebatur ex quo Saul Nobe civitatem subvertit, etc., usque ad Isaac et Jacob.
15.3
VERS. 24.-- Et deposuerunt arcam, etc. Ut ab Abiathar sacerdote consuleretur Deus, quo deberet ire David.
15.4
VERS. 25.-- Sadoc. Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.
15.5
VERS. 32.-- Chusai. Amicus David. Chusai interpretatur festinans, qui Jerusalem revertens, consilium Achitophel dissipavit, significat discipulos Domini ex Judaeis occultos, Nicodemum, Joseph et similes.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).