Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria-1117
Liber II Regum
Regu 8.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8953 Liiire
8.1
CAPUT VIII.
8.1
VERS. 1.-- Frenum. Quinque civitates erant Philisthinorum quae Israelem tributarium faciebant. Has tulit sibi David et fecit tributarias, sicut legitur: Percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit Geth et filias ejus de manu eorum, etc.( I Paral. XVIII.)
8.2
Frenum. Christus de aereis potestatibus triumphans, frenum erroris quod humano generi imposuerant confregit.
8.3
VERS. 2.-- Coaequans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terrae apparerent aequales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quae nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios.
8.4
Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et caeteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phoenicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillae Abrahae filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quae enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.
8.5
VERS. 11.-- Sanctificavit rex. Sic Christus omnes quos de gentibus convocat, alios quasi aurum, id est, sensu spirituales facit, alios quasi argentum, id est, eloquentiae nitore splendentes; alios quasi aes, praedicatione sonoros sanctificat Domino, ut ejus tabernaculo fideliter deserviant.
8.6
VERS. 13.-- Caesis. Quod in quibusdam codicibus duodecim millia caesa dicuntur vitio scriptorum inolitum est. Veraciter enim David in valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia, sicut in titulo LVIII psalmi scribitur. Significatur autem quod Christus districtione sui examinis, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati laboris exstinguit.
8.7
VERS. 16.-- A commentariis. Vicem regis agebat, cujus judicio leges scribebantur. Scriba ex ore regis verbo describebat.
8.8
VERS. 17.-- Sacerdotes. Sacerdos quasi sacer dux. Filii autem David ducatum habebant in tribu Juda.
8.9
Assidebant regi custodientes corpus ejus, et interpretantur interficientes et vivificantes, quoniam secundum judicium eorum digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem.

Intertext edge

Open linked passage

Note